PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates et castella, praedicans et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo,
Et mulieres aliquae quae erant curatae a spiritibus malignis, et infirmitatibus : Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant,
Et Joanna, uxor Chusae, procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis."
Hic incipit pars illa, in qua informat Ecclesiae Praelatos de praedicandi et docendi officio ad quod principaliter inventus est et traditus ordo Episcopalis.
Et notatur hujus officii privilegium in quatuor quorum primum est, quia illius officii actus ab Episcopo per se est exercendus, in aliis autem potest constituere vicarium. Act. VI, 2 et seq., dixit Petrus: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. Ex hoc patet quod in operibus misericordiae licet habere vicarios, et non in verbi dispensatione. De judiciis autem quae committuntur Praelatis, dicit Apostolus, I ad Corinth. VI, 4 : Contemptibiles qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum. Non quidem contemptibiles in vita, sed qui ad praedicandum verbum non sunt idonei : sicut et Jethro consuluit , ut Moyses per seipsum ageret in his quae ad Deum pertinent, et ut majora referrentur ad ipsum, et in aliis haberet vicarios qui odissent avaritiam, et sapientes in judiciis qui judicarent populum : quia aliter stulto labore consumendus esset. Hujus signum est quod Dominus injungit officium doctrinae et praedicationis Praelatis, et tacet de aliis. Act. I, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Hae autem omnia nunc commixta et perversa sunt: quia de principali nulla vel modica cura: de secundariis autem propter lucrum annexum totum consumitur tempus. . Secundum est, quia ad hoc officium per contestationem extremi judicii Ecclesiae pastores obligantur, et non ad aliud. II ad Timoth. IV, 1 et 2 : Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.
Tertium est, quia hoc officium diligenter exercens, dupliciter remuneratur. I ad Timoth. v, 17: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur.
Quartum est, quia cum voce jubili tales, quando boni sunt, suscipit Deus. Matth. xxv, 21: Euge, serm boue et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam.
Et hac de causa etiam Dominus hic valde diligenter tria exsequitur, et instruit Apostolos.
Facit autem circa haec tria quae sunt necessaria, quorum primum est diligentia sui in exemplum proposita. Secundum autem, diversitas verbi praedicati in fructu demonstrata. Tertium autem, virtus verbi in cordibus auditorum per effectum miraculorum probata. Et haec patent in littera.
In primo horum notantur duo : Praelatorum ad praedicandum exemplaris instructio, et praedicantium in accipiendo temporale solatium potestatis concessio.
In primo horum adhuc sunt duo: exempli scilicet exhibitio, et eorum quibus exhibetur ad exemplum excitatio.
Quinque autem sunt in exemplo, scilicet ordinata a Deo ad hoc ministerium dispositio, laboris adhibiti sollicitudo, diversitas eorum quos docuit praedicationis verbo, modus quem habuit in proponendo, et sinceritas quam tenuit verbum de caste docendo et nullo peregrino dogmate adulterando. Et haec patent in littera.
De primo dicit:
" Et factum est deinceps, "
Non quidem adhuc in operis exsecutione, sed in summae sapientiae praeordinatione. Et ideo hoc opus dicit sibi praeordinatum a Patre. Joan. xvii, 4 : Opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam. Joan. vii, 16: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me, scilicet Patris.
Hoc autem quod dicit, " deinceps, " non notat ordinem temporis, sed rationis : quia ordinat ista Evangelista secundum quod ad propositi sui in officio sacerdotali faciunt probationem.
" Et ipse iter faciebat. "
Ecce laboris adhibiti difficultas. Itinerando enim pedes laborabat Dominus in praedicando. Joan. IV, 6 : Jesus fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Proverb. VI, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum.
" Per civitates. "
Ecce eorum quibus praedicandum est diversitas. In civitatibus enim sunt personae urbanae et solemnes. In castellis autem habitant forenses et humiles personae. Et hoc est quod dicit : " Et castella. " Ad Roman. I, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum : ita (quod in me) promptum est. Matth. IX, 33 : Circuibat Jesus omnes civitates et castella. Cantic. VII, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Notatur etiam in hoc quod urbanis hominibus loquendum est de civilibus et virtute : castellanis autem de his quae spectant ad militiam et culturam, ita quod cuilibet proponatur verbum secundum suam capacitatem, et instruatur ex his quae magis novit : " ut, sicut dicit Gregorius, ex " his quae animus novit, surgat ad incoli gnita quae non novit: quatenus exemti pio visibilium se ad invisibilia rapiat, " et per ea quae usu didicit, quasi con-" fricatus incalescat: ut per hoc quod scit " notum diligere, discat et incognita " amare . " Quia quilibet facilius instruitur per ea quae visitavit, quam per ea quae non consuevit.
