Post praedicta quaeritur etc. *. - Solet etian quaeri etc. *; summa gratia *. Contra: gratia beatitudinis est maxima. - Dicendum quod ad unionem Dei cum anima sequitur beatitudo ; et talis unio maxima gratia est, quoniam non potest participari a quocumque (= n. 9).
Utrum possibile fuit Patrem illum eumdem nominem assumere quem Filius assumpsit. Anselmus, De incarnatione Verbi : " Si unus homo cum (singulis) pluribus personis est una persona, necesse est plures personas, quae aliae sunt ad invicem, esse unam eamdemque personam: quod non est possibile. Quapropter impossibile est, Deo incarnato secundum unam quamlibet personam, illum eidem homini secundum aliam personam incarnari ". Et ita Pater non potest sumere illum hominem quem assumpsit Filius (= n. 11).
Utrum possibile esset assumere hominem qui non esset de genere Adae. Anselmus, Cur Deus homo : "Si genus Adae per alium hominem relevaretur, qui non esset de genere Adae, non in illam dignitatem, quam habiturus erat Adam si stetisset, restauraretur; et ita non esset integra restauratio " (= n. 10).
[Non caro, fides, 601, 22]. Utrum maius erat concipere fide aut carne. Augustinus, in libro De virginitate : " Beatior est Maria in concipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi ; nam dicenti : Beatus venter qui te portavit, respondet: Quinimmo beati etc. Sic materna propinquitas nihil matri profuisset, nisi (Christum) magis corde quam carne gestasset " ( = n. 12).
Ideo non immerito etc. *. Utrum * ille homo potuit mentiri. Anselmus, Cur Deus homo , opponendo dicit: Potest proferre has dictiones: Non scio eum , et ita potest mentiri, et ita peccare. - Anselmus, in eodem : "Omnis potestas sequitur voluntatem. Cum enim dicitur ' possum loqui ' subauditur 'si volo' ; ergo, cum non potuit velle mentiri, nec potuit mentiri" (= nn. 13, 15).
[Non unita Verbo, posse peccare, 602, 16]. Sed ipsa caro confirmata est; separetur: non posset peccare, quoniam non aufertur quod datum est in confirmatione (= n. 14).
Quidam tamen probare conantur etc. *. Contra: VII distinctione secundi libri, cap. Sed boni *, dicitur quod non est hoc a natura, sed Dei gratia, quod peccare non posset [335,16-24].