QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia Doctoris accidentia intentionalia, ut species sensibiles et intelligibiles, et quaedam realia quae fiunt sine motu, ut lumina et relationes, posse esse plura numero in eodem, ita habet etiam 1. d. 3. q. 6. g. Ad quaest, n. 29. et 3. d. 8. q. 1. et 4. d. 24. ad secundum. Quando autem agens reperit passum sub dispositione contraria agendo in illud per motum, si praehabet unam formam, non inducit aliam ejusdem speciei, sed intendit jam productam, ut contingit in formis contrariis. De potentia Dei tamen, etiam loquendo de his, non repugnat plures formas ejusdem speciei esse in eodem, ut colligitur ex Scoto 3. d. 8. n. 7. Ad id, quod tangit solvendo argumentum de duobus calidis, de diversa acceptione actionis, vide eum 4. d. 13. q. 1. ubi fuse de actione, et ejus acceptionibus, et q. 7. de Anim. ubi, et in ejus commentario multa exposita habes, de actione et passione, a n. 13. tantum disputat nihil fere resolvens, unde et quaestionem per dubitationem finit. Vide Auton. Andream hic q. 8. qui brevius, et clarius habet contenta hujus quaestionis, de qua etiam Anton. Tromb. hic quaestione ultima.
Ad quaestionem ergo potest dici, quod non est ratio impossibilitatis, quin duo accidentia intentionalia, et respectiva realia, et realia non educta de potentia materiae vel subjecti, vel etiam de potentia subjecti educta, non per motum ejusdem speciei, possunt esse simul sine contradictione, tamen inconveniens est hoc, ubi formae inducuntur per motum, quia motus non est, nisi in mobili sit dispositio opposita formae inducendae, ut contraria vel media. Sed si igens inveniat in mobili formam, ejusdem speciei formae, non invenit ipsum sub dispositione opposita, ideo non movet ipsum simpliciter inducens aliam, sed augebit formam praeexistentem in mobili, et hoc si forma illa praeexistens sit imperfectior quam illa quam agens posset inducere ; si autem invenerit mobile sub forma aeque perfecta formae inducendae ab agente ipso, non movebit ipsum omnino. Ad auctoritatem primam de quinto hujus, quod per motum non possunt induci duae formae ejusdem speciei; unde omnes formae habentes differentiam in eodem subjecto, si inducantur per motum, necessario differunt specie, tamen de aliis non inductis per motum non est necessarium ; imo possibile est quod duae tales ejusdem speciei sint in eodem subjecto, sicut duae species duarum albedinum, et duae paternitates et duo lumina, et sic de aliis non inductis per motum. Similiter ad aliam de quinto hujus. Ad aliud de Anima, dicendum quod non oportet receptibile denudari ab omni forma ejusdem speciei, sed oportet eum denudari ab eadem forma numero. Forte aliter et melius, quod debet denudari a forma ejusdem generis, quae perficit receptibile secundum totam capacitatem ejus.
Haec glossa accipitur ab Anselmo de veritat. cap. exemplum de vase vitreo intense colorato, per cujus medium non repraesentatur liquor intus positus, secundum colorem proprium, sed per vitrum remisse coloratum repraesentatur.
Si autem habeat unam formam dummodo non perficiat totam capacitatem, potest recipere aliam ejusdem speciei, si tamen non inducantur per motum, sicut patet de formis superius enumeratis; de lumine non est dubium, si lumen requirat indispositionem in medio, sive umbram, sive lumen modicum, tunc agens non imprimet novam formam, sed intendet praeexistentem.
