72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Ecce, dies gaudii,
Dies gloriosa,
Dies desiderii
Diesque iocosa,
In qua fuit filii
Caro pretiosa,
Crimina nostra pians,
pro peccatis operosa.
2. Mortem nobis praebuit
Morsu noxiali
Prima parens, statuit
Ligno triumphali
Mori Deus, voluit
Tactos labe mali
Sic quoque restitui
peccato nos criminar.
3. Mors minax et effera,
Mors pro morsu lata
Vincitur, ad infera
Victor pace data
Transit, sede misera
Traxit collocata,
Nostraque peccata
sunt ad veniam revocata.
i. Luget Sion nescia
Primitus doloris,
Hebraei nequitia
Laetatur erroris
Contemnens remedia,
Unda sed ciuoris
Antidotum nobis
fuit et medicina doloris.
5. Praesens proposuimus
Celebrare festum,
O dolor, quam citius
Nostram placa questum,
Penitus exuimus,
Quidquid est molestum,
Cura, quid expediat,
non est, sed quid sit honestum.
6. Ergo beneficio
Vestrae pietatis
Illico cum gaudio
Nobis concedatis
Et morandi taedio
Non nos adfligatis,
Quia procul dubio
nocuit differre paratis.
Da licitum gratis, nos mos est ludere pratis ;
Exigit aetatis lascivia; die: abeatis.