Reportata parisiensia liber secundus.
Quaestio ii. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio unica. utrum angeli meruerint beatitudinem
Quaestio ii. virum omnes angeli mittantur ?
Quaestio i. utrum caelum, sit substantia simplex ?
Quaestio unica. utrumpeccatum a dae fuit gravissimum 1
Quaestio unica. utrum gratia sit virtus ?
Quaestio unica. utrum bonum sit causa mali
Quaestio ii. utrum actus ille sita deo, ut peccatum ?
Quaestio i. utrum synderesis sit in voluntate ?
Utrum quantitas sit principium formale individuandi substantiam materiatim?
D. Thomas I. part. quaest. 50. art. 4. et 5. part. quaest. 77. art. I. Goffred. quodl. 6. 7.et 16. Cajet. opusc. de Ente et essent. Suar. in Metaphys. disp. 5. sect. I. Scotus in Oxon. hic dist. 3. quaest. 4.
Quod sic. Boetius 1. de Trinit. cap. 1. Differentiam in numero accidentia faciunt; et dicit in fine, quod maxime locus.
Idem vult Damascenus in Elementaria suo, cap. 5.
Idem vult Porphyrius de septem proprietatibus, et Avicenna 5. Metaph. cap. 2. Equinitas est tantum equinitas.
Oppositum, prima substantia per se generatur, per se operatur ; igitur est per se unum ; igitur non includit accidens, quia ex substantia et accidente non fit nisi ens per accidens. Prima consequentia patet, quia primus terminus generationis est per se unus, et per se operans per se unum.