Theophylactus. Militaris vana gloria semper inordinatis gaudens et opprobriis, sibi propria ostendebat; unde dicitur milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, idest totum ordinem militiae; et induunt eum purpura, sicut regem. Beda. Quia enim rex Iudaeorum fuerat appellatus, et hoc ei Scribae et sacerdotes crimen obiecerant, quod sibi in populo Israelitico usurparet imperium; illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus induant purpura, qua reges veteres utebantur.
Augustinus de cons. Evang..
Intelligitur autem quod matthaeus ait: chlamydem coccineam circumdederunt ei, hic marcum dixisse indutum purpura: pro regia enim purpura chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat; et est rubra quaedam purpura cocco simillima.
Potest etiam fieri ut purpuram etiam marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis esset coccinea. Beda.
Pro diademate autem ponunt ei coronam spineam: unde sequitur et imponunt ei plectentes spineam coronam. Pro sceptro autem regali dant calamum, ut matthaeus scribit, et adorant quasi regem; unde sequitur et coeperunt salutare eum: ave, rex Iudaeorum. Et quod milites eum, quasi qui deum seipsum falso dixisset, adorabant illudentes, patet ex hoc quod subditur et percutiebant caput eius arundine, et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum, quasi falso se dixisset deum. Hieronymus. Opprobria autem eius nostrum abstulere opprobrium; vincula eius nos liberos fecerunt; corona spinea capitis eius, diadema regni adepti sumus; vulneribus eius sumus sanati. Augustinus de cons. Evang.. Apparet autem matthaeum et marcum recapitulando ista posuisse, non quod tunc factum sit, cum eum Pilatus iam crucifigendum tradidisset. Ioannes enim apud Pilatum dicit haec gesta. Hoc autem quod sequitur, et postquam illuserunt ei, exuerunt eum purpura, et induerunt eum vestimentis suis, in fine factum intelligitur, cum iam adduceretur ad crucifigendum.
Hieronymus.
Mystice autem vestimentis suis nudatur iesus, idest Iudaeis: purpura induitur, idest gentili ecclesia, quae de scopulis collecta est. Item ea exutus in fine scandalizante, Iudaica rursum induitur plebe: cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Beda.
Vel in purpura qua indutus est dominus, ipsa eius caro quam passionibus obiecit, insinuatur; in corona vero quam portabat spinea, nostrorum susceptio peccatorum.
Theophylactus. Induamus et nos purpuram stolam regalem: quia ut reges ambulare debemus calcantes super serpentes et scorpiones, et suppeditantes peccatum: christiani namque dicimur, idest uncti, sicut et tunc reges uncti dicebantur. Sumamus et coronam spineam, idest festinemus coronari vita arcta et abstinentiis et puritate. Beda.
Caput autem christi percutiunt qui eum verum deum esse negant. Et quia per arundinem Scriptura solet confici, quasi arundine caput christi feriunt qui divinitati illius contradicentes, errorem suum confirmare auctoritate sacrae Scripturae conantur. Spuunt in faciem eius qui gratiae praesentiam verbis execrandis respuunt. Sunt et hodie qui eum certa fide ut deum verum adorant; sed perversis actibus verba eius quasi fabulosa despiciunt, ac promissa verbi illius temporalibus illecebris postponunt. Sicut autem caiphas nescius dixit: oportet unum hominem mori pro populo, sic milites nescientes faciunt.