REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Vera et communis sententia, materiam esse separabilem a forma. Primo, quia absolutum prius potest esse sine posteriori. Secundo, potest Deus supplere omnem causam extrinsecam. Tertio, materiam causat sine causa secunda ; ergo sic conservare potest.
Ideo dico quod compositum genei rabile per se habet duas partes reai liter diversas, et materia potest esse sine omni forma.
Quod probo, primo sic, quia absolutum prius absoluto alio, potest sine contradictione esse sine illo ; materia est absolutum aliud a forma, et prius ; igitur sine contradictione potest esse sine illa. Major patet, quia prius non necessario coexigit simul posterius, nisi illud sit prius solum origine coexigens posterius simul simultate relativorum ; sed ex hoc quod tam materia, quam forma est absolutum ens, distinctum ab alio, ut prius probatum est, sequitur quod materia non coexigit formam simultate relativorum. Minor patet, scilicet quod materia sit prior forma origine, quia est receptivum formae, est enim fundamentum naturae per Philosophum 2. Metaph. text. 9. igitur prius origine, et non est respectivum ; igitur secundum rationem receptivi est prius forma ; igitur quautum ad hoc non dependet a forma.
Similiter, Augustinus 13. Confess. vult quod materia sit prior origine forma, quia prius origine creatur quam forma.
Secunda ratio ad idem, quidquid Deus creat respectu absoluti per causam secundam, quae non est de essentia rei, potest Deus immediate sine causa secunda causare ; sed esse in materia causat per formam, et ipsa non est de essentia materiae ; igitur potest esse causare in materia immediate sine forma. Major patet, quia non est contradictio, causatum esse sine causa secunda, quae non est de essentia rei. Ex hoc enim solum est contradictio, quod Deus causet compositum ex materia et forma sine causa secunda, quia illae causae secundae sunt de essentia rei, et certum est quod Deus ita potens est sine causa secunda, sicut cum ipsa ; igitur potest causare quodcumque absolutum sine alio absoluto, quod non est de essentia rei, licet forte posset instari de respectivo necessario consequente. Minor patet, quia forma non est de essentia materiae, neque esse datum materiae a forma est de essentia materiae, quia removetur ea de essentia materiae, cum transmutatur a forma in formam, et esse datum a forma priore non remanet, quia pari ratione esse datum ab alia forma remaneret, et sic plura esse simul essent ; igitur esse suum praesuppositum receptioni formae, non est ab aliqua forma.
Tertia ratio ad idem, quod Deus immediate creat, immediate potest conservare: sed materiam immediate creat, quia materia est quid creatum, non enim est ens omnino increatum, et non subest virtuti naturae creatae, quia nihil potest natura creata producere, nisi aliquo praesupposito ; igitur Deus potest immediate materiam conservare sine entitate alia absoluta.
Quarto sic, non necesse est Deum aliud a se simpliciter velle ; igitur si velit aliud a se, non est necesse ex parte ejus velle aliud ab illo volito, sed solum si est talis ordo ex parte volitorum, quod non posset velle unum sine alio ; igitur si velit materiam esse, non necesse est propter hoc quod velit formam esse, nisi hoc sit, quia materia in entitate sua determinat sibi entitatem formae, sed ex parte materiae nulla est necessitas determinandi sibi aliquam formam. Probatur, non est necesse singulare signatum determinare sibi genus absolutum necessario, nisi determinet sibi aliquod speciale in illo genere, et omne quod determinat sibi speciem, de necessitate determinat sibi esse in aliquo individuo illius speciei. Licet enim possit instari de communi aliquo, tamen si aliquid est singulare signatum, non determinat sibi unum genus absolutum necessitate absoluta, nisi determinet unum speciale illius generis absoluti.
Confirmatur, quod contingenter se habet ad quodlibet speciale illius generis, contingenter se habet totum genus ; non enim potest esse quod unum singulare sit dependens necessario ad plura diversae rationis in eodem ordine ; igitur si materia dependet ad formam, essentialiter dependebit ad unam tantum, quia unius singularis dependentiae est unus primus terminus.
Dices, ubi erit illa materia in potentia ad omnem formam ? Qualiter etiam habebit materia partem extra partem sine quantitate ?
