72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
Doctorem nostrum puerorum turba salutat,
Nam nihil utilius esse salute putat.
1. Salve, doctor optime,
Doctor, flos doctorum,
Arca sapientiae,
Fonte pollens morum,
Exaudi piissime
Preces subditorum,
Si non iusta petunt,
voces contemnas eorum.
2, Te, doctor, scientiae,
Thesaurus fecundat,
Et torrens facundiae
Tuum os inundat;
Quid loquar de specie,
Quae nulli locum dat?
Non eget exterius,
qui moribus intus abundat.
3. Quia labi respuis
Post mores amaros,
Sed magis proficuis
Exemplis ignaros
Invitas et instruis
Ad mores praeclaros,
Carmina iure damus
mores testantia raros.
4. Qui labori ponere
Suum finem nescit,
Diu nequit vivere,
Sed cito decrescit;
Terram potes cernere,
Quae, si non quiescit,
Frugibus assiduis
et fructu lassa senescit.
5. Opera novalium
Tauros necuere,
Per cursum eximium
Equi periere,
Frequenter tractantium
Manus riguere,
Ferrum cuncta domans
acet omni durius aere.
6. Laboris immodici
Pondus cuncta terit,
Quo gregis scholastici
Virtus tota perit,
Arcus, ut Nasonici
Libri carmen serit,
Si nunquam cesses
tendere, mollis erit.
7. Exemplorum [talium]
Attendens virtutem
Paulisper studentium
Tolle servitutem,
Revoca per otium
Nostram iuventutem,
Quae, nisi tu dederis,
non est habitura salutem.
8. Longo pressit spatio
Nos labor poenalis,
Nec nos recreatio
Fovit aliqualis,
Sed confracta studio
Vis est corporalis,
Ingenium tantis
exsultat omne malis.