REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia D. Thomae et suorum, quae est etiam Goffredi, substantiam materialem individuam per quantitatem in se, vel cum aliqua modificatione, refutatur ut videtur evidenter rationibus jam allatis et aliis. De quo fusius Doctor in Oxon. 2. d. 3. q. 4. et 6.
Opinio tamen unius Doctoris est, quod materia ut distincta sub parte quantitatis est principium individuandi, quod sic declarat: Quancumque conveniunt in specie, et differunt inter se, materialiter differunt ; igitur cum non possent Angeli distingui materialiter, non possunt esse plures in eadem specie. Majorem declarat, quia non possunt esse plures albedines separatae ; sed est haec albedo alia ab illa, quia in alio susceptivo. Differentia igitur individuorum in eadem specie est per materiam absolute, quia quae distinguuntur secundum potentiam in materia absolute differunt genere ; igitur materia ut distincta sub distincta parte quantitatis, est principium individuationis.
Hoc arguit per rationem: Dividi convenit primo quantitati, ut patet, ratione quanti, 5. Metaph. text. 28. igitur formaliter per quantitatem competit alicui dividi in individua, et eadem est ratio divisibilitatis, et definiendi commune; igitur quantitas vel materia quanta est principium distinguendi.
Item 7. Metaph. text. 28. generans non generat aliud, nisi propter materiam, non absolute ; igitur ut est sub quantitate.
Sed ista opinio videtur ponere praecisissimum distinctivum ipsam quantitatem, et contra ipsam sunt rationes superius factae.
Praeterea, hoc quod est secundum se indifferens ad sua individua, non est ratio prima individuandi alia ; cum igitur quantitas habeat quidditatem indifferentem ad sua individua, igitur ad aliunde substantia materialis distinguitur.
Dicitur, quantitas distinguit ut in tali situ. Contra, aut intelligitur de situ, quod est Praedicamentum, aut quod est passio Quantitatis ; si primo modo, sequuntur duo inconvenientia : Primum, quod posterius praedicatum est primum distinctivum prioris. Secundum, quod non possunt esse duo corpora in isto situ, quia tunc non essent duo numero. Consequens est falsum de corpore glorioso, et non glorioso. Si secundo modo, nihil facit positio ad distinctionem plusquam quantitas, secundum se.
Prima ratio adducta non valet, quia si intelligitur quod individua differunt materialiter, hoc est conditione, quia est extra quidditatem, verum est, et talem conditionem potest habere haec albedo, et hic Angelus, non autem materiam, quae est susceptiva formae substantialis. Et cum dicit, non possunt esse duae albedines separatim, nisi quia in illa et illa quantitate, falsum est, quia non repugnat qualitati esse haec, unde et aliud a quantitate ; neque sunt duae albedines in supposito hoc per aliquid alterius generis, sic enim esset circulus, substantia per quantitatem, et quantitas per substantiam. Vel si stetur in quantitate, tunc oportet ibi negare omnes demonstrationes, quas adducunt contra individuationem per intrinseca.
Ad aliud, cum dicitur, dividi in partes ejusdem rationis convenit primo quantitati, dico quod falsum est, sed dividi in ea, quae insunt, et constituunt totum, quales sunt: partes integrales, et non subjectivae, primo convenit quantitati, quia ipsae non insunt illi, cujus sunt paries integrales, vel subjectivae, quia, ut prius dictum est, si aqua dividatur, accidit quod dividatur totum universale in partes subjectivas, quia inquantum totum integrale dividitur in partes integrantes, quarum nulla est primum totum.
Et cum dicitur, ratio divisibilitatis est eadem etiam distinguendi commune, falsum est, quia conceptus generis est ratio diversitatis, et tamen differentiae sunt rationes distinguendi.
Praeterea, haec ratio vel dividendi, vel dividentis inest ei, quod dividitur ; sed quantitas non inest communi, quia est passio singularis.
Ad aliud, dico quod generans unius speciei, et genitum distinguerentur, si neutrum esset quantum, quia etsi substantia esset sine quantitate, non posset generare se; tamen materia alia requiritur ad hoc quod generans generet, quia non habet in ejus virtute accidentia materiae, et debet inducere formam in materiam aliam a sua materia, et non est alia materia; nisi sit alia quantitas, et alia qualitas ; non tamen est quantitas, et qualitas prima ratio materialitatis.
Ad rationes principales primae quaestionis; dico quod Philosophus accipit materiam pro conditione contrahente quidditatem, quae non. est pars quidditatis.
Ad primum principale secundae quaestionis, dico quod Boetius vult quod accidentia faciunt diversitatem numeralem, quia faciunt aliquam differentiam, et non possunt facere majorem quam numeralem, quia album et nigrum non possunt facere majorem differentiam quam numeralem in homine. Non tamen vult Boetius quod faciunt differentiam primam numeralem, quia prius est substantia haec, quam sit hoc accidens, cum haec substantia sit causa hujus accidentis.
Ad Damascenum, patet per idem, quia ut vult in Sententiis suis lib. 1. cap. 8. maxima differentia individuorum est non esse in se invicem ; haec autem est magis per substantiam quam per accidentia. Similiter cum dicitur quod non possunt distingui numero, quae non habent materiam quantam, Damascenus dicit: Angeli sint aequales vel non, Deus novit, et tamen ipsemet bene scit quod non est ibi quantitas.
Per idem patet ad Porphyrium de septem accidentibus suis. Ad Avicennam, dico quod ipse loquitur de quidditate praecisissime accepta, et sic cquinitas est tantum equinitas.