Beda. Habebant Iudaei hunc morem ut quem adiudicassent morti, ligatum iudici traderent; unde post condemnationem christi subiungit evangelista et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et Scribis et universo Concilio, vincientes iesum duxerunt, et tradiderunt Pilato. Attamen notandum, quod non tunc primum ligaverunt eum; sed mox comprehensum nocte in horto, ut ioannes declarat, ligaverunt. Theophylactus.
Tradiderunt itaque iesum Romanis; sed et ipsi a deo traditi fuerunt in manibus Romanorum, ut adimplerentur Scripturae dicentes: secundum opera manuum eorum retribue illis.
Sequitur et interrogavit eum Pilatus: tu es rex Iudaeorum? beda. Pilato nihil aliud criminis interrogante nisi utrum rex Iudaeorum sit, arguuntur impietatis Iudaei, quod nec falso quidem invenire potuerint quod obicerent salvatori.
Sequitur at ille respondens ait illi: tu dicis. Sic respondet, ut verum diceret, et sermo eius calumniae non pateret.
Theophylactus. Dubiam enim responsionem emisit: nam tu dicis potest sic intelligi: tu dicis hoc, sed ego non dico.
Et nota, quod Pilato, qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit; sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo iudicaverit.
Sequitur et accusaverunt eum summi sacerdotes in multis. Augustinus de cons. Evang.. Lucas etiam ista crimina quae falso obiecerunt aperuit: sic enim narrat: coeperunt accusare eum, dicentes: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare caesari, et dicentem se christum regem esse.
Sequitur Pilatus autem rursus interrogabat eum, dicens: non respondes quicquam, vides in quantis te accusant? beda. Ethnicus quidem est qui condemnat iesum; sed causam refert in populum Iudaeorum.
Sequitur iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. Nihil quidem respondere voluit, ne crimen diluens dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur. Theophylactus. Mirabatur autem Pilatus: quia cum legis doctor esset, et eloquens, et potens responsione sua eorum accusationes infringere, non respondebat quicquam, sed magis accusationes viriliter sustinebat.