Ad argumentum de duobus calefacientibus per motum, quod est contra jam dicta, concedatur quod calefaciunt duabus calefactionibus, quia duabus formis, et Commentator 5. Physic. comment. 38. dicit si actio una et forma una, sicut actio Solis, alia est ab actione patris in generatione, quia actio Solis est nobilior actione hominis, sed non correspondent eis duae passiones, sed una, quia unum generatum potest generari a Sole et a patre, multis actionibus, et tamen ibi una passio et unum generatum ; si actio dicat respectum agentis ad passum, et e converso, passio respectum patientis ad agens commultiplicatur sicut hic supra arguitur. Si autem actio dicat respectum motus, vel mutationis ad agens, ut est ab agente, et passio respectum ejusdem ad passum, ut est in hoc ; tunc non sunt respectus correspondentes, sed duo disparati fundati in eodem, et ad diversos terminos, quia motus est unus, quia forma fluens est una, et termini agentes sunt plures, ideo respectus ad agentes sunt plures, sed terminus recipiens est unus, et quod forma fluens est una, et passum recipiens est unum: ergo utrumque extremum ibi est unum; ergo respectus medius erit unus, sic secundo modo intellige responsionem superius datam. Omnia argumenta supra ad hoc sunt soluta, nisi secundum, ubi respondeo quod altero illorum non agente, effectus non esset in altero fieri, in quo est, quod scilicet dicit respectum ad illud agens; sed non sequitur quod factum absolute non fieret, sed non illo respectu ad illud agens.
Contra solutionem quaestionis, duo agentia potentia paria, pone quod inveniant passum sub dispositione contraria, simul imprimunt: ergo formae inductae per motum possunt multiplicari in eodem. Respondetur sicut hic ad ultimum, quod mobile non potest moveri simul duobus motibus ad terminum ejusdem speciei, licet duae sint actiones. Contra, simul sunt duae potentiae in isto passo ad duas formas ejusdem speciei: ergo simul possunt esse duo actus ejus, inquantum in potentia, et ita duo motus. Item, causa in actu simul est cum effectu in actu, et non est, 2. Physic, t. c. 37. et 5. hujus, t. c. 3. et hoc verum est de effectu immediato, quod est fieri; hic ergo calefaciens, simul est et non est cum calefieri quod causat, et ille calefaciens cum illo, quod ille causat: ergo si uterque causat idem calefieri, idem simul est et non est, posito quod hic calefaciens cesset calefacere, et non cesset ille: non potest sic argui de agentibus ordinatis, quia inferius, quod simul est cum fieri, non potest agere superiore non agente, per superius autem sine inferiori, non. potest fieri esse. Item, si duae actiones, et ille in passo respectus ad agens, et eaedem realiter ipsis passionibus; ergo duae passiones. Item, superactionem et passionem fundatur relatio, et ibi multiplicato uno extremo, et alio: ergo quot actiones, tot passiones.
Item, quid dices de formis inducibilibus per mutationem, numquid tales duae possunt esse simul unius speciei? Dicitur quod non, quia respectu unius speciei, est tantum una privatio, quae aufertur per primam formam advenientem, et per consequens non est terminus a quo posset esse mutatio ad secundam. Contra, privatio est carentia alicujus in apto nato, alterius et alia carentia, quod probatur etiam, quia privativa sunt contradictoria circa aptum natum: ergo si hoc non inest, privatio inest, et inter privationem hujus, et hanc, poterit esse mutatio: similiter hujusmodi haec privatio, sicut haec potentia. Ad primum argumentum videtur concedendum, quod duae formae ejusdem speciei possunt simul inesse eidem, etiam inductae per motum, sic quod simul inducantur a duobus agentibus invenientibus idem passum sub contrario: sed non possunt esse duae successive inductae, ita quod una post alteram per motum, quia inducta prima jam contrarium abjicitur, et ita non amplius potest esse motus ad aliquam formam ejusdem speciei cum illa quae inest, sed secundum agens si inveniat formam imperfectam respectu suae, et sic aliquo modo oppositam, imperfectionem tollet, intendendo eam.
Ad secundum argumentum, de mutationibus necessario praeexigentibus motum, consimiliter dicendum, sicut nunc dictum est ad primum argumentum, quod duae formae ejusdem speciei, terminantes duas mutationes simul causatas a duobus agentibus, possunt simul induci, sed non una post aliam, quia nec post illam primam, potest esse motus necessario requisitus ad mutationem, quae deberet esse ad secundam. Sed quid de mutationibus non terminantibus necessario motus, cujusmodi videntur illuminationes esse? Respondeo, quod duae et simul et successive in quocumque possunt inesse et formae terminantes ipsas, quia post inductionem primae manet potentia ad secundam, et privatio propria ejus, et subjectum mobile si adsit agens vel idem quod prius, vel aliud potest causare aliam formam, et si tales formae sint natae diu permanere in subjecto, possunt quotcumque manere simul: ergo lumen et speciem non pones habere esse fixum in medio, sed in continuo gignere, relationem pones manere, et ideo quotcumque ejusdem speciei, imo infinitas ; quot ergo visibilia circa punctum medii potentia usque illuc agere, tot ibi species; et quot luminaria, tot et lumina.