" Praedicans et evangelizans. "
Praedicatio est de his quae sunt fidei : licet sint supra rationem, tamen congruis et rationabilibus similibus exposita facile capiuntur : quia fides non longe est a ratione. Ad Roman. x, 8: Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo. Hoc est verbum fidei quod praedicamus. Evangelizatio autem est eorum quae proponuntur ex divino oraculo. Et ideo dicitur bona nuntiatio: quia quod ex oraculo Dei, et Angelorum, et Sanctorum annuntiatur, semper est bonum. Vel ad hoc quod cautos reddit si terret. Vel ad hoc quod allicit si promittit. Vel quia instruit ad veritatem si enuntiat aliquid de divinis. Unde isti sunt duo boni modi verbum proponendi. Matth. IV, 23: Circuibat Jesus totam Galilaeam docens insynagogis eorum, et praedicans Evangelium regni. Luc. II, 10: Evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo.
" Regnum Dei, " non adulteratum, sed simplex et simpliciter propositum. Ezechiel. II, 7: Loqueris verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant.
Hoc enim verbum auctoritate, subtilitate, veritate, utilitate, praecellit omne verbum.
Auctoritate quidem, quia Dei est qui primus omnium auctorum auctor est. Et ideo propheta non sibi verbum usurpat, sed se calamum auctoris vocat. Psal. XLIV, 2: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Et ideo verbum Dei potestativum est, et omnipotens. Potestativum quidem in Psalmo cxl, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt. Omnipotens autem, Sapient. xviii, 15 : Omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus venit.
De subtilitate autem dicitur, ad Hebr. IV, 12, quod sermo Dei penetrabilior est omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
De veritate. Joan. XVII,17 : Sermo tuus veritas est. II ad Corinth. I, 18 et 19 : Non est in illo, Est et Non :... sed Est in illo fuit. Dionysius ad Appollophanem : " Veritati dedisti manus, et falsitatis tect nebris es absolutus. "
De utilitate, Isa. lv, 11: Verbum quod egreditur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciei quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.
" Et duodecim cum illo."
Ecce instruendorum ad instructionem exemplarem excitatio. Duodecim enim Apostoli figura sunt omnium Episcoporum in Ecclesia constituendorum, sicut diximus in ante habitis: ubi etiam nu- meri istius ostendimus soliditatem, et perfectionem. Isti ergo duodecim sequebantur eum relictis propriis. Matth. XIX, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et seculi sumus te.
a Et mulieres, etc. "
Ecce collata potestas temporale solatium accipiendi his, qui verbum fideliter annuntiant. Et innuitur hic quod etiam ab uno potest accipi, quando alii quam illi praedicatur. Ponitur autem in mulieribus exemplum : quia devotior est sexus, et facilius obedibilis in bonum.
Dicuntur autem hic duo. Primo enim commendantur quaedam specialiter descriptae per nomina. Secundum autem innuitur de aliis multis inferioribus quae non sunt nominatae, quae forte ut ancillae istis deserviebant.
Circa eas autem quae specialiter nominantur, duo attenduntur, scilicet, spirituale impensum eis beneficium, et expressio nominum.
