QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Solvit argumenta q. 5. sustinendo famosam illam divisionem Entis in 10. Genera esse sufficientem, et singula ab omnibus aliis distingui, de quo optime tractat q. 11. de Praedicamentis. Habet selectam doctrinam ad intelligentiam naturae Praedicamentorum, maxime necessariam. Quod ait ad id de qualitate,quod non dividitur in quatuor species, idem habet 4. d. 6. q. 10. num. 14. ubi docet non esse species, sed modos quosdam convenientes diversis, vel forte eisdem qualitatibus, et idem fusius habet q. 36. de Praedicamentis, ubi docet modos non addere nisi differentias accidentales, ad id, cujus sunt, secus de speciebus,quia addunt differentias essentiales. Ad id quod ait, quod relatio ut sic, est ratio referendi in inferioribus, adverte quod sicut datur una suprema seu generalissima relatio, ita etiam dari generalissimum relativum, quia hoc est illius concretum, et omni formae abstractae potest correspondere suum concretum, et omni formae constitutivae, suum constitutum, non tamen datur aliud, aeque commune, quod sit correlativum hujus relativi ; quia licet in communi definiatur par esce ad aliud, non exercet hoc esse ad aliud, nisi in inferioribus, unde in abstracto communi non habet correlativum. Adde etiam neque habere illud relationem communem aequiparantiae, quia cum hujusmodi relationes sint.ejusdem rationis habent eumdem communem conceptum specierum, et ideo non potest tali conceptui alius conceptus objectivus correspondere correlative, et ideo simile non dicitur ad aliud simile in communi, quia ipsum est commune omni simili. De hoc vide fuse Doctorem q. 25. de Praedicam, arg. 3.et 1. d. 21. num. 7. ubi habet relationem communem aeuisparantiae, non referri ut commune est, quod tantum in suis inferioribus.
Ad argumentum in oppositum primae quaestionis dicendum, sicut prius dictum est. Ad illud in contrarium 7. hujus, c. 10. text. com. 20. dicit Philosophus : In dictis vero secundum accidens videtur diversum esse, ut homo albus, alterum et homini albo esse. Tunc videtur quod dicta secundum accidens vocat hominem album et hominem musicum, et verum est quod homo albus significat plura: sed album tantum unum, et similiter musicum. Ad argumentum secundum, quod verum est, si dicatur simpliciter, tamen aliquid potest dici per superabundantiam in suo genere, et sic generalissima. Aliter dicitur, quod generalissimum exponitur dupliciter: vel positive, quod scilicet est maxime tale per excessum respectu omnium, et est solum unum scilicet Deus. Alio modo negative per hoc quod non exceditur ab aliquo tali, sicut illud dicitur albissimum, quod non exceditur ab aliquo albo ; sic generalissima dicuntur prima genera, quia non habent supervenientia genera. Ad aliud, quod sequitur sustinendo quod unum membrum sit aequivocum, dicitur quod consequentia non valet, quia ens per se et ens non per se non sunt opposita, sed non ens per se, et est verum quod accipitur, quod quot modis dicitur unum tot et reliquum.
