MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
videtur, quod
1. Potius appellari debuit Heva, quia
In Genesi dicitur : Et vocavit Adam nomen uxoris suae, Heva, eo quod mater esset omnium viventium . Si ergo illa est Heva appellata, quae erat mater omnium viventium vita naturae, multo fortius illa beatissima Virgo debuit vocari Heva, quae est mater omnium viventium vita gratiae. Heva enim interpretatur vita.
2. Item, Numquam Invenitur in Veteri Testamento per aliquam mulierem hujusmodi nominis significata : ergo videtur, quod potius debuit vocari Rachel, vel Rebecca, vel Judith, vel Esther, per quas fuit beatissima Virgo figurata.
3. Item, Cum ista Virgo fuit singularis inter omnes, quae nec primam similem visa est nec habere sequentem in re : ergo nec similem habere debuit in nomine : ergo cum multae ante et post fuerint Mariae, Domina nostra non debuit illud nomen habere.
4. Item, Sicut se habet res ad rem, ita nomen ad nomen : sed beata Virgo post Filium Dominum nostrum Jesum Christum ei simillima fuit in re : ergo et nomine : ergo videtur, quod a Christo Christiana debuit vocari, vel a recreatione recreatrix appellari, vel aliud dignissimum nomen cogitari.
5. Item, Cantat Ecclesia :
Soluens illud ave, Mutans Hevae nomen.
Ergo videtur, quod beatissima Virgo deberet Ave appellari.