De primo dicit:
" Et mulieres, " non a mollitie, sed a sexu sic vocatae. II Machab. VII, 21 : Faemineae cogitationi masculinum animum inserens. Proverb. XXXI, 10 : Mu-Herem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
" Aliquae, " notae dignitatis et virtu tis. Ruth, III, 11 : Scit omnis populus qui habitat intra portas urbis meae mulierem te esse virtutis. Proverb. XXXI, 31: Date ei de fructu manuum suarum : et laudent eam in portis opera ejus." Quae erant curatae a spiritibus malignis. "
Ecce mulieribus impensum beneficium, quod optime competit mulieribus Praelatis Ecclesiae ministrantibus, quod prius per eas a spiritibus immundis sint curatae : quia aliter magnum in hoc esset periculum. I ad Corinth. IX, 5 : Numquidnon habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ? Mulieres enim tunc apud Judaeos viris ministrabant, et post eos ibant seorsum, tamen sequestratae a viris. Zachar. XII, 12: Mulieres eorum seorsum. Unde etiam legitur in Itinerario Clementis, quod multae mulieres cum uxore Petri sequebantur, praesertim quae ministrabant: sequestratae tamen ibant a viris, et seorsum noctibus hospitabatur. Nunc autem quia Praelati mulieres a spiritibus immuudis non curant, sed potius curatas polluunt et immundant, esset hoc valde suspectum si fieret.Attendendum etiam est, quod hi qui hoc fecerunt, mortuos suscitaverunt, et alias virtutes operabantur. Unde Hieronymus quibusdam monachis mulieres circumducentibus respondit: " Suscita mortuum, et duc mulierem teli cum. "
Non autem erant tantum curatae a gpiritibus malignis, sed etiam ab aliis " infirmitatibus. " Unde, supra, IV, 38 et 39, curata est socrus Petri a magnis febribus. Et infra, in eodem, vv. 43 et 44, mulier haemorrhoissa a fluxu sanguinis, et aliae quaedam sunt curatae.
" Maria, quae vocatur Magdalene, "
De qua in praecedenti capitulo habitum est. Dicitur autem Magdalene a Magdalo castro, cujus ipsa domina et haeres fuit. Et haec est prima specialiter nominata, et est exemplum paenitentiae, ut ante diximus. Maria enim amarum mare vel amaritudo interpretatur. Et haec fuit in dolore contritionis, sicut dicitur, Ruth, I, 20 : Amaritudine valde replevit me Omnipotens. Magdalena vero interpretatur turrita: quia sicut turris quaedam firmissima, suo exemplo salvat paenitentes. Cantic. IV, 4 : Turris David aedificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. David enim, qui manu fortis interpretatur, etiam exemplum est pae- nitentiam. Sua autem turris praesidium est paenitentium, quae propugnacula habet poenitentium amaritudines, et paenitentiae partes, et exempla paenitentium. Armatura autem fortium sunt virtutes, dignos fructus paenitentiae facientium. In hoc enim nomen Domini Jesu verificatur, quod salvum faciat populum suum a peccatis eorum. Proverb. XVIII, 10 : Turris fortissima nomen Domini : ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
Et post nomen proprium et patriae descriptionem, tangit a Domino consecutum beneficium:
" De qua septem daemonia exierant."
Septenarius autem, ut dicit Gregorius, ad universitatem pertinet: quia omne tempus septem diebus agitur: et ideo septem daemonia habuit, quae universis vitiis plena fuit. Universis autem vitiis plena fuisse dicitur, quae septem capitalia vitia habuit, ad quae omnia alia reducuntur sicut membra ad capita : de quibus dicitur, Isa. I, 5 : Omne caput languidum. Et, Habacuc, III, 13 : Percussisti caput de domo impii. Et, Exod. XII, 30, quod in omni domo jacebat mortuum primogenitum. Primogenitum enim in domo aegyptiorum, est in quolibet genere capitale vitium.
Inveniuntur etiam in sacra Scriptura septem nomina daemonum, septem vitia praetendentia, quae sunt Diabolus, Satanas, Leviathan, Asmodaeus, Behemoth, Appollion, Daemon.
Diabolus autem qui deorsum fluens interpretatur, significat superbiam, quae quanto in altum se extendit, tanto profundius cadens deorsum fluit. Unde, Job, xli, 25, dicitur : Ipse est rex super universos filios superbiae.
Satanas autem interpretatur adversarius plasniationi, et significat invidiam, quae semper comes est superbiae, ut dicit Augustinus, et Gregorius : quia invidia contrariatur omni ei quod in bonum plasmat Deus. Sapient. II, 24 et 25:
Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Et isti duo daemones cum omni nequitia sua sunt spirituales.
Leviathan autem interpretatur additamentum eorum, et significat avaritiam, quae semper est in addendo. Isa. v. 8: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci. Et haec cum suo exercitu in medio carnis et spiritus habitat.
