Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Docet Theologiam contingentium in se abstrahendo ab intellectu cui inest esse speculativam. Primo, quia ex objecto ante omnem praxim, non est conformis praxi, rectitudo enim ejus est a praxi Dei. Secundo est speculativa in intellectu Dei; ergo sic est in se, sed nihil in hoc asserit. Explicat bene illud cui convenit unum oppositorum per se, alterum nec per accidens ei convenit, ostendens esse practicum per accidens, per accidens non opponit speculativo per se, quod bene Logice exponit Tartaretus hic.
Si quaeris (a) qualis est Theologia contingentium in se, non comparata huic vel illi intellectui? Dici potest quod ipsa talis est in se qualis est ex objecto. Non est autem ex objecto conformis praxi ante omnem praxim, quia ex objecto nulla nata est haberi notitia determinatae rectitudinis contingentis, ideo ex objecto non est practica: igitur speculativa, si sufficienter dividunt notitiam. Huic congruit quod in intellectu divino negatur esse practica, talis autem videtur esse in se, qualis est in perfecto genere illo, non in imperfecto.
Si objiciatur (b), quod tunc cognitio in se speculativa, est alicui practica, puta intellectui creato ; ergo practicum non repugnat speculativo? Respondeo, quod sicut esse ex objecto speculativum, est esse per se speculativum, ita esse practicum ex objecto sufficienter determinante intellectum ad notitiam rectitudinis, est esse per se practicum ; ergo ante omnem volitionem est esse per se practicum, et sic opponuntur ista duo: practi cum et speculativum ; ut ista, non extensibilis ad praxim et extensibilis ad praxim. Sed esse practicum aliunde quam ex objecto, puta a causa extrinseca, ut a voluntate determinante intellectum ad notitiam praxis, est esse accidentaliter practicum, et ita concedo Theologiam contingentium esse practicam nobis, licet in se sit speculativa.
Contra hoc (c) cui convenit unum oppositorum per se, ei aliud oppositum nec per se, nec per accidens convenit: igitur notitia per se speculativa, nec per se, nec per accidens est practica. Respondeo, licet antecedens posset exponi de per se primo modo vel secundo modo, non autem tertio modo, prout dicit idem quod solitarie, tamen concedo (d), quod nullo modo inhaerendi inhaeret oppositum praedicati hujus, quod est per se esse speculativum ; quia Theolo gia contingens per se secundo modo est per se speculativa, ita quod inhaerentia sit per se et praedicatum determinetur per se. Sed per accidens esse practicum, per accidens non opponitur illi, sicut esse nigrum simpliciter et esse album se cundum quid non opponuntur, secundum quid enim et simpliciter determinant praedicata, ut denominantia. Si arguitur (e), per se est speculativa per se, ergo per se est speculativa, conceditur. Nec huic praedicato repugnat hoc praedicatum, per accidens practica.