Contra primum argumentum, videtur destrui Aristoteles, quod idem simul movetur duobus motibus ejusdem speciei. Item ergo duo ignes generabunt duos ignes ex aqua eadem, aut saltem duas formas ignis inducerent in eamdem materiam, quod videtur impossibile.
Pro solutione, notandum quod quaecumque forma non est inducibilis, nisi post aliam formam incompossibilem, tunc corruptam, illa tantum potest esse unica in uno susceptivo. Probatio, quia nec alia inducetur postquam illa est inducta, ea manente, quia illam aliam non praecederet alia incompossibilis ; jam enim inductione primae est quaelibet incompossibilis expulsa, nec duae tales simul inducentur, quia nec ab eodem agente 8. Metaph. t. c. 12. si efficiens unum et materia una, et effectus unus est; nec a diversis, quia si illa sint approximata diversis partibus mobilis, puta unus ignis ad caput, alius ad pedes, agente in diversas partes primo, ubi autem simul agunt, unam formam inducent. Probatio, quia intensiorem quam alterum solum inducerent, sicut si ponerentur in eodem situ respectu ejusdem partis passi unam formam inducerent, ut prius ; sed omnis forma inducibilis per motum vel mutationem, necessario terminantem motum ad ipsam, necessario ad sui inductionem, necessario praeexigit in susceptivo formam incompossibilem tunc corruptam, quia licet terminus a quo per se mutationis sit privatio, et non forma opposita quam privatio concomitatur, et idcirco inter duas formas sunt duae mutationes habentesquatuor per se terminos. Licet etiam duo motus simul currant inter contraria, quorum alter, qui est remissionis, est a gradu perfecto, in quo fuit mobile in ultimo quietis, ad privationem illius contrarii totaliter, vel ad privationem alicujus gradus divisibilis, qui successive abjicitur. Alter autem, qui est intensionis est a privatione contrarii inducendi, vel alicujus gradus divisibilis inducendi ad gradum perfectum terminantem motum, licet inquantum sic sint duae mutationes et duo motus, et utrobique quatuor termini, et ita forma incompossibilis abjicienda, non sit per se terminus illius motus vel mutationis, forma inducenda est per se terminus ad quem: tamen illa forma prior est necessario requisita, et necesse est et transitus simul esse. Nullum enim agens naturale movet, nec mutat mutatione terminante motum, aliquod susceptivum, nisi habens formam suae incompossibilem; cum ergo non possunt plures ejusdem speciei simul esse per motum, nec per mutationem per se terminantem motum, forma quae non necessario requirit aliam incompossibilem in susceptivo, ad hoc ut inducatur, unde probatur unica? non per hoc medium, quod agens non invenit passum sub termino a quo respectu actionis, quia cum forma hac inest privatio illius, quae sola sufficit pro termino a quo respectu inductionis talis formae. Quaere aliud medium, unde tertio formae absolutae, de quibus fit vis, lumen, cognitio, species: nam de relatione non est vis quin multiplicetur sicut correlativa, tum quia non in absolute et stricte loquendo, sed in ad alterum ; tum quia non terminat motum, nec mutationem per se, nisi forte Ubi: et illud praesupponit actionem uti incompossibile, nec sunt naturaliter plura Ubi in eodem: ut autem supernaturaliter inducatur aliud Ubi, sufficit correlativum multiplicari, puta quod miraculose fiat aliud circumscribens simul cum primo circumscribente. De tribus illis formis absolutis videtur similiter dicendum, de lumine, specie et cognitione, quia d. 13. secundi ponitur lumen esse speciem lucis.