Appollion quod latine sonat exterminator, significat eum qui praeest irae, quae omnia exterminat, et hominem ponit extra terminos rationis: quia impedit ira animum ne possit cernere verum. Jacob. I, 20: Ira viri justitiam Dei non operatur. Et ille daemon etiam in medio carnis et spiritus habitat et obsidet: quia in carne facit evaporationem fellis : in spiritu autem vindicationis appetitum.
Daemon autem, ut quidam dicunt, sufficiens iniquitas interpretatur, et significat acediam, quae amore jucunditatis temporalis tristis et pigra est in spiritualibus : et materiam quidem habet in exterioribus, tristitiam autem in interioribus : et etiam ipsa est in medio obsidens et opprimens. II ad Corinth. vii, 10 : Saeculi tristitia mortem operatur. Eccli. xxx, 25 : Multos occidit tristitia, et non est utilitas in illa.
Behemoth autem bos dicitur, et gastrimargiam significat:quia ventrosi sicut vituli effunduntur super escam. Jerem. l, 11 : Effusi estis sicut vituli super herbam. Job, xl, 10: Faenum quasi bos comedet, hoc est, sine intellectus discretione, sicut bos comedit faenum. Ad Philip. III, 19 : Quorum Deus venter est.
Asmodaeus autem qui insidiabatur sanctorum nuptiis, et profanum judicii interpretatur, luxuriae est daemon, propter quem mundus judicio Dei diluvio periit. Genes. VI, 12 et 13 : Cumque vi-disset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), dixit ad Noe : Finis universae carnis venit coram me.
Sunt tamen adhuc duo non tam daemonum quam rerum nomina, quae daemones aliquando accipiunt in potestate : sicut Lucifer, et Mammona. Sed Lucifer aliquando dicitur propter eventum, quia se in Angelum lucis transformat. II ad Corinth. XI, 14 : Ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Et ideo hoc non est proprium uni exercitui, sed multis appropriatur. Mammona autem Syra lingua, interpretatur divitiae. Et hoc est quod aliquando committit daemoni avaritiae. Et ideo non proprie est nomen daemonis. Matth. VI, 24 : Non potestis Deo servire, et mammonae.
Haec igitur septem, universitatem significant nequitiarum daemonis, sicut dicit Gregorius, a quibus Maria Magdalena in figuram omnium paenitentiam curata fuit : sicut habitum est in praecedenti capitulo . Et ideo sapienter vestigiis illis semper adhaesit, ante quod a tot daemonibus liberata fuit.
" Et Joanna. "
Secunda est quae nominatur, quae Dominum sequebatur, quae aliquando fuit uxor procuratoris Herodis, et post mortem ejus, ut creditur, vel etiam ante mortem, si vir non voluit ei cohabitare, nisi in contumeliam Creatoris. Primum tamen est probabilius. Haec autem Joanna quae vaga non fuit, sed uni idololatrae conjuncta : ideo vel Ecclesiam de Gentibus, vel animam significat, prius idolis spectaculorum mundi deditam, nunc autem ad Christum verum sponsum conversam. I ad Corinth. VII, 15 : Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater aut soror in hujusmodi. Joanna autem interpreta- tur Dominus est gratia ejus : vel, Dominus misericors ejus : quia per misericordiam Domini venit ad gratiam Domini. Ad Titum, iii, a : Non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.
Haec fuit " uxor, " uxorio affectu, non sorde contubernii lupanaris, " Chusae, " qui sextarius interpretatur : quia ad mensuram iniquam Herodis, ad tributa iniqua persolvenda homines impellebat. Mich. VI, 10 : Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena. Mensuram enim minorem habent ad dandum, et mensuram majorem ad recipiendum.
" Procuratoris Herodis. " Glossa : " Cum quilibet malignus spiritus pro regno diaboli ad decipiendum laborat, quasi Herodis impissimi procurator existit. " Unde et haec Joanna sicut et Matthaeus et Zachaeus de lucris illicitis ad Deum conversa intelligitur. Et sicut Matthaeus, supra, v, 29, et Zachaeus, Luc. XIX, 6, fecerunt Domino convivia : ita et ista, ea quae illicite acquisita fuerant, et nesciebatur cujus erant, in usus pios sustentando Dominum, erogabat. Unde Glossa : " Ministrabat Domino carnalia, cujus metebat spiritualia : ut formam daret Praedicatoribus, quod victu et vestitu debent esse contenti. " Isa. XXIII, 18 : Erunt mercedes ejus sanctificatae Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. I ad Corinth. IX, 11 : Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?