Ad aliud, quod verum est, non esset verior divisio, nec plus conveniunt accidentia inter se quam cum substantia, quia aequivocum est utrobique in quo conveniunt. Aliter, concedo quod communior divisio sit convenientior, et quod novem Genera magis conveniant inter se, tamen hoc non in dicto aliquo de se in quid, sed in quale, quia multa dicuntur de novem Generibus denominative, quae non dicuntur de eis, et substantia univoce, et tamen dicuntur de illis univoce denominative solum. Sed nihil univoce dicitur de eis scilicet novem accidentibus in quid, unde si divisio sit per univoca hoc est solum de dictis de eis nominative. Contra, passio univoca requirit subjectum univocum. Respondeo passio entis circumlocuta per duo contra se distincta, est primo entis inquantum ens, si ens sit univocum, et illa passio communis in quolibet inferiori est hujusmodi entis, sicut in passione proprie significata, quae est generis, aliquid inferius ejus est passio generis ut in specie: sicut etiam sensibilitas est passio animalis, ita sensibilitas talis, est passio animalis, ut animal est in homine, quando passio contrahitur, habet inferius pro per se subjecto. Adaliud de quantitate concedo quod punctus non est unitas. Ad aliud in contrarium quod fuit sic : si punctus non est unitas, et est aliquid ejus, aut est materiale aut formale unitatis, et tunc quid quid detur, sequitur quod continuum est materiale numeri, aut formale. Dico tunc, cum dicitur in omni genere est unum primum, non est verum de generalissimo praedicabili, sicut patet de generalissimo Quantitatis, ubi sunt duo minima aeque prima: intelligitur ergo illud de genere Physico. Omnes enim formae transmutabiles ad invicem habent unum primum perfectione, quod est mensura aliarum formarum, sicut in genere coloris albedo, in genere saporis dulcedo, et sic de aliis quae possunt ad invicem transmutari ; tunc de istis intelligitur assumptum de hujusmodi generibus, non tamen oportet illud verum esse de genere generalissimo praedicabili. Ad aliud, quod verum est, una est divisio prima formalis, secundum quam constituuntur species formaliter, tamen possunt esse differentiae materiales, quae non constituunt, et aeque primae, et una non reducitur ad aliam divisionem. Ad illud de Qualitate, quod non sunt ibi quatuor species primae, sed duae illarum continentur proxime sub primis. De illo de Relatione dicitur, negando minorem quod generalissimum non est relativum, sed relatio secundum quam refertur aliud. Contra, quod dictum sit falsum, tunc sequitur quod determinatio Philosophi in Praedicamentis et 5. hujus, non sit ad propositum, quia Ad aliquid sunt, quorum ipsum esse est ad aliud se habere. Si ergo generalissimum non habet hanc rationem, nec aliquid de genere primo et per se, tunc definitio secundum te non valet, quia de relationibus non posset intelligi, quia relationes non dicuntur ad convertentiam, nec simul sunt, sed relativa. Similiter 5. hujus, text. com. 20. definitio relationis pertinet ad relativa.
Item, impossibile est aliquid comparari per formam formaliter absolutam: sed si formae in genere relationis non sunt comparatae, nihil comparatur pereas, et tunc sunt absolutae formae, quia oppositum non est causa oppositi. Item, sicut omne relativum dicitur ad relativum simul cum eo, ita relatio est ratio referendi patrem ad filium, qui est simul cum patre. Si ergo generalissimum sit forma referendi aliquid, habet aliquod extremum simul natura cum eo, cujus est alia relatio ratio referendi illud ad aliud generalissimum, et erunt duae relationes aeque primae, et sic duo generalissima relationis. Quoad prima duo, dico quod relativum non est generalissimum. Ad illud, quod probat falsitatem responsionis, quod non sequitur, quia relatio debilissimum esse habet de se ; ergo notior est relatio in relativo, quam secundum quod est in se considerata, sed convenientior est determinatio de aliquo per notius, si ejus cognitio ex hoc haberi possit. Sed probatio quod sic, quia si relativi esse est se habere ad aliud ; ergo esse formae est secundum quam illud se habet ad aliud, talis est relatio: et si omnia relativa dicuntur ad convertentiam, tunc relationes sunt formae, secundum quas dicuntur ad convertentiam formaliter, et ita cognitio relationis melius habetur per relativum, quam: si secundum se consideretur. Ad secundum, quod absolutum, et comparatum sunt opposita circa susceptiva. Sed absolutio et comparatio non sunt hujusmodi, quia sanitas nec est sanum nec aegrum, quia sanitas neutrius est susceptiva: similiter relatio nec est absoluta, nec relativa, sed est ratio referendi ad aliud. Sed ad illud de relationibus aeque primo, dicitur quod Relatio Generalissimum non est ratio referendi in se, sed in suis speciebus.
