QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Habet exquisitam doctrinam sustinendo Praedicamenta distingui realiter. In solutione argumentorum q. 6. verum non dicit, distingui realiter tanquam res a rebus, et cum secundum eum passim pluralitas non sit ponenda sine necessitate, videtur tantum ponenda inter haec distinctio realis formalis, maxime cum in Theologia problematicus circa hoc maneat, loco citato, in Scholio 3. Volo dicere, sufficere hanc, loquendo promiscue de Praedicamentis, esto inter quaedam ex eis sit distinctio realis rei a re, quod etiam colligo ex Doctore 1. 8. q. 1. n. 6. ubi ait idem posse esse in diversis Praedicamentis. Ad primum optime explica quomodo substantia corporea est in potentia divisibilis ante quantitatem, quod intellige de divisibilitate quantitativa, quia entitative est actu divisibilis ante eam. Ad id de figura, dubitative loquitur an sit aliquid absolutum, distinctum a quantitate, videtur secundum ipsum non esse, quia 4. d. 12. q. 4. n. 19. g. Ad quaest, docet eam non addere quantitati, nisi relationem partium ad se invicem ; supponit tamen qualitatem, de quo vide ipsum q. 35. de Praedicam, ubi explicat in quo consistit forma et figura, et quomodo ad qualitatem spectant. Ad id de relatione quod differt a fundamento, quando hoc sine termino illitis esse nequit, et non aliter, fuse tractat 2. d. 1. q. 4. et 5. Ad id de Actione, Passione et motu, quod realiter differant, tenet 4. d. 13. q. 1. n. 14. 13. et q. 7. de Anima, ubi in Commentario fuse de hoc egi a n. 6.
Ad argumentum secundae quaestionis de quantitate, dicendum quod ibi est fallacia aequivocationis sive accidentis. Exemplum, aliquis potens est videre, quando habet habitum, et ante, sed aequivoce, quia secundum quod est potens primo modo, habet formam secundum quam, quod secundo modo non. Similiter divisibile uno modo dicitur, quod habet formam secundum quam formaliter potest dividi ; secundo modo quod non habet in actu formam, sed est in potentia ad formam, per quam immediate posset dividi, substantia, corporea secundo modo de se est divisibilis. Contra, quod sit divisibilis primo modo, si non habet quod sit ibi divisibilitas formalis, non possent plures partes quantitatis recipi, quia si tota quantitas in tota substantia, et partes in partibus, dicitur quod substantia nullas partes habet, nisi per quantitatem extendentem in actu. Aliter, quod substantia habet partes proprias sub quantitate extra alias. Ad argumentum, quod substantia non est divisibilis formaliter antequam sit sub quantitate nisi in potentia, et sub quantitate actu, et secundum quod est subjectum quantitatis, non habet partes de se, nisi in potentia, sicut nec subjectum qualitatis est quale de se, nisi in potentia. Tunc ad argumentum, sicut quantitas tota recipitur in tota substantia in potentia divisibili, ita partes in partibus substantiae, quae sunt in potentia. Tunc ad argumentum conceditur, omne divisibile est quantum, verum est de divisibili extenso in actu.
Ad primum de qualitate dicitur, quod differentia substantiae non est qualitas, sed ponitur unus modus qualitatis, quia praedicatur in quale. Ad illud de figura, si qualitas sit et essentia absoluta alia a quantitate, etc. dicendum, quod illud non sequitur quod corpus intelligatur infinitum, si intelligatur sine figura, quia finis corporis est superficies essentialiter, figura finis accidentalis: tolle ergo figuram, adhuc terminatur corpus proprio fine. Similiter Ayicenna 2. Met. cap. 2. Finitum et infinitum accidunt quantitati, tamen hoc non teneo, sed solutionem dictam. Similiter, quod corpus illud, si esset sine figura, non esset infinitum positive, sed privative solum, et hoc non includeret contradictionem, sicut si Deus tolleret ultimum punctum lineae ; linea privative esset infinita, quia punctus non est immediatus puncto, nisi diceres quod hoc non posset, nisi causaret novum punctum.
