REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Explicato bene sensu quaestionis quartae, ostendit repugnare substantiam individuari per accidens. Primo, quia alias eadem substantia fieret haec, et non haec, mutato accidente. Secundo, quia substantia est prior accidente, quod tripliciter probatur. Tertio, ex coordinatione Praedicamentorum, de quo latius Doctor quaestione citata. Ostendit etiam, repugnare substantiam compositam individuari per materiam, alioquin idem numero esset genitum et corruptum. Vide plura apud Doctorem hic num. 5. et in Oxon. 2. d. 3. q. 5.
Circa istas quaestiones primo declaro quae sit intentio quaestionis, non enim quaeritur quid sit principium individuandi, loquendo de hac intentione secunda individuum, quia ista intentio formaliter intentione inest rei, sicut albedine formaliter aliquid est album, et effective est per intellectum causantem, ,ideo quaeritur de re subjecta huic intentioni. Nec quaeritur de uno numero pro intentione, quia secundum aliquos, non est numerus nisi in continuis, ita quod unitates sunt in se continuae.
Alii dicunt quod quaecumque unitates in actu faciunt numerum, et tunc hoc est unum numero unitate formaliter effective ab efficiente. Sed huic intentioni subjacere res, ratione cujus repugnat illi naturae dividi in plures partes subjectivas, quia pars subjectiva non est illius, sed ipsum, et adhuc huic repugnat formaliter dividi repugnantia ipsa. Et de hoc non quaeritur, sed quod est fundamentum repugnantiae, quare repugnat sibi, et non speciei ? Nec adhuc quaeritur ratio in communi, sed quaeritur ratio repugnantiae determinatae, quare hoc quod inventum est tale, quod non est indeterminate indivisible in partes subjectivas, scilicet quare hic lapis est hic, non quaeritur extrinsece ; quantumcumque enim agens agat, et propter talem finem, adhuc oportet dare intrinsecum in hoc lapide, quare huic repugnat dividi in partes subjectivas, quia licet hic lapis dividitur in multos lapides, nullus illorum est hic lapis. Sed cum hoc, quod hic lapis dividitur in partes integrales, concomitatur divisio communis in partes subjectivas. Licet enim, per impossibile, nec esset agens, nec finis, adhuc esset aliquid intrinsecum, quia huic repugnaret esse plura hoc.
Igitur dico quod per nullum accidens potest individuum in genere Substantiae esse hoc. Illud probo tripliciter : Primo, ex parte diversitatis Substantiae in se. Secundo, ex primitate ejus ad accidens. Tertio, ex coordinatione Praedicamentorum.
Primo sic, impossibile est hanc substantiam non mutatam substantialiter fieri non hanc, nisi annihilaretur ; sed si esset haec per accidens, et si non annihilaretur, ipsa non mutata substantialiter,
posset fieri non haec, quia non repugnat huic Substantiae, quod maneat ista non annihilata, et quod non insit sibi hoc accidens, cum prius posset sine contradictione conservari sine posteriori.
Dicitur, arguis per miraculum, quia licet Deus possit hoc facere, non sequitur quin haec Substantia sit haec per hoc accidens.
Contra, miraculum non est ad contradictoria ; sed si est haec solum per hoc accidens, igitur hoc non remanente non est hoc ; igitur non potest Deus per miraculum facere quod haec substantia maneat, et non hoc accidens.
Ad idem sic, duae mutationes substantiales succedentes sibi non possunt esse ad eumdem terminum. Primo, si utraque est completa, nisi redeant principia essentialia eadem numero, quia si sic, idem acciperet esse completum a duobus distinctis, et ab utroque complete ; sed hic panis erat primus terminus generationis panis, postea, transubstantiata pane, manet idem accidens numero, per quod est hic, Deus potest alium panem producere, afficiatur eadem quantitate ; igitur ille idem esset ille panis, vel oportet dare quod non est hic panis hac quantitate.
Secundo, ex prioritate substantiae ad accidens arguo : Substantia est prior omni accidente, 7. Metaph. text. 4. ergo non est haec per accidens. Consequentiam probo tripliciter, primo sic : Si totum genus est prius alio genere, igitur primum illius generis est prius omni eo, quod est in genere secundo ; non igitur est haec substantia haec per aliquid generis posterioris. Secundo sic: Forma est prior composito 8. Metaphysicae, text. 7. igitur est prius quolibet accidente, quod est in substantia composita ; igitur est haec forma prior hac quantitate. Tertio sic : Prius natura potest esse ex parte sua prius duratione, et sic est illa propositio vera, quod substantia praecedit omne accidens tempore, quia ex quo est prius natura ex parte sui, posset esse prius duratione ; sed contradictio est quod substantia sit actu, et non haec, ita quod sit extra causam ; si igitur sit haec per hoc accidens, contradictio esset quod esset actu sine accidente.
Tertio probo idem ex parte coordinationis Praedicamentorum. In qualibet coordinatione est invenire supremum et infimum, quia status est, primo Posteriorum, text. 34. et quia coordinationes sunt primo diversae, impossibile est quod per genus posterius distinguatur aliquid, quod est in genere priori ; vel non habent statum in supremo vel infimo ; igitur per se individuum in genere Substantiae non est hoc per aliquod accidens.
Item, si non convenit alicui dividi, nisi inquantum est illius coordinationis ut quantitatis, igilur quodlibet, quod est in coordinatione substantiali, est aequaliter: dividuum, sicut suum commune, quia non est hoc, ut est illius coordinationis. Illud patet in divinis, quia non est ibi suppositum, nisi per relationes quae sunt de se haec, quidquid ibi invenitur essentiale, cum non sit haec per relationes, aequaliter est in pluribus suppositis.
Item, in qualibet coordinatione est species ; species vero est nata praedicari de pluribus differentibus solo numero, ideo dico quod illud intrinsecum non potest esse accidens, nec etiam materia. Probatio, quia 12. Metaph. cap. 2. Diversa sunt principia, sicut alius tu et ego, sic alia principia, tua et mea ; sunt tamen unum universaliter.
Item, materia est pars quidditatis, quia homo non est tantum anima ; igitur necesse est invenire indifferentiam in materia proportionalem indifferentiae quidditatis ; igitur materia se non individuat.
Item, si materia est essentialis ratio essendi haec, igitur habens eamdem materiam et formam ejusdem speciei, erit ibi haec. Si igitur ex aqua generetur ignis, et postea iterum aqua, per naturam redibit idem numero, quod est contra Aristotelem 2. de Generat. text. 15. ubi dicit, non est idem numero, quia aliquid exhalatur de materia.
Contra, esto quod Deus annihilaret istam formam, et iterum reduceret aliam, conservando totam materiam, adhuc non esset productum idem numero.
Item, quamquam aliquid exhaletur de materia, tamen aliquid idem numero remanet de materia ; igitur aliqua pars aquae per naturam potest redire idem numero.