PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Parabolam de seminante proponit, ac discipulis interpretatur : nihil occultum quod non manifestetur : quos dicat suam esse matrem, suosque fratres : in mari a somno excitatus, ventum increpat: daemoniacum ferocissimum a daemonum legione liberat, permittens daemonibus ut in porcos introeant: tacta fimbria vestimenti ejus mulier a fluxu sanguinis curatur, et filia Jairi archisynagogi verbo ipsius resuscitatur.
l. Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates et castella, praedicans et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo,
2. Et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis, et infirmitatibus : Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant ,
3. Et Joanna, uxor Chusae, procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis.
4. Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem :
5. Exiit qui seminat , seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.
6. Et aliud cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem.
7. Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.
8. Et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat.
9. Interrogabant autem eum discipuli ejus, quae esset haec parabola.
10. Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant .
11. Est autem haec parabola : Semen est verbum Dei.
12. Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
13. Nam qui supra petram, qui, cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
14. Quod autem in spinas cecidit, hi sunt, qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae, euntes, suffo- cantur, et non referunt fructum.
15. Quod autem in bonam terram, hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
16. Nemo autem lucernam accendens , operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
17. Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat .
18. Videte ergo quomodo audiatis. Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
19. Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus , et non poterant adire eum prae turba.
20. Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.
21. Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
22. Factum est autem in una dierum , et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
23. Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.
24. Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Praeceptor, perimus. At ille surgens increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit, et facta est tranquillitas.
25. Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem dicentes : Quis putas hic est, quia et vcntis et mari imperat, et obediunt ei ? 26. Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam. 27. Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. 28. Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum, et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu, Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. 29. Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis et compedibus custoditus, et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta. 3o. Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio : quia intraverant daemonia multa in eum. 31. Et rogabant illum ne imperaret
illis ut in abyssum irent. 32. Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. 33. Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos :. et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est. 34. Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.
35. Exierunt autem videre quod factum est,et venerunt ad Jesum : et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum, ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.
36. Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione.
31. Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis, quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
38. Et rogabat illum vir a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens :
39. Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Jesus.
40. Factum est autem, cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum.
41. Et ecce venit vir, cui nomen Jairus , et ipse princeps synagogae erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,
42. Quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turbis comprimebatur.
43. Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari :
44. Accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.
45. Et ait Jesus : Qui est qui me teti- git? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt, et dicis : Quis me tetigit?
46. Et dixit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse.
47. Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus, et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo, et quemadmodum confestim sanata sit.
48. At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace.
49. Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
5o. Jesus autem audito hoc verbo, respondit patri puellae : Noli timere, crede tantum, et salva erit.
51. Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem et matrem puellae.
52. Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite fiere : non est mortua puella, sed dormit.
53. Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.
54. Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge.
55. Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
56. Et stupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.