Quod dei potentia sit eius actio.
Ex hoc autem ostendi potest quod potentia dei non sit aliud quam sua actio.
Quae enim uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem. Divina autem potentia est eius substantia, ut ostensum est. Eius etiam actio est eius substantia, ut in primo libro ostensum est de intellectuali operatione: eadem enim ratio in aliis competit. Igitur in deo non est aliud potentia et aliud actio.
Item. Actio alicuius rei est complementum quoddam potentiae eius: comparatur enim ad potentiam sicut actus secundus ad primum. Divina autem potentia non completur alio quam seipso: cum sit ipsa dei essentia. In deo igitur non est aliud potentia et aliud actio.
Amplius. Sicut potentia activa est aliquid agens, ita essentia eius est aliquid ens. Sed divina potentia est eius essentia, ut ostensum est.
Ergo suum agere est suum esse. Sed eius esse est sua substantia. Et sic ut prius.
Adhuc. Actio quae non est substantia agentis, inest ei sicut accidens subiecto: unde et actio unum inter novem praedicamenta accidentis computatur. In deo autem non potest esse aliquid per modum accidentis. In deo igitur sua actio non est aliud a sua substantia et sua potentia.