Ad primum dico, quaerendo ab opposito, ubi erit Angelus, vel potest eum Deus creare sine ubi, et non erit major ratio quare non posset creare materiam. Vel si dicas quod non posset, assignes mihi ubi quod est necessarium Angelo, et assignabo ego ubi necessarium materiae.
Ad secundum, non est ibi major difficultas, quam in illa quaestione : An materia habeat partibilitatem solumper quantitatem ? et sustinendo quod sic, tunc esset dicendum quod non esset partibilis. Sustinendo tamen quod habet partibilitatem, et non per quantitatem, sed in essentia, quod verius credo, adhuc esset partibilis, sed non haberet partem extra partem, sicut locatum circumscriptive. Unde si Deus annihilaret formam conservando materiam, non haberet esse aliud quam habet nunc.
Dicunt, materia habet respectum ad Deum in ratione efficientis, dictum est prius quod ille respectus non est res alia ab essentia creaturae.
Ad primum principale, dico quod ibi est aequivocatio de unitate ; est enim duplex, quaedam identitatis extremi cum extremo ; alia compositi resultantis. Loquendo de prima unitate : quanto aliqua sunt magis unum, tanto magis inseparabilia. Loquendo de secunda unitate, propositio est falsa, quia maxima independentia ad invicem sunt magis nata concurrere ad verius unum, resultans ex ipsis. Materia igitur et forma, licet non sint tanta unitate unum identice, quia non dependentia ab invicem sicut accidens a subjecto, tamen verius faciunt unum resultans, et magis sunt separabilia quam accidens a subjecto.
Ad aliud, concedo universaliter quod istud est inferius in entitate, cui repugnat per se esse, quam cui non repugnat, et ideo concedo quod relatio est multum ens inferius quam materia, imo quodlibet genus accidentis est inferius in entitate quam materia. Et cum dicit Augustinus, Deus fecit unum prope nihil. verum est, nihil est propinquius nihilo in genere Substantiae quam materia. Utrum aliquid propinquius nihilo in eodem genere possit causari, dubium est. Dicunt, Angelus est propinquius Deo, quam aliquid aliud cujuscumque generis: igitur materia remotius, quam aliquid cujuscumque generis. Non sequitur, quia haec est causa quare Angelus est propinquius, quia est perfectius ens primi generis. Si autem aliud esset genus perfectius, nihil prohiberet Angelum esse propinquius Deo in genere suo, et tamen aliud alterius generis propinquius. Nunc autem bene posset esse imperfectius alterius generis imperfectissimo generis Substantiae: non tamen potest esse aliquid alterius generis perfectius perfectissimo generis Substantiae.
Ad aliud, dico quod privationes formarum contrariarum non sunt oppositae, nisi sint formarum oppositarum immediate circa idem. Unde primo de Coelo, quando sunt opposita necessario immediata circa idem, non potest esse sub opposito unius, nisi sit sub altero, sicut patet de oppositis contradictorie ; non enim plus possunt negari simul ab .eodem, quam possunt affirmari. Sed non est contradictio ponere materiam sine omni forma respectu Dei, quia non sunt aliquae formae contrariae immediate circa materiam necessario. Licet igitur agens creatum non possit privare materiam una forma, nisi inducat aliam, tamen privationes omnium formarum non necessario sunt incompossibiles simul in materia.
Ad primum pro opinione priore, dico quod aequivocatur actus, quia loquendo de actu, ut cum potentia dividit omne ens, sic dico quod materia est in actu, imo privationes sunt illo modo in actu, quia caecitas est actu in oculo, non in potentia, sicut est cum habet visum, et sic est materia, ut distinguitur esse in actu contra esse in causa sua. Alio modo, loquendo de actu et potentia, ut actus dicit actum receptibilem, et potentia receptivum, sicut non est materia actus.
Ad aliud, cum dicit Boetius quod esse est formae, vel a forma, potest dici quod intelligit quod omne esse perfectum, vel est ipsius actus, vel habentis actum, esse materiae non est perfectum ; vel esto quod materia non habeat esse sine forma, non tamen sequitur quin aliter potest esse.