Contra, ratio Qualitatis secundum quod est generalissimum, est quod secundum ipsam aliquid dicitur quale; ergo et similiter haec. Item, quod inest aliquibus multis univoce, inest eis per aliquid commune, cui illud primo inest 2. hujus, text. comm. 2. sed omnibus relationibus inferioribus inest ratio referendi: ergo per genus. Item 4. Topic. cap. 9. si species sit ad aliquid, et genus: ergo si species est ratio referendi, et genus. Concedendo haec argumenta, et quod generalissimum est aliquid ad aliud, tamen dicitur ad primum illorum, quod secundum Qualitatem dicitur aliquid quale, quod potest qualificare subjectum, non sicut generalissimum, sed sicut species, sic haec. Contra, potest intelligi aliquid informari qualitate in communi, et non qualitate in particulari; similiter de Relatione, quia commune est prius speciali, et quod est prius, potest prius intelligi, et tunc in illo priori intelligo relationem communem referre subjectum: et tunc quaero ad quid, non nisi ad aliud, et sic erunt duo relativa aeque prima, et etiam duae relationes aeque primae, et sic duo generalissima ut prius, et habeo propositum. Conceduntur ista argumenta.
Tunc ad argumentum tamen principale, dico quod generalissimum Relatio est principium referendi aliquid ad aliud, quod non referretur alia forma genere, ita quod relatio, quae est generalissimum, est ratio referendi duorum, sicut simile refertur ad simile in communi, in eadem specie una relatione specie, vel est dare duas primas in eadem specie: una ergo similitudo specie est ratio referendi duorum extremorum. Contra istud : omnia quae referuntur secundum eamdem formam in eis, et non secundum diversitatem, referuntur secundum relationem aequiparantiae ; ergo relativum dictum a generalissimo, est relativum aequiparantiae. ; dicendum, quod relativum aequiparantiae est aequivocum. Proprie enim loquendo, relativum aequiparantiae habet pro fundamento proximo unitatem speciei alicujus formae, in genere Qualitatis, vel Quantitatis. Alio modo dicitur, ubi est aliqua unitas, sive sit in fundamento, sive in relatione, et hoc improprie, sive sit unitas. In proposito est aliqua unitas formae, quae refertur, tunc unitas dico genere, et tunc inconveniens est de aequiparantia primo modo. Contra, secundo modo sunt omnia relativa aequiparantiae, et concedo.
Item, si relativum secundum relationem, quae est genus, sit unum et idem genere, tunc esset relativum secundum relationem, et relatio quae est genus, esset relatio rationis. Dicendum, quod major unitas requiriturin relatione identitatis quam unitas generis, quia oportet quod fundamentum identitatis sit unum numero bis acceptum, et quod relatio identitatis sit una numero, et duae secundum rationem.
Ad argumentum de Actione, quod secundum actionem solum refertur aliquid fundamentaliter, sicut secundum albedinem. Ad probationem, dico quod prout inquantum dicit causam reducibilem ad per se primo modo, est propositio falsa, quia sic significatur quod calefactio est ipsa relatio quidditative. Sed vera est secundum quod reducitur ad secundum modum per se. Ad aliud, quod Ubi et Quando non sunt denominative dicta a loco, sed Ubi est denominative dictum a circumscriptione passiva, ita quod locatio in locante, est causa effectiva illius, et similiter intelligendum de Quando et tempore. Aliter dicitur, quod non dicitur denominative a loco formaliter, sed effective solum tanquam a causa: et tale denominativum potest esse alterius generis a causa, sicut humanum opus. Ad aliud, quod de ratione positionis non est Ubi, licet positio non possit esse sine Ubi, sicut de Qualitate et Quantitate, quia qualitas non potest esse sine quantitate, et tamen quantitas non est de essentia qualitatis. Dico tunc, quod positio est forma positi cui consequitur ordo, et ordo est extra essentiam suam.
Die Habitu, quod habitus non est habitudo media, sed forma, per quam habitus formaliter est habitus, et in illa forma fundatur habitudo quaedam ad illud, quo habituatur, scilicet ad tunicam.