PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Interrogabant autem eum discipuli ejus, quae esset haec parabola. "
Discipuli sunt disciplina magistri imbuendi, et cognoscuntur a quatuor : professione veritatis, affectione mutuae charitatis, exhibitione mansuetudinis, et habitu humilitatis.
De professione veritatis, Joan. VIII, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, veri discipuli mei erilis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. De affectione mutuae charitatis, Joan, XIII, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
De mansuetudine et humilitate, Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Humilitas discipuli inclinat aurem ad audiendum, mansuetudo praeparat ad bene suscipiendum, veritas illuminat ad intelligendum, charitas notitiam amatam quae verbum est, unit cordi ad implendum. Doctrinae enim morales, ut dicit Philosophus, non sunt contemplationis gratia, sed ut boni fiamus.
De primo horum, Psal. lxxxv, 1 : Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me : quoniam inops et et pauper sum ego.
De secundo, Jacob I, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
De tertio, Psal. xlii, 3 : Emitte lucem tuam.
De quarto, ad Roman. XIII, 10 : Plenitudo legis est dilectio.
Hi ergo veri discipuli " interrogabant, " quia " nescienti, ut dicit Chryso-" slomus, et scire volenti, clavis scientiae
" est interrogatio. " Eccli. XXXII, 12 : Audi tacens simul et quaerens. Marc. IV, 10 et 34, dicitur, quod non in via, sed domi in secreto silentii, exuti ab occupationibus et tumultibus interrogabant . Eccli. XXXVIII, 25 : Sapientia scribae in tempore vacuitatis: et qui minoratur actu, sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur, etc.
Sic ergo et hac de causa interrogabant " quae esset, " hoc est, cujus interpretationis secundum intellectum esset, " haec parabola. " Proverb. I, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum. Adhuc enim erant imbuendi, necdum imbuti. I ad Corinth. xiii, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.
" Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. "
Secundum in quo describitur differentia capacitatis in audientibus. Quidam enim non nisi parabolis instruuntur, qui adhuc habent rationem totam ad sensum reflexam : et illi dicuntur esse animales sensu. Quidam autem habent rationem ad fidei principia . aliquantulum in se stantem, et illi capiunt veritatem interpretationis parabolarum. Quidam autem habent rationem ad intellectum divinorum elevatam, stantem in lumine divino : et illi sunt perfecti in veritatis contemplatione, et sunt magistri in divinis. Primus gradus est idiotarum turbarum. Secundus, discipulorum imbuendorum proficientium. Tertius autem perfectorum.
De primis dicitur, I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis polum dedi, non escam : nondum enim poteratis, sed nec nunc quidem potestis. De secundis dicitur, ad Hebr. XII, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. De tertiis dicitur, Matth. x, 25 : Sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus. Hos tres status innuit Dominus hic: duos quidem in discipulis, et unum in turbis. Profectum enim tangit in discipulis secundum statum praesentem, sed perfectum innuit secundum statum futurum in eisdem : ruditatem autem tangit in idiotis turbis.
Et hoc est quod dicitur :
" Quibus ipse dixit, "
Benignus magister, omnibus secundum analogiam uniuscujusque doctrinam communicans. Eccli.XXIV, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum." Vobis datum est, " per donum intellectus verbis meis vobis inditum, " nosse," hoc est, noscendi potentia : et adhuc perficietur in vobis. Unde, Matth.xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis ? hoc est, sine intellectus perfectione.
" Mysterium. " AdminBookmark graece, latine est
secretum. Et, sicut beatus docet Dionysius, " Tota theologia aut est mystica, aut symbolica. " Mystica quidem est in his quae proprie et non velate de divinis dicuntur : sed secreta sunt propter elevationem eorum supra nostrum intellectum : sicut Deus, substantia, esse, vivere, et intelligere, et caetera, quae nude dicuntur. Et hoc capere incipiunt discipuli. Perfecte autem talia docent magistri. Symbolica autem sunt omnia quae velata sunt corporali similitudine, in qua divina aliqualiter capiunt idiotae.
Et hoc est quod dicit : " Vobis, "
Discipulis futuris magistris, " datum est, " per revelationem veritatis, " nosse, " hoc est, noscendi potentia, " mysterium, " non velatum, " regni Dei, " hoc est, eorum quae ad regnum Dei pertinent. Regnum enim Dei, sicut jam saepius diximus, completa est potestas in distributione boni, et finium, et legum, et ordinum, sive officiorum et graduum divinorum perfecte consistens.
" Caeteris autem, " idtotis de turba, doctum est," per fidem involutam adhuc noscendi potentia mysterium ejusdem regni, " in parabolis, " hoc est, corporalibus similitudinibus : ut ex his quae animalis animus novit, surgat ad incognita quae non novit. I ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus : Dei stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Et, ibidem, v. 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos. Et infra, v. 7 : Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est.
Tangit autem duos quasi fines parabolica? doctrinae, quae animalibus debetur hominibus. Qui duo fines secundum velationem duorum sensuum disciplinatium accipiuntur : quorum primus est visus, qui inventioni deservit. Et hoc est quod dicit:
"Ut videntes, "
aenigmatice in parabola velata divina, " non videant " nuda et aperta mysteria. Et hoc significatur, Numer. IV, 5-15, ubi praecipitur quod interiora tabernacula portent involuta : quae tamen nuda et aperta tetigerunt et viderunt Aaron et filii ejus. Exod. XXXIV, 2 et 3 : Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. Nullus ascendat tecum, necvideatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra. Soli enim Moysi licuit videre nuda, quae simplicibus (qui per oves) et animalibus (qui per boves) videre non licuit, nisi per signa involuta.