Sed contra, lumen intenditur, patet ad sensum; ergo non sunt duae species: non intenditur, sicut probatur prius in hac quaestione, quia illa species intensior non duceret in cognitionem visibilis remissioris. Respondeo, species rei praesentis in medio et organo sensitivo, intendit tam lumen quod est species lucis quam species coloris, et per consequens illud est unicum in uno: non quia agens praesupponit formam incompossibilem in subjecto, ad hoc ut agat, sed quia quodlibet ejusdem speciei adveniens, in eodem natum est intendere formam talem in subjecto: species tamen lucis absentis, qualis requiritur in phantasia vel memoria sensitiva non est lumen: similiter species talis scilicet imaginaria ipsius albedinis, non est ejusdem rationis cum illa extra. Tales species absentis necesse est simul esse duas in organo phantasiae vel memoriae, nec est ibi una intensior alia, sicut probatum est prius, quia cum objectum absens non cognoscitur a phantasia, nisi ut relucet in tali specie, oportet species proportionari objecto, ut scilicet repraesentans non sit intensior quam nata est sic gigni a tali objecto, quia intensior species intensius objectum proportionabiliter repraesentaret, nec potest poni in una parte organi pbantasiae una species et in alia, alia, sicut supra probatum est in hac quaestione.
Sed quare species in organo sensus particularis non ita distinguitur sicut in organo phantasiae vel memoriae? imo eadem ratio videtur utrobique. Probatio, alias non distincte repraesentaret ; similiter quomodo de una specie in sensus exterioris organo generatur alia in interiori, non una intensa, ex una intensa? Videtur enim irrationabilius ponere unam speciem exteriorem esse principium respectu duarum remissarum intra, quam duo objecta praesentia causare in organo extra duas. Item, contra illam causam, nullum agens virtutis imperfectioris forma susceptivi, intendit illam; patet si calido intenso apponatur calidum non intensum, non agit in calidum perfectum intendendo. Contra illud argumentum de duabus formis ; ergo duae actiones ; ergo duae passiones ; ergo duo termini, et de hoc dictum est superius.
Ad primum, species in organo extra non est ratio repraesentandi objectum ut cognitum, sed sensatio exterior est objecti immediate, unde non requiritur quod ibi sit species propter sensationem ; in interiori vero requiritur, ita quod interior est praecise objecti, ut lucet in specie, quia non est objecti in se praesentis. Ad secundum, species in phantasia vel memoria, non relinquitur, nisi mediante sensatione, ideo duas sequentur duae, imo non retineo nisi subjecta post sensationes perceptas 11. de Trin. c. 8. ergo talis est una ejusdem speciei, species simul; quare non plures plurium objectorum praesentium simul, propter defectum intentionis copulantis, ibidem saepe.
Et per hoc patet ad illud de tertia forma absoluta, quae est cognitio. Nec sequitur, simul esset species intensior propter multa objecta praesentia unius speciei; ergo simul multae visiones, vel ergo una visio intensior ; primum non sequitur, quia intensio non copulatur multis, ideo non plures saltem distinctae simul ; si una post aliam, concedo quod utrumque sequitur propria species in memoria, non ergo ex una intensa exteriori generatur alia interior, imo nulla generatur nisi praesente sensatione, et duae non sunt simul, et duas successive sequuntur imaginationes duae. Ad tertium d. 17. q. 4. an agens aequivocum intendit ultra gradum quem causaret univocum agens ? non. Sed quid? jam nulla forma absoluta ponitur multiplicari ejusdem speciei simul in eodem, nisi tantum species in sensu interiori, quae remanet absente objecto, et praecise propter hunc finem, ut duo alba prius visa possum imaginari, et possibilitas est, quia illa consequuntur distinctas visiones perceptas, quae non sunt simul, tamen illis transeuntibus manent phantasmata; quare in universis formis absolutis nullum est simile phantasmati, vel tali speciei interiori quantum ad purificationem in eodem.