Ad aliud, dico quod materia habet ideam in Deo, si idea sit objectum cognitum, ut cognitum. Non enim est objectum cognitum, et aliud actu productum ; non enim est alia domus in anima in esse cognito, et alia producta in re extra. Si ponitur quod idea est ratio imitabilis, adhuc materia habet ideam, quia materia est aliquid, et Deus potest aliquid facere circa materiam. Unde aliqui dicunt quod nullum agens naturale potest aliquid agere immediate circa materiam, sed solus Deus : igitur non est materia nihil.
Ad aliud, cum dicitur, quando aliqua analogantur in aliquo, illud lanium est in uno istorum, dico, quod ista propositio universaliter sumpta impossibilis est. Si enim habet unum singulare verum, habet mille falsa, quia ens, unum, bonum, non dicuntur de creaturis nisi in attributione ad Deum, et quadam analogia ; igitur sequeretur quod nulla creatura esset magis ens, magis unum, magis bonum, quam urina sit sana, et non plus sanitas est in urina quam in lapide. Item, ens dicitur de accidente in attributione ad substantiam ; non igitur propter hoc, quod dicitur analogice de substantia et accidente, debet dici accidens nihil.
Praeter haec, uno modo potest propositio assumpta esse vera, alio modo non, quia si sanitas intelligatur proportio humorum, tunc ab hoc abstracto sanitas accipitur unum concretum sanum, et dicitur de diversis in attributione ad sanitatem, et licet vox sit una, conceptus tamen sani est aequivocus in quocumque signato, secundum quod dicitur, quod animal est sanum formaliter, urina non, sed signum, et diaeta conservans. Si tamen intelligatur sanitas, vel analogia sani secundum quod est attributio conceptuum, ita quod sit proportio non humorum tantum, sed absolute, ita quod proportio sit analogatum, tunc significativum sanitatis, effectivum et conservativum, habent attributionem, et analogantur in proportione, et quodlibet habet formaliter illud analogatum. . Tamen de illo, quod prius dicebatur quod materia habet esse proprium, dicitur quod ultra hoc habet materia esse datum a forma, et esse suum communicatum a Deo ; nunc autem non habet quando est sub forma, quia sic compositum non esset vere unum ; quando tamen non habet illud esse datum a forma, habet suum esse datum a Deo ; illud tamen uno modo est verum, alio modo falsum. Si enim intelligitur quod aliquod esse datur sibi, quando separatur a forma positive, quod prius non habuit, falsum est, sicut non confertur accidenti aliquod esse positivum, cum existit separatum, sed manet accidens secundum idem esse, secundum quod informabat panem.
Aliter potest intelligi, quod non communicatur materiae esse positivum, sed quaedam negatio, ut non actuari a forma, et hoc est esse additum, quantum ad negationem. Et si illud esse haberet materia in composito, non esset per se unum ex materia et forma, quia non actuaretur a forma ; sic de accidente, cum est per se tollitur respectus, quem habet ad subjectum secundum actualem inhaerentiam. Si enim daretur sibi esse subjectum primo modo, non maneret materia sine actu actuante, cujus contrarium probant quatuor rationes superius factae.
Contra illud arguitur : Materia corporalis magis dependet a forma corporali, quam e contra, et non potest esse forma corporalis sine materia, sic enim esset immaterialis, et per consequens intellectualis, ut vult Avicenna I. Metaph. c. 4.
Dico quod materia minus dependet a forma corporali, cum sit prius origine quam forma materialis a materia, quamquam forma sit ens perfectius, ideo non est simile. Vel melius, quod forma non est causa formalis materiae, ut vult Avicenna 2. Metaphys. cap. 3. neque materia causa materialis formae, sed compositi ; et ideo cum utrumque sit ens absolutum, concedo quod utrumque potest esse sine alio, neque propter hoc sit forma corporea immaterialis, quia licet sit separata, non repugnat sibi perficere materiam. Esto igitur quod immaterialitas esset causa quare aliquid est naturae intellectualis, quod non credo, adhuc requiritur quod non esset aptum natum perficere materiam ad hoc quod diceretur forma intellectualis et immaterialis.