Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
6. (( vers. 3, 4.)) Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Quasi intuebatur civitatem illam Jerusalem in terra. Nam videte quam civitatem dicit, de qua dicta sunt quaedam gloriosissima. Nam illa destructa est in terra; hostes passa cecidit in terram, jam non est quod erat: expressit imaginem, transivit umbra. Unde igitur, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei? Audi unde: Memor ero Raab et Babylonis, scientibus me. In illa civitate, inquit jam ex persona Dei, memor ero Raab, et memor ero Babylonis. Raab non pertinet ad populum Judaeorum; Babylon non pertinet ad populum Judaeorum. Nam sequitur: Etenim alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt ibi. Merito gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: ubi non solus est ille populus Judaeorum natus ex carne Abrahae; sed ibi omnes gentes, quarum quaedam nominatae sunt, ut omnes intelligantur. Memor ero, inquit, Raab: quae ista est meretrix, illa in Jericho meretrix quae suscepit nuntios et alia via ejecit; quae praesumpsit in promissione, quae timuit Deum, cui dictum est ut per fenestram mitteret coccum, id est, ut in fronte haberet 1106A signum sanguinis Christi. Salvata est ibi (Josue II et VI, 25) , et Ecclesiam Gentium significavit. Unde Dominus superbientibus Pharisaeis: Amen dico vobis, publicani et meretrices praecedunt vos in regnum coelorum (Matth. XXI, 31) . Praecedunt, quia vim faciunt: impellunt credendo, et ceditur fidei, nec obsistere potest quisquam; quia qui vim faciunt, diripiunt illud. Ibi enim positum est: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Id. XI, 12) . Hoc fecit ille latro, fortior in cruce (Luc. XXIII, 40 43) quam in fauce