REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententiam Goffredi et aliorum, naturam esse de se individuam, et tum per quantitates multiplicari juxta duplicem sensum, quem habere potest, efficaciter et clare refutat Doctor, inferens ex ea gravissima absurda Theologica, Metaphysica et Physica, de quo fusius loco supra citato, maxime quaest. 6.
Dicitur ad quaestionem, quod substantia materialis ex sua natura est haec, et tamen per quantitatem sunt plures substantiae in eadem specie, quae quantitas distinguit unam ab alia, ut hunc lapidem ab illo. Primum patet, quia si substantia lapidis non esset haec ex sua natura, species non diceret totam naturam individuorum, quod est contra Boetium. Istam Boetius non ponit divisionem, nisi in species. Secundum patet, quod per quantitatem est haec alia ab ista, quia substantia quantum de se, est eadem. Dupliciter igitur potest intelligi, quod haec substantia sit alia ab illa, quae est sub quantitate alia quam illa. Vel quod ista de se est eadem in hoc lapide et illo, sicut intellectiva in manu et pede, et tunc si intellectiva esset receptiva quantitatis, esset alia in manu et pede, solum quia sub alia quantitate et alia. Vel potest haec positio habere alium intellectum, quod substantia quae est sub quantitate una, distinguitur a substantia sub alia quantitate, ita quod receptivum per se distinguitur a receptivo, et non solae quantitates, licet tamen formaliter sit illud a quantitate, cum non possit formaliter esse a se.
Contra primum intellectum sequuntur multa inconvenientia. Primo in Theologia, quod una substantia creata eadem in se, erit in multis suppositis ejusdem speciei, imo in omnibus, quod tamen sequitur difficillimum, etiam in divinis, scire qualiter est eadem substantia in tribus suppositis.
Secundo, sequitur quod transubstantiato uno pane in corpus Christi, transubstantiatur omnis panis, quia quantum ad id, quod substantia est, non est haec substantia panis alia ab ista substantia ; igitur quantum ad idem, quod substantiae est, desinente isto, desinit omnis panis, et non nisi per transubstantiationem, vel oportet concedere quod id idem simul est, et non est.
Item, contra Metaphysicalia est haec positio magis, et rationalis quam Platonis de ideis, quam sibi imponit Aristoteles, quod esset ponere unam substantiam per se existentem, et esse totam substantiam hujus et illius, et tunc nec esset proprium huic, nec etiam esse ejus esset in isto. Sed illa opinio ponit quod una substantia sub multis accidentibus erit tota substantia omnium individuorum, et tunc erit haec substantia hujus, et in alio ab isto, et tamen singularis. Sequitur etiam quod eadem simul habebit plures dimensiones quantitativas ejusdem rationis, et hoc per naturam, quia haec substantia numero est sub illa quantitate, et eadem sub alia.
Tertio, sequitur inconveniens in scientia naturali, quod nulla erit generatio, nulla corruptio, quia idem quod praefuit, non generatur. Cum igitur iste panis totus praefuit, et alius totus panis sequitur, igitur nihil istius generatur; pari ratione non corrumpitur iste panis dum manet alius.
Item, de anima intellectiva non possunt negare quin sit forma hominis, et diversa diversorum hominum ; igitur diversa est substantia hujus hominis et istius ; sed si aliqua ratio concluderet naturam speciei esse hanc ex se, pari ratione concluderet hoc de anima intelle. ctiva.
Item, quidquid est perfectibile ab anima intellectiva, sive sit corpus, sive materia prima, ipsum erit sicut anima, et non solum per quantitas tem.
Si positio habeat secundum intellectum, quod sub ista quantitate est hoc receptivum aliud ab isto, non tamen nisi per illud receptum, adhuc falsa est, quia si naturae per se consideratae repugnet esse hanc, et hoc intrinsece, igitur repugnat sibi recipere quantitatem, quo possit esse haec, et haec ; et quia essentiae divinae repugnat dividi in hoc et hoc, repugnat sibi recipere, quo formaliter sit divisa in hoc et hoc ; igitur si substantia de se sit haec, et per consequens repugnet sibi esse hanc et hanc, repugnabit sibi recipere quantitatem, qua formaliter sit haec et haec.