Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCXXXIV . Longinianus Augustino, ad id respondens juxta Trimegistum et Platonicos, per minores deos perveniri ad summum Deum, sed non sine sacris purificatoriis.
Domino venerando, et vere ac merito percolendo sancto patri AUGUSTINO, LONGINIANUS.
1. Beatus sum, et relucentis puro virtutis tuae lumine admodum illustratus, qui dignum me divini tui affaminis honore cumulandum esse duxisti. Sed grave mihi onus et difficillimam respondendi provinciam, domine venerande, satis imponis, praecipue tuis percontationibus, et sub hoc tempore in talibus explicandis, per meae opinionis sententiam, id est, a pagano homine. Quaestionibus 1031siquidem abundet quod ex parte vel jamdudum inter nos convenerit, vel nunc identidem litteris magis magisque conveniat praeceptis, non dicam tantum Socraticis, nec tuis, Romanorum vir vere optime, propheticis, aut paucis Jerosolymiticis; sed etiam Orpheicis atque Ageticis, et Trimegisticis, longe ante illis antiquioribus, et pene rudibus adhuc saeculis diis auctoribus enatis, et toti orbi terrae certis limitibus partitae trifariam divinitus ostensis, priusquam nomen aut Europa caperet, aut Asia acciperet, aut Libya possideret virum bonum, ut tu, medius fidius, et eris et fuisti. Siquidem adhuc post hominum memoriam nisi Xenophontis figmentis compositae fabulae schema concedas, adhuc audierim, legerim, viderim neminem, aut certe post unum, nullum, quod, Deo teste, bono periculo certoque dixerim, nisi te, Deum et conniti semper agnoscere, et posse puritate animi, corporisque projecta gravedine sectari facillime, et spe perfectae conscientiae, non dubia credulitate tenere.
2. Verum qua via effici possit, magis est ut tu non nescias, et mihi non insinuato extrinsecus aliquo dissertes, quam ut a me, domine percolende, scias. Quia tunc, fateor, hujus boni in sedem profecturus sufficiens, ut mea expetunt sacerdotia, minime necdum, et si tamen potuero, viaticum colligo. Verum quid traditum sancte atque antiquitus teneam atque custodiam, ut potuero paucis edicam. Via est in Deum melior, qua vir bonus, piis, puris, justis, castis, veris dictis factisque, sine ulla temporummutatorum captata jactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus emeritus; id est, ejus unius, et universi, et incomprehensibilis, et ineffabilis, infatigabilisque Creatoris impletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum vel cum Deo, aut a Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat. Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis expiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant.
3. De Christo autem tuae jam credulitatis carnali et spiritu Deo , per quem in illum summum, beatum, verum, et patrem omnium ire securus es, domine pater percolende, non audeo nec valeo quid sentiam exprimere; quia quod nescio, difficillimum credo definire. Ut autem me cultorem tuarum virtutum dignatus es jam olim scienti insinuare quod diligas, satis ad bonae vitae testimonium habeo, quod cum ne tibi displiceam, qui Deo te animamque tuam quotidie insinuas, custodio: intelligis procul dubio quod et ego te delectabiliter diligam, cum tui judicii de me habiti normam lineamque accipiens teneam. Sed ante omnia, quaeso te, ut exiguissimae opinioni meae veniam concedas, et sermoni meo ad te, quia coegisti, remisso forte, incongruo facile indulgeas, et me quid de his existimes, vel tu quid sentias, sanctis scriptis tuis, ut ille ait, jam non melle, sed nectare dulcioribus (Ovid. Trist. 5, Eleg. 5), si mereor, informare digneris. Dei pietate perfruaris, domine pater, ac perpetua sanctitate Deo placeas, quod necesse est.