Tertia nominata inter famosas mulieres, est
" Susanna,"
De cujus modo vivendi nihil dicitur.
Interpretatur autem Ulium, propter odoriferum caelestis vitae candorem, ut dicit Glossa. Et ideo significat viventes in caelibatu et innocentes. Cantic. ii, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Una igitur trium ex scandalo fluxae carnis ad Christum conversa. Secunda, ex lucris concupiscentiae saeculi. Tertia autem, ex flore virtutum caelestium adhaesit divino flori. Haec enim est colonia civitatis divinae, quod cum Susanna et similibus gloriosa dicuntur de ea : cum Magdalena memor est Rahab meretricis, et Babylonis probrosissimas confusionis : cum Joanna alienigena, et Tyrus, et populus aethiopum, de angustia lucrorum saeculi ereptus, habitat in ea : appropriat enim virtutem et attrahit peccatores, ostendes quod innocentes et recti adhaeserunt sibi . Hoc est quod sequitur :
" Et aliae multae, "
Similes illis, vel secundum paenitentiam, vel secundum innocentiam. Nec est hic murmur innocentis contra poenitentem, sicut, Numer. XII, 1, Maria, soror Moysi pulchra, murmurabat de uxore Moysi aethiopissa : quia jam aethiopissa mutavit pellem nigram : quod non fuit possibile Moysi, qui gratiam per legem suam non conferebat. Jerem. xiii, 23 : Si mutare potest aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas : et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
Tangit autem harum feminarum pietatis officium, dicens :
" Quas ministrabant ei de facultatibus suis. "
Luc. xxiii, 49, dicitur, quod ascenderunt cum eo de Galilaea. Et hic dicitur, quod ministrabant ei de facultatibus suis.
Matth. x, 10 : Dignus est operarius cibo suo. 1 ad Corinth. IX, 7 : Quis militat suis stipendiis umquam?... quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ? Hoc autem illo tempore a mulieribus accipere non erat scandalum : quamvis scandalum esset apud Gentiles, non apud Judaeos. Et ideo Paulus praedicans Gentibus, ista potestate uti noluit, I ad Corinth. IX, 14 et 15 : Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum.
Licet ergo tres sint nominatae, quarum una fuit poenitens, et altera conjugata, et tertia continens et innocens, ex quibus tribus statibus tota consistit Ecclesia : tamen " et aliae multae, " ad aliquem statum istarum relatae, sequebantur eum. In talibus enim aedificationis exemplum est, quando multae sequuntur : et scandalum, quando sequitur una vel paucae. Luc. xxiii, 27 : Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum quae plangebant et lamentabantur eum.
Et talis multitudo sequentium innuitur hic cum dicit :
" Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem.
Tangitur autem hic modus doctrinae quem debent habere discipuli.
Et sunt in hac parto duae instructiones, quarum prima est diversitas verbi penes fructum quem facit in audientibus. Secunda autem est diversitas modi docendi, quem debet habere in praedicantibus. Et haec patent in littera.
Prima harum instructionum habet partes duas : in quarum prima competens audientibus proponitur sermo parabolicus. In secunda, congruens Doctori- bus ponitur ejusdem explanationis modus.
Adhuc,in prima harum partium tangit tria, quorum unum est convenientium multitudo, sermonem parabolicum exigens. Secundum autem, docentis officium, ad docendum ex debito officii cogens. Tertium autem, diversitatem fructus verbi, non ex docente, sed ex auditoribus esse ostendens.
De primo dicit :
" Cum autem turba plurima convenirent. "
Et in hoc notantur quinque : temporis videlicet congruentia, multitudinis praesentia, turbationis in audientibus impediens malitia, praesentium ad audiendum concordia, et Doctorum veritatis deficientia.
