QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Refutat fundamenta D. Thomae, et aliorum posita num. 4. solide ostendens accidens habere unitatem propriam, distinctam ab unitate subjecti, et subjectum seu materiam non tantum respicere formam ut sic, sed formas singulares. Explicat quomodo tot sunt potentiae passivae, quot formae receptibiles, et refutat responsiones datas, num. 6. in favorem hujus sententiae.
Contra illud quod primo dicitur, a quo habet entitatem, etc. quaero qualiter, aut quod? unitas subjecti sit formaliter unitas accidentis, aut materialiter, aut effective. Si primo modo, tunc intelligere accidens unum numero, non cum unitate subjecti, esset contradictio, et Deus non posset separare accidens a subjecto. Item si sic, duae albedines erunt unum numero ; sit Socrates nunc albus, et postea niger, et iterum albus, tunc si albedo sit una formaliter unitate subjecti, cum unitas subjecti semper maneat eadem numero, erunt illae albedines unum numero: et sic idem numero naturaliter frequenter generatur et corrumpitur. Item, illud patet aliter, quia si sunt idem, ratio tua est contra te, quia entitas accidentis est alia ab entitate subjecti formaliter: ergo alia unitas. Quod autem entitas accidentis sit alia formaliter, patet, vel idem erit causa suiipsius, quia tu ponis subjectum causam accidentis, si unitas subjecti et accidentis esset formaliter idem, essent idem ens formaliter, et tunc idem causa suiipsius. Si effective, concedo quod ab eodem efficiente sint diversi effectus differentes solo numero. Si autem materialiter, concedo, quia una est materia diversorum numero in eadem specie, et si accipis oppositum, petiscontra me.
Contra confirmationem, tunc contraria essent unum numero, quia subjectum idem. De alia ratione principali, probatio oppositi scilicet quod materia sit in potentia ad aliquam formam singularem primo et per se, quia motus est actus, etc. 3. Physicorum, text. com. 6. si mobile sit tunc in potentia primo ad albedinem, et non ad aliquam singularem: ergo quod primo producitur per motum, erit natura specifica, et non natura singularis, nisi per accidens, quod est falsum, quia primo hujus, in prooemio : Actus et omnes generationes sunt circa singulare, non enim homo, etc. Haec probatio non valet, ut videtur, quia illud circa quod est subjectum motus non est terminus.
Contra, quidquid per se inducitur in singulare, inquantum singulare, singulare est: terminus motus inducitur in illud, circa quod est operatio inquantum circa ipsum est per se operatio: ergo inquantum est singulare. Item auctor sex Principiorum : Nattira occulte operatur in his, producendo universale cum producit singulare; ergo quod per se et primo producitur, est singulare. Contra aliud, quod plures sunt potentiae numero ad eamdem formam secundum speciem, quia 3. Physic. cap. 1. text. com. 10. si posse sanari et posse aegrotare sunt idem, ergo aegritudo et sanitas idem. Similiter si posse dealbare hac dealbatione, et illa sunt idem numero: ergo haec albedo, et illa eadem numero. Dicitur, quod non est simile, quia primae duae potentiae sunt ad diversas formas specie, ideo non sunt idem, non sic autem de aliis. Contra, tunc sequitur quod eadem potentia simul esset et non esset, quia pono quod aliquod subjectum fuit aliquando album, ad illam albedinem fuit potentia in subjecto. Pono ultra, quod illa albedo corrumpitur, adhuc est subjectum in potentia ad aliam albedinem: si per aliam potentiam, habetur propositum: si per eamdem, cum ad illam albedinem quae fuit, nulla est potentia, quia non potest iterum eadem numero induci: ergo sequitur quod eadem sit et non sit. Potentia enim ad albedinem praeteritam non est, quia tunc idem numero redire posset naturaliter quod corruptum est, et per te haec et illa potentia est eadem: ergo idem est et non est simul. Vel sic conclude, eadem potentia naturalis est ad illud, quod possibile est induci n a tu r aliter, et quod impossibile est induci. Vel sic, si eadem potentia est: ergo illud quod fuit potest redire. Vel argue sic, modo est in potentia ad duas albedines futuras inducibiles diversis temporibus, et non est una potentia ad istas, quia potentia ad unam non est, quando potentia ad aliam est, puta post decem annos, quando prima fuerit corrupta, secunda non inducta adhuc. Item, potentia in te et in me ad album, tantum differt numero, a quo? si a subjecto: ergo omnis potentia