Contra, semper videtur quod figura non posset esse sine corpore, nec e contrario. Dicitur quod non omne absolutum potest fieri sine alio, quod est extra essentiam suam, sicut Deus non potest facere creaturam sine omni respectu; si ergo aliquod absolutum essentialiter dependet a respectu, Deus non potest facere illud absolutum sine respectu inhaerente ei ; sic figura causatur ex ordine partium corporis, tunc glossatur propositio, quod Deus potest facere absolutum sine omni alio absoluto a se, verum est de per se absoluto, quod non dependet essentialiter a relatione, ad quod dependet reliquum, sicut corpus non potest esse sine respectu, sive respectus praecedat, sive sequatur, sicut figura sequitur respectum. Ratio tota consistit in hoc, quod si duo absoluta conveniunt in uno respectu, sine quo neutrum potest esse, sicut corpus et figura: quia corpus non potest esse sine ordine partium, et ordinem partium statim sequitur figura, ita quod tam corpus quam figura conveniunt in uno respectu, sic tunc Deus non potest separare unum respectum ab alio, et si non conveniant, sic potest.
Ad aliud de relatione. respondetur ut prius. Ad aliud contra hoc, sustinendo quod relatio sit aliud a fundamento, quod id cui advenit relatio mutatur in se et ad aliud, non tamen mutatur ad formam absolutam: et quod sic mutatur scilicet ad formam absolutam, dicitur mutari a Philosopho, quia ad relationem non est motus, quia omnis motus est ad formam absolutam, et negat motum ad substantiam, non tamen mutationem. Similiter licet neget motum ad relationem, non tamen mutationem. Aliter dicitur quod tota realitas relationis, habitualiter producitur cum fundamento, non tamen actualiter dicitur aliquid relatum, nisi.sit aliud extremum: et ratio hujus est, quia relatio est forma referens ad aliud. Contra, si esse relationis sit ibi, cum esse rei de genere relationis sit ad aliud se habere, si non sit aliud extremum, non est res hujus generis.
De Actione et Passione, quod distinguuntur essentialiter et inter se et a motu. Quod inter se, probatio, potentiae essentialiter distinctae habent actus essentialiter distinctos, 3. Physic. text.
com. 10. Sed potentiae actionis et passionis sunt hujusmodi, 5. hujus, text. com. 17. ergo et actus, sed actus potentiae activae est actio, et actus potentiae passivae passio est, a. Physic. text. com. 18. et 19. Quod actio distinguatur essentialiter a motu, probatio ; si non, ergo actus activi, inquantum activum, esset actus entis in potentia inquantum in potentia; ergo activum inquantum activum, esset in potentia, consequens est impossibile. Probatio, motus est actus imperfecti, inquantum imperfectum. ; si ergo motus esset actus activi inquantum activum, tunc activum inquantum activum, esset imperfectum, si antecedens esset verum. Item motus est actus mobilis, et actus activi est actio, sed nullum agens, inquantum tale, est mobile, licet hoc aliquando accidat, sicut agens naturale movetur in agendo, sed ultra, quomodo sequitur, actionis non est actio; ergo actionis non est motus? Respondeo, per hanc propositionem : Ad idem est motus et actio, sive per hanc : Ad quidquid est motus, ad illud est actio, quia nihil fit per motum, quod non fit per actionem. De passione patet idem scilicet quod distinguatur ab actione essentialiter, quia si dicas quod passio sit motus, tunc distinguitur essentialiter ab actione, quia actio a motu ; si non, similiter sequitur quod distinguitur, ut patet supra.
Tunc ad argumentum in contrarium de 5. Phys. dicendum quod argumentum non est per locum a toto in quantitate, sed a simili, sic : si motus non potest esse motus propter processum in infinitum, sic de actione quod actionis non est actio propter processum in infinitum, et eodem modo de passione. Sed si ad hoc dicitur, quod actio fundatur in motu, valet eadem responsio, quia si motus posset esse subjectum actionis, ergo actio potest esse actionis, quia ejusdem est motus, ut termini, et actio fundata in motu; et si actio potest esse actionis, ergo motus potest esse motus, per locum a simili: ergo ex opposito, si motus non potest esse motus, actionis non potest esse actio ; et ulterius si hoc, nec motus potest esse actio, quia ad idem est. motus, et actio fundata in motu.