Primum horum notatur cum dicit : " Cum autem. " Dicit enim Chrysostomus, quod " omnis Doctor bonus, multis " praesentibus auditoribus ad docendum " incitatur : cum autem nulli sunt prae-" sentes, casso labore clamans Doctor " consumitur. " Joan. XVII, 1, cum multi venirent, et Gentiles etiam properarent, dixit Jesus : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Clarificatur autem maxime in verbo fidei in cordibus auditorum. Hoc tempus describit, Joan. IV, 35, quando dicit discipulis : Videte regiones, quia albae sunt jam ad messem : quia jam corda auditorum praeparata erant ad verbi praedicati fidem.
" Turba " a turbando dicitur. Et erat in eis malitia perversorum dogmatum, turbans et obnubilans ex diversis haeresibus Pharisaeorum, Essaeorum, et Sadducaeorum, inducta. Et in ista turbatione primo venit ad Joannem, et postea per Joannem ad Dominum. Unde, Matth. v, 1 : Videns Jesus turbas, ascendit in montem. Sequebantur autem eum sicut oves non habentes pastorem .
" Plurima. " Ecce multitudinis praesentia. Plurimum enim pro superabundantia dicitur multitudinis. Joan. VI, 5 : Cum vidisset quia multitudo maxima venit ad eum. Joan. XII, 12 et 13 : Turba miilla, quae venerat ad diem festum,... clamabat : Hosanna filio David. Unde, Matth. xiii, 2, et Marc. iii, 9, dicitur, quod ascendit in naviculam propter turbae multitudinem, et turba stabat in littore.
" Convenirent. " Ecce ad audiendum concordia. Ad hoc enim convenerunt ut audirent. Genes. xlix, 2 : Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. Eccli. LI, 31 : Congregate vos in domum discip Unae.Hic autem conventus turbae est convolitio mentis in unum, ut tota intentione sermo percipiatur auditus.
" Et de civitatibus properarent ad eum. "
Ecce Doctorum in locis solemnibus ubi esse debuerunt, deficientia.
Et tangit duo : loca solemnia doctrina bona destituta, et aviditatem auditus.
Dicitur ergo : " Et de civitatibus " solemnibus, in quarum portis Doctores sedero debuerant. Isa. I, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. Isa. lix, 14 : Corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi.
Et ideo currebant, ut " properarent ad eum " tamquam ad veritatis Doctorem. Isa. lv, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas. Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Proverb. VIII, 1 : Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam ? Isa. lv, I : Omnes sitientes, venite ad aquas : et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac, hoc est, doctrinam gaudiorum caelestium, et doctrinam fidei rudimentorum, quae debetur parvulis. Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
" Dixit per similitudinem. "
Ecce, secundum analogiam humani intellectus proprius doctrinae modus. " Est enim, ut dicit Dionysius, materiali Iis noster intellectus, et non instruitur " nisi per similitudines corporales intro-" ductus. " Sic enim dicit Philosophus : " Intellectus noster accipit cum continuo et tempore. " Et ideo oportet cum similitudinibus informari, donec seipsum plenius adipiscatur, ex percepto intelligentiae separatae lumine. Adeptus enim seipsum intellectus, intelligit sine similitudine. Et sic intellectus discipulorum, non adeptus autem, sine similitudine et forma continui et temporis, nihil penitus intelligit. Et talis est. intellectus turbarum. Matth. xiii, 34 : Haec omnia loculus est Jesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis. Psal. lxxvii, 2 : Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio. Proverb. I, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum.
" Exiit qui seminat, seminare semen suum. "
Ecce officium, ad docendum Doctorem cogens.
Et dicit quinque : Doctoris scilicet ad docendum processum, Doctoris debitum officium, Doctoris proprium actum, doctrinae materiam, et ejusdem materiae puritatem.
Processum tangit cum dicit: " Exiit. " In domo enim seminatum putrescit, et non fructificat. Unde, Matth. xiii, 38 : Ager autem est mundus, in quo verbum Dei sicut in agro seminatur. Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum.
Iste est ager de quo dicitur, Genes\., XXIV, 63 : Egressus autem fuerat Isaac ad meditandum in agro. Cantic. VII, II : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Talis igitur est ad seminandum processus. Arguuntur autem de ignavia agricolae domi manentes, exspectantes donec ager, rura reliuquens propria, ad eos in domum veniat. Agricola enim egreditur ad agrum, et non ager domum vadit ad agricolam. Genes. IX, 20 : Exercere terram Noe vir agricola coepit.