in me differt tantum numero a quacumque in te, quod est falsum: si a termino, sequitur propositum. Similiter in eodem subjecto sunt duo termini numero, et cum accipitur quod tunc essent infinitae potentiae activae, concedo, nec est inconveniens, quia Sol si volvatur circa medium in infinitum, generaret in infinitum omni anno novam herbam, si esset materia recipiens ejus influentiam. Contra, eadem potentia activa est in Sole, quae posset producere infinitas herbas. Conceditur de illa potentia quae est substantia vel qualitas, quae videlicet est aliquod absolutum et principium operandi, non de potentia activa, quae est relatio fundata in tali principio per comparationem ad patiens; illa enim numeratur ad numerationem potentiae passivae, sicut relativa numerantur. Contra, tunc modo sunt infinitae potentiae tales in Sole simul, et ejusdem speciei omnes quia ad formas ejusdem speciei infinitas. Hoc conceditur, sicut et in materia ponuntur infinitae potentiae passivae ejusdem rationis. Sed cum arguitur ultra quod illud esset infinitum intensive, consequentia non valet: nec enim aliquid perfectius sunt omnes illae potentiae activae, et relationes fundatae super unam perfectionem absolutam, quam una. Contra, si relatio prima aliquam perfectionem dicit, dupla perfectio est in duabus, et infinita in infinitis: si non, non videtur esse aliquod ens positivum. Confirmatur etiam consequentia negata, quia 7. Physic. text. comment. 6. arguitur, si infinita mobilia moverentur infinito tempore: ergo et unum mobile infinitum movetur in tempore finito, sicut arguit de infinito secundum extensionem, ita hic arguitur de infinito secundum intensionem. Respondeo, haec difficultas de infinitate relationis, communis est: ita enim probatur esse in me, sicut in Sole, quia secundum aliquam qualitatem meam possum esse similis infinitis, si essent infinita, etiam actu si essent actu infinita, etiam modo habeo realitatem omnium illarum relationum secundum Symachum. De hoc ergo ad relationem conceditur, saltem de relationibus potentialibus vel habitualibus, licet non actualibus secundum aliquos. Contra responsionem ad argumenta, contra secundam responsionem. Ad primum argumentum, quaecumque formae ejusdem speciei in eodem faciunt unum: illud unum tertium est intensius utroque, si tunc duae species sint simul in medio et faciunt unum, causabunt speciem unam intensiorem: sed illa talis non ducet in albedinem remissam, quae multiplicavit unam speciem, et eadem ratione, nec in alteram quae gignit aliam speciem, quia illa species ex utraque composita, est improportionabilis utrique ; repraesentabit ergo aliquam intensiorem et perfectiorem utraque illarum, et sic illae albedines nullo modo videbuntur ab oculo. Item, ex quo illa species composita est una numero, non repraesentabit duas albedines distincte: ergo oculus non videbit illud remissum distincte album, ut prius, sed aliquod album intensius. Item, distincta actio non est nisi distincti entis ; si ergo species repraesentant duo distincta, essent distinctae. Contra responsionem ad secundum argumentum, paternitas in illo patre ad hunc filium habet majorem unitatem, quam unitatem speciei, quia alias non est major unitas paternitatis ipsius cum seipsa, quam cum paternitate Platonis, quod videtur inconveniens, sed major non est nisi unitas particularis scilicet haec paternitas: ergo in illo ad hunc filium est haec paternitas ; sed per hunc non refertur ad omnes filios, quia destructo hoc filio, destruitur haec paternitas, si per eamdem ad alium filium referatur illo filio existente, erit haec paternitas ; ergo simul erit haec paternitas, et non erit. Contra aliud de luminibus, sicut prius de speciebus, non quia lumina non sunt repraesentativa aliorum, sicut species ; patet etiam quod est intentio luminis quando sunt duo lumina ejusdem rationis illuminantia. Aliter melius, quia si essent unum subjecto, et duo secundum processum, tunc sequitur quod isti duo radii erunt duo radii Geometrici, et non visibiles, quia secundum rationem lineae essent ibi duo, sed non secundum aliquam qualitatem naturalem, quae superadditur in linea visibili; et tunc omnes quaestiones perspectivae de intentione radiorum, et consimiles, quae dependent ex diversitate radiorum essent tantummodo verae secundum Geometricam considerationem, non secundum perspectivam, quia Perspectivus considerat lineam, ut in materia naturali.