Dici potest, quod et talis species similis est aliis formis quoad propositum, quia 11. de Trinit. c. 8. unum Solem memini, si voluero, aut duos vel tres cogito, sed ex eadem memoria qua unum memini formatur acies multos cogitantis: haec ille: ergo una species in phantasia, vel memoria sufficit ad imaginandum omnia ejusdem speciei, quia si volueris imaginari idola perfecta cum quantitate, colore, figura, etc. ad quodlibet unum sufficit unum phantasma pro omnibus illius speciei: ad omnia simul in idolo sufficit uti multis phantasmatibus componendo, sicut de monte aureo, sicut ibi docet Augustinus: Quomodo possum cogitare Solem majorem, vel minorem quam memini, et quadrum, etc. Maxime stat hoc secundum articulum, qui negat imaginationes hujusmodi ut hoc, sed tantum naturae quae est hic: illa natura est praesens per unam speciem quantumcumque conjungatur cum aliis in idolo ; falsum est ergo quod supponit ratio a fine, quod distincta alba offeruntur phantasiae ut distincta, sed tantum per unam formam habeo multos actus cogitandi, vel imaginandi circa album in communi, ex tam diversis idolis conjunctum. Sed nunquam phantasma intenditur ibi sic secundum August. 6. Musicae, continue decidit et reparatur per sensus exteriores ; sed alia ratio de possibilitate, quia sequitur duas sensationes, non concludit, non enim sequitur, ergo sunt duo phantasmata, quia illud posset intendi, non tantum post duos actus, sed etiam si illi actus essent per se intendentes, adime dualitas illorum non concludit quin per utrumque inductum faciat unam formam intensam. Phantasma videbatur dissimile aliis absolutis, jam positum est simile.
Et quidem secundum satis solutum est de duabus sensationibus, nec illud fuit prius probatio, sed quasi solutio. Si primum manere videtur, quomodo distincte imaginor albius, et minus album visa, non per visum multorum phantasmatum componendo in idolo, sicut montem aureum: patet quod intensio et remissio non habent phantasmata propria alia a phantasmate formae, nec per illud phantasma illa distincte imaginor, quia naturaliter repraesentat objectum secundum gradum proportionabilem sibi.
Hucusque omnia dicta sunt loquendo naturaliter de actione naturali: restare posset quaestio de absoluta compossibilitate formarum, et respectu potentiae divinae. Si de lumine, specie et cognitione, concedis unitatem in uno, et non quia praesupponunt ante sui inductionem formam incompossibilem in passo; ergo illa ratio prolixa est particularis, quaere medium universalius ; habes ibi quod quidquid potest inducere aliquid speciei, in illud passum potest intendere, quia nata sunt facere unum: si simul in uno, sicut de quantitate continua unita continue in liquidis, sed an semper quodcumque adveniens possit augere, an ultra perfectionem proprii effectus, nullum adveniens intendat;an tertio aliquod tale intendat, sed usquequo dubium est? Contra causam, unde unientur si diversae potentiae ? Responsio, quia una summe actualiter prius. Contra, ista actuata summe, quare non actuatur alia? Respondeo, aequalis limitatio potentiae ad actum, et e converso, quia licet potentia non simpliciter dependeat ab actu accidentali, sicut e converso, tamen ut sic tale dependet ab illo ; omnis dependentia est ad unicum simul, si sufficienter terminat: ergo totum hoc reducetur, una sufficienter actuat in hac specie, sed unde probatur ista?
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio septima de compossibilitate accidentium tantum numero differentium in eodem subjecto, textu non habente comment. quae notabilis et magnae altercationis inter Doctores habetur, ubi primo, post oppositum ponitur quoddam Extra ibi: Contra illud quod superius dictum est, etc. usque ibi : Dicitur quod non est possibile. etc. littera tamen valde notabilis, ideo ponderari debet, et bene habet legi cum argumento 2. principali, et ejus solutione, et quia ibi quotat perspectivae partes et conclusiones ; adverte quod licet antiqui, videlicet Alacen quem consuevit Doctor noster communiter allegare, et alii plures perspectivam scripserint, ultimo tamen mirabili resolutione et industria ille eximius Theologus et Philosophus F. Joan. Pecheam Angi ieus Ordinis Minorum, quondam Archiepiscopus Cantuariensis, brevi quodam compendio eam tradidit in tres partes diviso ; in quarum prima 84. in secunda 56. et in tertia 22. conclusiones notavit et exposuit: et ut lector forte ob penuriam originalis in declinatione hujus loci non perturbetur, hic breviter notabo ea quae ad propositum faciunt.