" Qui seminat. "
Ecce seminantis sive praedicantis officium. Qui seminat enim est seminator, qui seminandi per curae susceptionem sive per voti emissionem suscepit officium. Unde et Apostolus, Act. XVII, 18, seminator verborum est vocatus . Marc. IV, 3 : Exiit seminans ad seminandum. Psal. cxxv, 5 : Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent. Isa. XXVII, 6 : Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Videns enim Isaias in spiritu dignitatem horum seminatorum, admirando dicit : Qui ingrediuntur impetu charitatis et zelo animarum impulsi ad Jacob, et in isto ingressu florebit virtute et germinabit opere Israel, et replebunt verbo praedicationis faciem orbis, in cordibus hominum semine germinante verbo in fidem credentium.
" Seminare. "
Ecce seminantis proprius actus. Est autem seminare late per totum agrum semen spargere, non in unum locum conjecta semina reponere. Eccle. XI, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur hoc aut illud: et si utrumque simul, melius erit. Osee, x, 12 :
Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae. Seminatio enim fit in veritate fidei, ut justitia bonorum morum exoriatur. Messio autem quando fructus de conversione fidelium colligitur, fit in ore misericordiae, ut inopiae et fragilitati, quantum fieri potest, parcatur.
" Semen. "
Ecce seminantis materia. Non enim praedicationis materia est nisi semen quod fructum potest facere : non cicuta, quae inducit insaniam : vel urtica, quae excitat libidinis pruritum : sed semen faciens fructum, in quo effectiva causa est fructus nativitatis divinae. Genes. I, 12 : Faciens semen juxta genus suum. Sicut etiam semen Dei juxta genus suum effectiva causa est nativitatis divinae. Psal. CVI, 37 : Seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. Hoc est enim naturale,
" Semen suum. "
Ecce seminis puritas. Non enim debet seminari nisi semen summi agricolae, et non aliud : quia quidquid aliud seminatur, producit stirpes adulterinas. Sapient. IV, 3 : Spuria vitulamina non dabunt radices altas. Matth. XIII, 27 et 28 : Nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ? Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Levit. XIX, 19 : Agrum tuum non seres diverso semine. Non enim seminandum est nisi semen Dei, et nullum aliud. Et hoc optime significatum est, Osee, II, 21 et seq. : Et erit in die illa : Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos : et illi exaudient terram. Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et haec exaudient Iezrahel. Et seminabo eam mihi in terra, etc. Caeli enim rorantes desuper Angeli sunt seminibus jactis, illuminando, pur- gando, et perficiendo semini verbi in corde cooperantes. Terra autem, fundus est boni et culti per virtutem cordis. Triticum autem, fructus cor confirmans in
gratia : vinum, laetitiam ferens in spe caelestium. Jezrahel autem semen Dei interpretatur, quod est divinum et efficax ad fructum fidei verbum. His igitur Domini terra utiliter seminatur.
Attende autem, quod semen quinque in se habet boni dispositiones. Est enim purum a palea purgatum. Est in se habens duplicem virtutem : impraegnantis, et impraegnati, ut dicit Philosophus : et in his est vigorosum. Est etiam germinans sola virtute caelestium. Est in se moriens, ut faciat suae speciei fructum. Est etiam sui, licet sit parvum, mirabiliter multiplicativum. Et a quocumque horum ceciderit, cadit a ratione et perfectione seminis.
Purum enim a palea (temporalium superfluitatum) et herba (quae est jumentorum pabulum) depuratum est : sicut dicitur, Luc. m, 17 : Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum: paleas autem comburet igni inexstinguibili. Sed nunc e converso est: quia agricolae Domini, triticum comburunt igni inextinguibilis concupiscentiae, et paleas quibus ignis inferni in eos succendatur, diligenter congregant in horrea sua.
Quod autem semen habeat virtutem et impraegnantis et impraegnati, dicit Philosophus : quia est sicut ovum in quo congregatus est uterque sexus, et ideo est efficiens et materia fructus : sicut dicitur, Genes. I, 11 : Cujus semen in semetipso sit, hoc est, seminis efficacia. Non enim haberet seminis efficaciam, nisi haberet utramque naturam.
