QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Virum possibile sit aliqua accidentia solo numero differentia esse in eodem subjecto ?
Arist. Mic c. 10. D. Thom. ibidem lect. 12. et 3.p. q. 35. art. 5. Capitol. in I. dist. 7. q. 2. Cajet. 3. p. q. 53. art. 5. Anlon. And. 5. Met. a. 8. Durand.3. dist. 8. q. 3. Riohard. ibid. q. 2. art. 2. Argent. ibid. q. 1. art. 2. Major. eadem dist. q. unica. Herv. quodl. 3. q. 9. Vide Scotum in 3. d. 8. q. unica.
Videtur quod sic : in eadem parte medii, et in eodem oculo sunt multae species ejusdem speciei ; ergo, etc. Probatio assumpti: ponantur multa alba in medio, oculus existens in quocumque puncto medii potest videre ea;ergo habet species eorum et distincte videt ea: ergo habet distinctas species, similiter in virtute imaginativa sunt duae species ejusdem speciei. Dicitur, quod argumentum probat verum de accidentibus intentionalibus, non de realibus, quia denominant. Contra, quod responsio supponat falsum ; species in organo habet actionem realem, quia 2. de Anima, text. comment. 123. Excellens sensibile torrumpit sensum, non nisi per speciem; ergo species est, quo est actio realis: ergo videtur quod species sit accidens reale. Item, species in medio est vere visibilis: ergo res. Probatio assumpti, si radius Solis transeat per vitrum rubeum, potest species ruboris vitri videri in pariete, ubi terminatur radius ille. Quod autem ille rubor in pariete sit species, patet, quia si ponatur ibi oculus, per illam videbit ruborem in vitro. Quod etiam responsio non evadat difficultatem, probatio : pater iste potest habere multos filios; ergo in eodem sunt multae relationes reales. Probatio consequentiae, pater dicitur, quia generat,hic in5. text. com 20. ergo si multis actibus genuit, multis relationibus pater est.
Item duo lumina distincta sunt in eadem parte medii, quae sunt formae reales. Probatio, ponantur duae candelae, una hic, et alia ibi, et ponatur corpus medium, fiunt umbrae ; si ergo amovetur corpus, lumen utriusque candelae incedet incessu directo usque ad locum, ubi corpus densum fuit, et ita duo lumina in eadem parte: umbra enim est privatio luminis primi ubi natum est esse, sicut tenebra privatio luminis simpliciter: ergo amoto obstaculo utriusque candelae, lumen primum est, ubi praefuit umbra. Hoc etiam de luminibus dicit Dionysius 1. cap. de divinis Nom. exemplificans per hoc de circum incessione personarum. Item, agentia duo calida possunt calefacere unum calefactibile ; sunt ergo duae actiones, cujus probatio est, quia alias esset principium activum unum in duobus agentibus differentibus numero, quod non videtur verum; ex quo ergo sunt duo principia activa, erunt duae actiones, quia actio est actus activi, inquantum activum. 3. Physic. text. comm. 18. et 19. erunt ergo actus duo: ergo duo termini inducti scilicet duo calores in eodem numero ; dicitur quod duo calores faciunt unum calorem compositivo. Contra, haec pono duo agentia, et aequaliter approximata aeque calida, et passum idem numero aeque dispositum ad recipiendum utriusque caloris actionem: calores ergo inducti erunt aeque in actu, et aeque perfecti omnino. Sed ex duobus aeque in actu, non potest fieri unum, quia ex quibus fit unum, alterum est in potentia respectu alterius; aut si uterque in actu, et fieret unum ex eis, superveniret aliqua forma tertia, quae sit perfectio utriusque, et actualior illis duobus existentibus aeque in actu, quod non est dare in proposito, quia nihil produceret illud. Item, omnis motus terminatur ad aliquem actum ; si ergo sint duo motus, et duo termini in actu, sed ex duobus in actu non fit unum.
Contra, Philosophus hic text. non habente com. quaecumque in eadem essentia differentiam habent, sunt diversa specie. Item 5. Phys. text. com. 34. et inde, quod motus est unus numero, qui est ad eumdem terminum specie, si mobile sit unum numero, et tempus idem mensurans motum ; sed si possibile esset terminum eumdem specie multiplicari in eodem, possent duo motus esse ad eumdem terminum specie, et sic duo motus essent unus motus, quia Philosophus dicit quod motus unus numero est, qui est ad eumdem terminum specie, si mobile sit unum numero, et similiter tempus sit idem. Item 2. de Anima, text. com. 1. et 121. oportet susceptivum denudari ab eo quod recipit: ergo existens in actu per unam formam specie, non potest recipere aliam ejusdem speciei.
Contra illud, quod superius dictum est, quod rubor radii in pariete transeuntis per vitrum rubeum, est species ; arguitur quia tunc oculus extra locum terminationis illius radii, cum quo multiplicatur ille rubor, videret ruborem vitri per reflexionem, sicut in speculo: hoc falsum est, quia in tali visione reflexa super visibile, punctus reflexionis et oculus, oportet quod sint in eadem superficie, Pecheam. Perspectivae part. 2. q. 6. et conclus. 26. Tum quia angulus incidentiae est aequalis angulo reflexionis, ibidem part. 2. quaest. 6. hoc videtur idem quod prius qualicumque existente angulo. Tum, quia reflexio perceptibilis tantum fit a levi terso, ibidem part. 2. conclus. 2. cujusmodi non est paries. Tum quia nulla species simpliciter occultat proprium visibile, quia non est nata esse in ita denso, nec ita terminare visum, sicut visibile in se, hic omnino occultatur color parietis. Tum, quia in visione reflexa super objectum primum, videtur secundum suam intentionem, patet de Sole viso in aqua; hic autem videtur rudior multo remissior illo, qui est in vitro, etiam a quantacumque modica distantia, Tum, quia illud videtur ut proprium visibile, cujus accidentia videntur, ut sensibilia communia; hic motus et quies illius ruboris in pariete videtu, et non per motum vitri in se. Tum, quia ille rubor vitri in medio aeque illuminato undique sphaerice aequaliter se diffundit;ergo loto medio aliquo illuminato radio Solis, aequaliter opposito aequali obstaculo ex quacumue parte aequaliter fieret reflexio, et ita visio, hoc falsum. Hoc patet, quia ad quodcumque punctum aequaliter distans aeque multiplicatur, quia aequaliter videtur viso recto; ergo ibidem posito obstaculo aequaliter reflecteretur.