Ad illud de Quando, quod non est idem cum tempore. Ad probationem conceditur major, sed minor est falsa. Ad probationem, cum dicitur quando dividitur praeteritum, etc. et quod est mensura successivi, dicendum quod tempus est causa Quando, et tempus est mensura extrinseca istorum inferiorum, tunc ex adjacentia temporis ad temporale, relinquitur forma in temporali, et illa forma est sucessiva per accidens, quia per tempus. Similiter divisio illa contingit Quando per accidens, quia est temporis per se, quia differentiae illae essentiales temporis, causant consimiles differentias accidentales in Quando, et sunt illius per accidens solum. Ad aliud, quod potest esse. successivum per successionem sibi inhaerentem, non essentialiter, et propositio assumpta non est universaliter vera. Ad alia argumenta, quod bene probant primum, quod passio non est esse motus in subjecto, quia si esset, multo fortius motus esset praedicamentum, sicut probat ratio, sed essentialiter passio est actus passivi inquantum passivum. Ad aliud de esse in subjecto, dicendum quod illa notificatio non est sufficiens, cujus probatio est, quia illa tota competit formae substantiali in materia. Contra istud, esse in subjecto non sicut pars scilicet ejus in quo est, nec ejus quod resultat ex materia et forma, est esse in subjecto, sicut accidens. Sed forma licet sit in materia, et non sit pars materiae, est tamen pars tertii scilicet compositi, non sic proprietas: ergo vere accidens, de opinione de modis praedicandi.
Ad argumenta probantia quod Praedicamenta non distinguuntur essentialiter ; de Quantitate, cum dicitur quod continuitas substantiae est unitas substantiae, respondetur quod unitas rei, vel quanti sit continuitas rei tamen ex quo secundo per illam formaliter est una ; est ergo de genere quantitatis, secundum Avicennam, quia unum principium et metrum numeri, est fundamentum identitatis in substantia, secundum Philos. cap. de Relatione, text. c 20. Unde continuitas non est quo subst ntia est una essentialiter, et per se primo modo, sed quo est quanta, et una per se secundo modo. Ad aliud de relatione nihil valet, quia relatio fundata super actionem, non est principium quo agens agit elicitive, sed est posterior actione elicita, quia relatio in visibili non movet visum.
Sed quod actio non sit in agente, probatio : quia si sic, actionis esset actio in infinitum, quia actio, quae est forma agentis inquantum agens, est vera res, et natura de genere actionis, ergo est vere causata ab aliqua causa;sed omne causans prius est causato, saltem natura 4. hujus, t. c. 25. etsi haec ad invicem dicantur: nihil minus ergo in illo priori natura causans formaliter causat aliqua causatione, non illa quae est actio causata, quia illa actio in illo priori non est, sed est causanda;ergo illius actionis causatae est actio, et illius alia per idem, et sic in infinitum. Dicitur hic quod actionis non est aliqua actio. Et ad argumentum dicitur, quod actio illa est aliquo modo causata . Et cum dicitur quod alia actione, negandum est, sed eadem, quia eadem actio numero est prius et posterius natura seipsas inquantum enim est actio agenta, est prior seipsa, inquantum est actum, vel causatum. Contra, accipio actionem in illo priori natura, in quo est prior seipsa causata, sic accipiendo eam, est verum quod ipsa actio est causata; ergo ab aliqua causa, quae causatione causat eam, ut prius, et sequitur inconveniens primum. Item, sequitur quod idem in eodem tempore esset et non esset, quia in illo priori, in quo agens est prius, actio non est actum, quia dato quod sic, tunc esset prius, et non prius simpliciter Si ergo ponas actionem et actum, vel causatum idem, ponis idem sitnul esse et non esse.
Ad aliud, cum dicitur quod genera, secundum quod genera, non sunt res; ergo non distinguuntur realiter, inquantum hujusmodi, dicendum quod si reduplicatio sit de intentionibus, verum est; sed sic non loquimur, sed de his quae subsunt intentionibus, et illa sunt res.
Probatio, quia de essentia primae intentionis, non est res secundae. Quod patet, quia res primae intentionis habet completam quidditatem sine ratione, res secundae non ; si sic, tunc idem esse haberet, sine intellectu et cum: unde haec quantitas esset verae quantitas, sine omni intellectu.
ANNOTATIONES ad quaestiones V. et VI.
Sequntur 5. et 6. q. de divisione entis in 10. Genera, et ipsorum Generum inter se distinction text. c. 14. quae notabiles et necessariae, atque subtiles sunt. Ubi primo adverte in argumento prius oppositum 5. q. ubi dicit: Non est hic oppositum, etc.quod intentio Doctoris est, quod licet in Praedicamentis habeatur expresse a Philosopho denarius numerus, non tamen, 5 Metaphys. ideo dicit: Non est hic oppositum, etc. Et adducit excusationem Commentatoris quam breviter impugnat. Tacita ergo dubitatio est illis verbis,quare scilicet Philosophus omisit hic enumerare Situm et Habitum, quae in Praedicamentis collocavit. Unde ex Philosopho hic potius habetur argumentum ad partem negativam quaestionis quam ad affirmativam ; deo dicit Doctor non est hoc oppositum, etc. excusatio Commentatoris licet apparens sit, quod scilicet propter brevitatem omisit illa, tamen notanter impugnatur a Doctore. Posset ergo probabiliter dici, quod illa tacuit, quia praesupponit jam ipsa esse expressa in Praedicamentis. Sed dices quod eadem ratione tacuisset alia. Potest dici, quod non est si mile ; tum quia illa ultima ; tum qui minimae entitatis ; tum etiam, quia similia uodammodo praecedentibus habitudinibus extrinsecus advenientibus. Unde etiam in Topicis et Physicis, et in Morali bus, ubi enumerat praedicamenta, non omnia decem exprimit ; ad placitum igitur Auctoris talia sunt referenda. Videantur ea quae habet iste in Antepraedicamentis quaestione finali et in expositione hujus loci ; in sequentibus etiam in hac quaestione magis cuncta apparebunt,
Sequitur ibi quoddam Extra, quod incipit sic : Dubium est de istis praedicamentis, etc. et durat usque ibi: Juxta hoc de divisione, etc.quod est principium alterius quaestionis, et in aliquibus originalibus ponitur, cum argumentis ante oppositum et recte, in aliquibus vero non habetur, communiter autem post oppositum collocatur, ubi moventur quaedam dubia quae non solvit ; et quia littera notabilis est, ideo legatur, et ad primum dubium dicatur conformiter his quae notavi super quaestiones 4. et Praedicabilium hujus, et super quaestiones in Porphyrium c. de Genere copiose. Ad secundum vero ubi plura tanguntur difficilia: nam quoad primum de Ubi duplici, et Quando, etc. forte recte ponerentur, ut 10. d. 4. q. 1. et 13. d. ejusdem, et in Quodlib. q. 11. et super sex Principia tangit, sed an tot generalissima dubium est ; famose enim accipiuntur pro passive talibus, et sic loquitur Philosophus. Refert etiam loqui de respectu tali in se, et annexo actionis vel passionis respectu. Quare autem respectum actionis et passionis faciunt duo genera,et non sic hujus enumei ata potest esse ratio, major convenientia in voce et conceptu hic quam ibi, et plura alia ; ad hoc inquirantur ubi supra et alibi, ut diligens lector agnoscit, et in sequentibus magis, et alibi explicabo, Deo duce. Et quod additur ibi de potentiis animae, vel ut quidam habent respectus earum,quidam alii aspectus, et posset bene dici affectus ipsarum, in quo videlicet Praedicamento habent poni ; posset dici si loquamur de respectibus,quod sunt vel transcendentes, vel de genere Relationis, si intrinsecus ; vel actionis et passionis, si extrinsecus advenientes. Si vero dicatur aspectus vel affectus, si intelligatur actus primus, dicatur quod in genere Substantiae reductive ; si actus secundus, in genere Qualitatis, licet concomitanter vel identice, in genere Relationis vel Ubi, supra, vide q. 31. Quodlibeti, et 15. et 16. d. 2. et alibi saepe. Quod sequitur de inclinationibus violentis, et si dicant aliquid positivum, aut absolutum, aut respectum transcendentem vel limitatum, actualem vel fundamentalem seu aptitudinalem, applica convenienter investigando ; potius enim negationem inclinationis, quam positivum aliquid videntur importare. Et quod ulterius tangitur de speciebus sensibilibus et intelligibilibus, dicatur expedite quod pertinent ad primam speciem Qualitatis, saltem pro substrato ; de motu vero secundum quod dupliciter accipitur sic dupliciter dicatur. De principiis subo stantiae, die quod sunt in praedicamento Substantiae reductive, loquendo de principiis intrinsecis, ut ibidem c. de Substantia habet iste. De concretis autem dic ut in Antepraedicamentis quaestione finali eleganter dicit, sunt enim in eodem Praedicamento, in quo sua abstracta, quia eadem penitus ex natura rei.