Virtute autem caelesti pullulat : sicut dicitur, Jerem. XXXIII, 15 : Germinare faciam David germen justitiae. Quasi dicat: Ego de caelo suscito. Isa. xlv, 8 : Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum : aperiatur terra, et germinet salvatorem. Psal. lxxxiv, 13 : Dominusdabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
De morte autem dicitur, Joan. XII, 24 et 25 : Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Et ideo dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 36 : Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Sic et nos mori nobis oportet, si in fructu animarum volumus resurgere.
De mirabili multiplicatione dicitur, Isa. lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Isa. IV, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis.
Est etiam considerandum secundum Constantinum in Pantegni, et Isaac, quod in granis bonitas consideratur in tribus, scilicet, si colore est rubeum, si quantitate secundum suum genus est magnum, si pondere est grave in genere suo : quae competunt divino semini, quod est Dei verbum. Hoc enim magnum est, quia de magnis. Proverb. viii, 6 : De rebus magnis locutura sum : et aperientur labia mea, ut recta praedicent. Matth. v, 2 : Jesus aperiens os suum, docebat eos. Act. X, 34 : Aperiens Petrus os suum, dixit. Hoc etiam est colore exterius charitatis igne rubeum, et intus puritate substantiae mirabiliter candidum. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus. Dilectus autem est verbum divinum. Hoc etiam est pondere intelligendi gravissimum, et omnem excedens intellectum. Eccli. I, 3 : Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit ? Ad Roman. XI, 33 : 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei.! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus !
Sic igitur, " Exiit seminare semen suum. "
" Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. "
Ecce ex parte fundi suscipientis semen in fructificando diversitas.
Et tangit duo, scilicet, quod ex parte seminantis non est ista diversitas, et quod ex fundo suscipiente tota generatur diversitas et non ex semine.
Primum horum notatur cum dicit : " Et dum seminat, " hoc est, in commune spargit semen sicut debet. Non enim potest attendere seminans quo semen cadat, dummodo in communi in agrum ubique semen dispergit. Disperguntur autem semina, quando diversis moribus bene adaptantur verba. Unde, Matth. XXVIII, 19 : Docete omnes gentes. Genes. XXXIV, 21 : Negotientur in terra, et exerceant eam, quae spatiosa et lata cultoribus indiget. Spatiose enim et late semen est spargendum.
" Aliud cecidit secus viam. "
Ecce diversitas ex fundo. Dicit autem in communi ex fundo duas in communi diversitates : unam ex fundo malo, et aliam ex fundo bono.
Quia autem malum est omnifariam, ideo ex fundo malo tres ponit diversitates, quarum una est malitia, non ex fundo, sed ab extrinseco fundi in fundum inducta. Secunda est ab ipsa fundi malitia causata. Tertia est ab intimo fundi concepto, ad superficiem fundi pullulando exorta. Via enim trita est, et indurata pedibus transeuntium. Lapidosa autem ab ipso fundo sunt nata, et spinosa a mala stirpe in fundo concepta ad superficiem emersa. Haec autem tria, malae tres sunt cordis dispositiones. Est enim cor omnibus vanitatum et concupiscentiarum et phantasiarum transitibus tritum, et quasi via factum,et induratum : ut ni- hil boni seminis in interioribus sui recipial. Et huic malitiae fundi duplex dicit malum : attritionem, et indurationem interius : et insidias avium exterius.
Et hoc est quod dicit :
" Aliud cecidit, " non ex intentione seminantis, sed ex malitia recipientis, " secus viam, " in loco conculcato et indurato ex frequentia transeuntium vanitatum, in deliciis et levitate ambulantium. Isa. LI, 23 : Dixerunt animae tuae : Incurvare, ut transeamus : et posuisti ut terram corpus tuum,et quasi viam transeuntibus. I Reg. XXI, 5 : Via haec polluta est. Haec est dispositio cordis in quo omnis aratura, disciplinae sarculo facta, consuetudine vanitatis et deliciarum deleta est et in duritiam redacta. Super hanc enim terram semen cadens, retunditur et resilit : et tunc nudum in superficie dura jacens, nullas radices in profundum mittit : et ideo perit expositum avibus ad devorandum. Psal. lxxix, 13 : Vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam.