QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia D. Thom. 1. p. q. 85. art. 1. et q.8. de Verit. art. 14. et aliorum repugnare plura accidentia solo numero differentia essein eodem subjecto ; juxta hanc solvuntur argumenta principalia, sed bene impugnantur solutiones, et per exquisitam doctrinam.
Dicitur quod non est possibile. Probatur, ab eodem est unitas rei et entitas. Sed subjectum est causa sui accidentis et entitatis ejus: ergo et unitatis ; rego si subjectum unum, et accidens. Confirmatur, sicut unitas specie est a forma una secundum speciem, sic unitas numeralis a materia una numero o. de Uno, text. comm. 12. sed subjectum est materia accidentis, et subjectum est unum numero ; ergo accidens. Item, materia est per se in potentia ad formam, et ad hanc formam per accidens. Probatio, forma est haec, quia recipitur in hac materia: ergo posterius est forma haec quam recipiatur. Aliter probatur, quia si esset in potentia ad hanc et ad illam, essent finitae potentiae in materia, quod est impossibile. Probo, quia cuilibet potentiae passivae naturali, correspondet potentia activa naturalis, sed non sunt potentiae activae infinitae in aliquo, quia si sic, esset infinitum intensive: sic ergo dupliciter probatur illa propositio, quod materia per se est in potentia ad formam, et per accidens ad hanc formam. Ex hoc sequitur ergo, quod materia est per se in actu per formam, non per hanc, nisi per accidens: si ergo esset in potentia ad aliam formam scilicet albedinem, cum habet albedinem secundum se, esset in actu et in potentia respectu ejusdem, quia est in actu per se per formam, et est in potentia per se ad formam non ad aliam, nisi per accidens. Ad primum in contrarium dicitur primo sic, quod non in eadem parte sunt species hujus albi et illius: et cum dicitur de oculo, dicitur quod sunt in diversa parte oculi. Contra, ponatur hic unum album tantum scilicet ovum, species ejus erit in toto medio illuminato, quantum durat virtus ejus: ponatur aliud album, species ejus erit in eadem parte cum specie alterius albi, aut illud aliud non videbitur ab oculo disposito, quod est contra sensum, cum, secundum te, non possit gignere speciem suam. Nec potest dicere quod gignendo speciem suam corrumpat speciem alterius albi, quia pono quod sit debilius alio: aut ergo erit, simul species ejus cum specie alterius, aut corrumperet, quod non potest, cum sit debilius, aut non videtur. Item, virtus phantastica habet organum, habet tunc partes, ponatur septem, et habet tot species apud se; si tunc viderem in oculo aliquid de novo consimile in specie, cum aliquo eorum quae sunt in virtute phantastica, non possem imaginari illud, cum species per comparationem ad subjectum ejus non posset recipi in phantasia, quod videtur absurdum.
Est enim dare minimam speciem albi, quae potest per se perficere organum phantasiae; ergo potest dari minimum quod potest perfici a specie per se existente, quia illa minima species non se habet ad indeterminatum perfectibile quantumcumque modicum vel magnum, in toto organo, quia quantum organum in toto perficit species per se existens, tantum etiam per se existens eadem species perficeret per se ens, quod est capax speciei; ergo est dare minimum in toto, quod est capax speciei distinctae, et per se entis.
Item, quidquid dicatur de speciebus, quod alia est in alia parte organi vel medii, saltem cum cognitio sit in potentia cognoscente tota, licet per formam quae est in parte, non est probabile quod illae duae cognitiones, si simul sunt in aliqua potentia, quod sint in diversis partibus organi vel potentiae. Sed secundum Aristotelem 1. hujus, in prooemio, ex multis memoriis generatur unum experimentum, illae multae memoriae sunt cognitiones ejusdem speciei, quia sunt de singularibus ejusdem speciei secundum Philosophum in littera. Similiter memoria est de diversis speciebus simul in memoria sensitiva: si enim nunc imaginor de illo albo prius viso, habeo speciem ejus in memoria, statim imaginor de alio albo viso: habeo ergo speciem illius, cum hac manet species prioris albi, quia alioquin non possem imaginari de priori albo, nisi alias viderem illud, et sic acquirerem speciem, hujus oppositum manifeste experimur.
Ad ista dicitur, quod memoriae non est aliqua cognitio actualis, sed tantum habitualis, quia tantum conservat speciem in habitu; sic ergo conceditur tam de memoria sensitiva quam de intellectiva, quod in ipsa sunt multae species simul in habitu, et multae cognitiones habituales, sed non in phantasia, vel in intelligentia, quia perficiuntur a specie in actu genita ex specie in utraque memoria, et per illam speciem genitam habent cognitionem actualem.
Ex primo sequitur propositum, quia illae duae species, ut duae cognitiones habituales in memoria sensitiva de duobus singularibus ejusdem speciei, sunt accidentia ejusdem speciei, et in eodem. De alio membro pertinet ad aliam quaestionem, scilicet utrum multa ut multa simul cognoscantur, sed quomodo tunc intellectus non posset habere multas scientias habituales ejusdem speciei, de aliquo eodem secundum speciem, sicut memoria sensitiva cognitiones habituales multas, et tunc Christus posset scientiam acquisitam habere cum infusa? Respondeo, si intellectus intelligat primo singulare, sicut sensus primo sentit, bene sequitur propositum, sed si primo intelligat universale, sufficit una cognitio de una specie: non enim posset esse alia, quia non haberet aliud objectum primum, quia idem universale esset utraque notitia cognitum primo, non sic de memoria. Contra, tu ponis antecedens illud, scilicet si intellectus. Item, eadem conclusio potest sciri per multa media.
Ad primum responsio, scientia acquiritur per medium quod est definitio, illa non est singularis ex 2. Metaphys. text. corum. 53. sed tantum universalis, et ideo tantum de universali est demonstratio et scientia. Contra, scientia est habitus conclusionis demonstrationis, sumpta specie pro medio, potest passio concludi de singulari et demonstrative;ergo, etc. Responsio, demonstratio est quando per causam convertibilem cum passione propria demonstratur de aliquo; ergo consequens esset dicere quod passio generis non potest demonstrari, nec sciri de aliqua specie, sed tantum de genere, sive de omnibus speciebus scientia una et una demonstratione. Contra, passio generis potest per genus tanquam per medium concludi de una specie, adhuc nihil intelligendo de alia specie; ergo eadem erit scientia duorum, quorum unum est scibile sine alio. Consimiliter potest argui de singularibus. Ad hoc videtur exemplum 1. Posteriorum, text. comm. 3. quod omnis triangulus, etc. quod hic quae in semiduplo, etc. ergo ponit exemplum de principiis demonstrationis, sumendo species sub genere respectu passionis generis.
Aliter dicitur, quod duae species per comparationem ad subjectum, sunt una species, et duae per comparationem ad objecta, quorum sunt effectivae. Ad secundum dicunt, quod multae relationes non sunt simul: unde pater non est pater, quia genuit hunc filium, sed quia filium: nec fundamentum est iste actus, sed actus: ergo una paternitas per se, et si sunt plures filii, hoc accidit. Ad aliud, sicut prius de luminibus, quod fit unum ex duobus. Ad quartum, sicut prius.