QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sustinet divisionem entis in decem Genera esse sufficientem, et probat singillatim illa decem inter se realiter distingui, exactissimas adducit ad propositum rationes ; sed 2. d. 1. q. 5. ad secundum problematicae esse videtur, an Praedicamenta distinguantur realiter, vel solum formaliter, et quod tantum formaliter, tenere videtur infra I. 8. quaest. 1. num. 6.
Concedo ergo divisionem sufficientem , et quod distinguuntur realiter. Et potest probari in speciali de Quantitate. Primo quod quantitas a substantia corporea distinguitur: accidens est quod adest vel abest, secundum Porphyrium, sed quantitas advenit et recedit substantiae, substantia corporea non mutata; ergo, etc. Probatio minoris, manente eadem substantia, potest quantitas rarefieri et condensari. Dicendum, quod sicut quantitas mutatur, ita substantia, quia sicut advenit quantitas quantitati, ita substantia substantiae, et tanta mutatio est tunc in substantia, quanta in quantitate. Item, aliter dicitur quod rarefactio et condensatio non sunt motus in quantitate, sed in qualitate. Item sola quantitas est divisibilis in partes ejusdem rationis, sicut patet 5. hujus, text. com. 18. et 1. Physic. text. comm. 15. contra Melissum, dicit Philosophus quod finitas et infinitas accidunt substantiae, per se autem conveniunt quantitati: ergo quantitas non est idem essentialiter cum substantia. Et confirmatur 3. Physic. text. comm. 35. dicit Philosophus contra eos qui posuerunt infinitum esse substantiam, et tamen quod sit divisibile, dicit quod si est divisibile, tunc est magnitudo, vel multitudo in partes ejusdem rationis: ergo, etc. Item, si substantia haberet propriam extensionem per essentiam, tunc extensio caloris, non differret a calore, sed simul est ignis pars et caloris ; ergo duae extensiones simul, contra Philosophum. Dicitur forte quod extensio caloris non est eadem cum calore, sicut extensio ignis cum igne, quia calor in igne, non habet extensionem formaliter, sed extenditur per accidens ad extensionem substantiae. Item 5. Phys. text. com. 9. et inde, motus per se est ad quantitatem, terminus per se motus est una natura absoluta, et non substantia corporea, quia ad substantiam non est motus, eodem 5. text. com. 10. ergo, etc.
De Qualitate etiam planum est quod est alia a substantia, quia suscipit magis et minus, et habet contrarium, et ad ipsam est motus, quae omnia repugnant substantiae. De Relatione, quod sit aliud a fundamento, quia super idem fundamentum numero fundantur diversae relationes oppositae; ergo neutra est idem essentialiter tertio. Assumptum patet per albedinem, quae est similis albo et dissimilis nigro. Item, aliqua relatio in omnibus creaturis est, quae immediate fundatur in essentia ipsius creaturae, ex hoc ipso quod creatura est: sed natura prius producitur esse creaturae, quam aliquod accidens ejus, et tunc omnia essentialiter et formaliter ad aliquid dicuntur contra Philosophum 4. hujus, text. comment. 26. et 27. et si hoc concedas, tunc omnia apparentia vera, quia ex hoc quod ponuntur omnia apparentia vera, concludit Philosophus hoc inconveniens, tanquam consequens ad illud quod omnia essentialiter essent ad aliquid. Si ergo tu concedis consequens esse verum, habes concedere antecedens esse verum, quia consequens est impossibilius quam antecedens, quia ex antecedente deducit eos Philosophus ad majus impossibile.
De Actione et Passione, quod differunt a Relatione, patet, impossibile est relationem esse fundamentum relationis, sed relationes aliquae secundi modi, fundantur super actionem et passionem; ergo, etc. Major patet, quia relatio refertur non per accidens, sed per se. Minor etiam patet, quia relatio calefacientis ad calefactum, fundatur supe agere et pati, 5. hujus, text. com. 20. Item, deUbi, ad illud est per se motus, sed non ad relationem, nec ad locum: ergo Ubi non est relatio, nec locus. Primum patet per Philosophum 5. Physic. text. comm. 9. Quod nec ad locum, probatio, quia si motus localis esset ad locum per se, tunc ad eumdem terminum numero essent multae mutationes numero, quia ad eumdem locum numero, potest aliquis movere se duobus motibus numero, quia locus semper idem manet, licet idem moveatur ad ipsum semel et iterum, sed hoc est impossibile, ut probabitur infra. Item, tunc via et terminus non sunt in eodem, quia locus non est in mobili, motus autem est in mobili.
De Quando quod differt a relatione et tempore, quia tempus est mensura, quando est, quod derelinquitur ex comparatione mensurae ad mensuratum ; ergo quando est posterius ; relatio etiam non est effectus temporis ; ergo aliud a quando essentialiter. Item, quod actio et passio non sunt relationes, quia si sic, et tunc, cum quidquid includitur in ratione generis, includatur in ratione speciei, sequeretur quod omnes species actionis, includerent relationem, quod falsum est, quia actio manens in agente non includit relationem ad aliquam passionem, quia nullam causat, quia est ultimus finis potentiae 9. hujus, text. comm. 16. quod actio manens in agente, est vere actio. Probatur, quia activum hujusmodi actionis est vere activum. Probatur, quia est vere in actu secundum formam elicitam illius actionis. Quod Ubi differt a relatione et loco, quia ad locum non est motus per se, ad Ubi est motus per se, quia omnis motus est a contrario in contrarium, vel in medium 5. Physic. text. comment. 9. et inde. Sed omnium, contrariorum idem est susceptivum, 5. hujus, text. non habente com. et medii cum extremis 4. hujus, c. 9. text. c. 27. locus autem a quo et in quem, non habent idem susceptivum; ergo non sunt contraria: ergo non est motus ab illo ad illum. Et hoc confirmatur prima probatio, quia si mobile postquam acquirit primo terminum A, possit iterum moveri ad eumdem terminum A, oportet ipsum primo recedere ab A, ex quo fuit in ipso, sicut probatum est modo: ergo A necessario desinit esse, vel accidens migrabit de subjecto in subjectum; ergo si iterum movetur ad eumdem terminum numero, A idem numero multoties generabitur, et corrumpetur contra Philosophum 5. Physic. text. com. 36. et inde, quia habet hoc pro inconvenienti.
De Positione quod distinguitur a Relatione, si positio esset ordo partium in loco, illud esset positum, cujus est ille ordo : sed ordo est partium et non totius: ergo partes essent positae: ergo partes hominis sederent et non homo. Probatio assumpti, illud est ordinatum ordine cujus est ordo, sed ordo est partium. Quod non sit Ubi probatio, ex quo homo est substantia quaedam, estprior omni accidente suo; ergo posset homo intelligi perfectus quantus et qualis, et non intelligi sub virtute derelicta a loco, et posset habere ordinem partium pertinentem ad genus ; istud ergo Ubi non est de essentia sua. De Habitu, quod non sit Relatio, quia illud est species habitus, quo formaliter aliquid dicitur habitu a tum. Sed in illo fundatur respectus ad illud quod habetur ; forma ergo de genere Habitus est fundamentum relationis. Quod ipsa habitudo media non sit genus illud, quia tunc habitus esset duo generalissima, sicut actio et passio.