MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Et videtur, quod januis apertis : quia 1. Beata Virgo vidit eum oculis non glorificatis sine miraculo : ergo et Angelus habuit corpus assumptum non glorificatum : ergo non potuit intrare januis clausis.
2. Item, Scriptura hoc non dicit: Sed si factum esset, diceret, sicut de Domino dixit, quando ad discipulos januis clausis intravit .
Contra : Augustinus dicit, quod Angeli
assumunt sibi corpora, in quibus apparent, de purissimis elementis. Ergo potuit januis clausis intrare.
Item quaeritur, Quare hic dicat repetendo hoc nomine, Angelus , ''et non Gabriel, cum in proprio nomine intelligatur nomen commune, et non e converso.
Item,. Quaeritur de hoc quod dicit, Ad eam , scilicet qualiter secundum situm se habuerit sive positionem ? Diversa est enim positio corporis in vacantibus orationi, scilicet prostratio, genu curvatio, sessio, statio, inclinatio, in qua istarum fuit, quando ei Angelus istam plenitudinem nuntiavit?
Videtur, quod debuit sedere : hoc enim est proprium contemplationis, juxta illud: Maria sedens secus pedes Domini , ''etc. Et etiam Philosophus dicit: Anima sedendo et quiescendo fit prudens.
Quod autem prostrata debuerit esse, videtur: quia illa maxime pertinet ad humilitatem. Unde in Apocalypsi, I, 17 : Cecidi ad pedes, scilicet Angeli.
Item, Quod stare debuerit, videtur: quia exterior honoris status signum est status interioris : sed secundum hominem interiorem maxime tunc fuit erecta : ergo secundum exteriorem hominem stare debuit erecta.
Item, Si sedit, utrum Angelo veniente surrexit ?
Et videtur, quod sic: quia hoc ad honestatem pertinebat: unde Rachel excusavit se, quia patri assurgere non potuit .
Item, In altari Dominam suscipimus stando: ergo ille est reverendissimus modus Dominum suscipiendi. .