In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum in Christo sit aliud esse Verbi ab esse creato ?
D. Thom. 3. p. q. 17. art. 2. ubi Cajet. Richard. hic art. 2. quaest. 2. Albert. q. 2. art. 4. D. Bonav. d. 5. art. 2. q. 1. ad 1. Durand. q. 2. Gabr. quaest. 2. Suar. 3. p. tom. 1. disput. 30. sect. 1. Vasq. d. 71. Baccon hic dist. 7. quaest. 1.
Circa primum, arguitur quod non, quia esse constituit ens, et ita si Christus haberet duo esse, Christus esset duo entia ; aut si esset unum ens, non esset nisi unum per accidens ; sed hoc est inconveniens, secundum Bernardum ad Eugenium Papam : Haec est maxima, inquit,
unitas post illam, quae est in Trinitate. Unitas per accidens non potest esse maxima inter unitates creatas ; igitur, etc.
Praeterea, natura humana non unitur Verbo, ut forma materiae, sive ut actus potentiae, sed magis e converso, quia Verbum est actus ; ergo non unitur, ut dans esse, sed magis ut recipiens esse: igitur, etc.
Praeterea, infinitum non potest, recipere esse a creatura ; ergo non habet aliquod esse creatum a natura assumpta.
Contra 6. de Trinit. cap. 4. et 5 . Sicut ab eo quod sapere est sapientia, ita ab eo quod est esse dicta est essentia ; sed non possunt esse plures sapientiae, quin sint plura sapere: igitur, etc.
Item Anselmus Monol. cap. 6. Sicut se habent ista tria : Lux, lucens, lucere, sic essentia, ens et esse : non possunt autem esse in aliquo plures luces, quin sint plura lucere, quia multiplicato priori essentialiter, necessario multiplicatur suum posterius ; ergo, etc.