Deinde respondendo ad quaestionem ponit primam opinionem Avicennae et etiam Thomae et Alberti, et aliorum antiquorum hic et alibi,et licet non impugnet Avicennam, faciliter tamen impugnari, etex dictis propriis et alienis posset, sustinendo famosam Aristotelis divisionem, nullibi tamen probatam, licet diversi diversimode ponunt ejus sufficientiam ; impugnat alios modos dicendi quoad utramque quaestionem et solvit eorum motiva, ut patet in littera, et consequenter ponit opinionem propriam, sustinendo partem affirmativam utriusque quaestionis, ubi cuncta ejus dicta ponderabis.
Adverte, quod in aliquibus originalibus assignatur Extra vel additio, illa littera : Nota quod variae sunt viae divisivae, etc. usque illuc: Concedo ergo divisionem, etc. est tamen bene ad proposisitum, et ad mentem Doctoris, quare legatur.
Nota, quod aliquae rationes Doctoris ad ostendendum divisionem praedicamentorum procedunt ex communiter concessis, et ad hominem,et specialiter illa ratio, qua probat Actionem et Passionem distingui a relatione, ubi dicit quod impossibile est relationem esse fundamentum relationis, etc. et quod sequitur de relationibus secundi modi, et fundamento eorum ; nam alibi oppositum utriusque sentit, ut in primo d. 19. et in 2. d. 1. q. 5. et in 4, d. 6. et. 12. et in Quodlibeto, q. 3. et 6. et in 4. d. 13. et alibi saepe.
Adverte etiam qualiter intelligit hic distinctionem realem vel essentialem, proprie videlicet, an extensive, et pondera dicta sua in Quodlib. q. 13. et in 4. d. 12. et auctores Formalitatum consule, et maxime Petr. Thom. et Franciscum.
Assignatur ab aliquibus Extra solvendo argumenta principalia primae quaestionis illa littera : Contra passio univoca, usque ibi: Ad Aliud de Quantitate sed satis subtilis et bona est. Ubi adverte ad finem, objectionem quam non solvit, si recte ponitur contra, nam faciliterevadi potest.
Infra solvendo argumenta principalia 2. quaestionis ibi: Ratio vel responsio tota consistit in hoc, etc. usque ibi inclusive : Et si non conveniant sic potest, etc. ponitur Extra ab aliquibus.
Ibidem infra assignatur, illa littera additio, quae incipit sic : Sed ultra, quomodo sequitur quod actionis non est actio,
etc. usque ubi : De passione patet idem, etc. sed notabilis littera.
Item ad finem quaestionis ibi : Sed quod actio non sit in agente, usque ibi : Ad aliud cum dicitur quod genera, etc. ponitur additio, et legi convenienter debet ante illam solutionem praecedentem ibi: Ad illud de Quando, quod non est idem, etc. cum aliis argumentis et responsionibus de actione,littera notabilis est et subtilis, et communiter locatur ad finem fere quaestionis.
Et quaecumque in eadem substantia entia differentia habent. Eadem vero specie his oppositae dicta. Text. non habente Commentum.