Conclusio secunda secundae partis est talis : Reflexiones solas a regularibus superficiebus factas, oculo sentiri. Dico superficies regulares illas quae sunt dispositionis uniformis in omnibus partibus suis, videlicet planas, concavas,convexas et hujusmodi ; irregulares autem sunt superficies corporum asperorum in quas radius, vel lux cadens dispergitur et distrahitur, ne regulariter oriri super oculum possit. Sexta conclusio ejusdem partis 3. talis est: Angulos incidentiam et reflexionis aequales esse, radiumque incidentem et reflexum. in eadem superficie, esse cum linea erigibili a puncto reflexione. Dicitur angulus incidentiae quam constituit radius cadens super speculum cum superficie speculi, vel ex una parte, vel ex alia cum linea imaginabiliter erigibili a puncto reflexionis ; Angulus autem reflexionis est, quem cum eisdem constituit radius reflexus. ae-qualitas angulorum experimento colligitur, et ratione probatur ibidem 26. Conclusio ejusdem partis est talis : In omni superficie reflexionis quatuor praecipue puncta contineri, et quod extra illam est,minime vidcr;hi quatuor puncti sunt centrum visus, punctus apprehensus, terminus axis, id est, perpendicularis ductae a centro, visus in speculum et punctus reflexionis. Has tres conclusiones tangit Doctor hic, sed pro majori declaratione horum oporteret plura alia et in Perspectiva et Geometria videre. Videantur praecipue 14. 15. et 16. conclusiones primae partis Perspectivae, et plures aliae illius secundae, quae omnia longum esset hic inserere: prosequatur diligens lector multa addendo, si motiva illa solvere volueris, quia 13. d. hoc idem sentit, quod hic tangit de illa specie ruboris, dic consequenter bene investigando ut ibi et alibi habet, idem enim potest esse species et objectum.
Consequenter ponitur opinio Thom. et Henr. Quaere Thomam in q. de veritate, in 3. parte q. 35. et hic in 5. et alibi. et Henr. quodlib. 4. q. 3. et alibi, et alios sequaces partem negativam quaestionis tenentes et solventes argumenta principalia quam opinionem impugnat copiose. Ubi adverte quod notatur unum parvum Extra ratione secunda contra primum modum aliorum ad primum principale ibi : Est enim dare, etc. usque ibi: Item quidquid dicatur, etc. Et aliud infra ibi : Ad primum responsio, etc. usque illuc : Aliter dicitur quod duae species, etc. littera tamen ubique bona.
Infra etiam ibi : Contra ergo forma naturalis annihilatur, etc, usque ibi: ergo sequitur quod eadem sit et non sit, etc. assignatur Extra, sed satis bene ad propositum, ut patet.
Inferius in quadam responsione de relationibus, allegatur quidam auctor antiquus, et varie nominatur, quidam Schirerwod, quidam alio modo: est enim Anglicum cognomen, et videtur fuisse Nominalium opinionis, sed de nominibus non est vis, etc.
Determinatio Doctoris est satis clara in quaestione ubi plures conclusiones possent elici, ut Anton. Andreas fecit, sed paucis multa comprehendit suo more Doctor ubi notatur quoddam parvum Extra ibi : hic glossa etc. usque ibi : Si autem habeal,elc. et infra ibi : Si actio dicat respectum agentis ad passum, etc usque illuc : Contra solutionem q. etc. assignatur Extra ab aliquibus, totum tamen notabile. Totum etiam sequens usque ad finem quaestionis vocatur additio vel Extra ab aliquibus, sed quia singulare et subtile, legatur totum.
Illud quod infra tangit allegando d. 13. 2. non obstat his quae a principio notavi, quia vel alios allegat, vel haec littera additio est, postquam scripsit secundum, hic addita, sed primum magis sapit. Similiter dicendum est de illo, quod infra tangit de d. 17. q. 4. ut quidam libri habent. Quaere in Varr. et Thom. et Alex. in primo de charitate, vel ut alii libri habent 77. q. 4. et potest referri summa Henr. et Alex. studuit enim maxime in juventute in summa, et quodlibeto Henr. in Varr. et Alex. ideo allegationes Theoricae in hac Metaphysica maxime habent referri ad illos. In primo tamen antiquo et Reportationum hic tetigit ipse, videantur Calculator et alii de intensione formarum, et ea quae infra libr. 8. habet pro his quae hic ultimo tangit in q. et ponderari debent omnia verba ad unguem, omnia namque difficilia in aciem speculativae certaminis ubique proponit.
Priora et posteriora dicuntur, quaedam quidem tanquam existente aliquo primo, et principio in unoquoque genere, quod propinquius quidem principio, aliquo determinato, text. com. 16.