Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
7. (( vers. 5.)) Jam attendite sacramentum magnum. Per eum illic Raab, per quem illic Babylon, jam non Babylon; caret enim Babylone, et incipit esse Jerusalem. Dividitur filia adversus matrem suam, et erit in membris reginae illius cui dicitur: Obliviscere populum tuum et domum patris tui; concupivit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 11, 12) . Nam unde Babylon aspiraret ad Jerusalem? unde Raab ad illa fundamenta perveniret? unde alienigenae, unde Tyrus, unde populus Aethiopum? Audi unde: Materh Sion, dicet homo. Est quidam homo qui dicit, Mater Sion; et per hunc veniunt isti omnes. Sed iste homo quis est? Dicit, si audiamus, si capiamus: Mater Sion, dicet homo. Sequitur ibi, quasi quaereres, per quem venerit Raab, Babylon, alienigenae, Tyrus, Aethiopes. Ecce per quem venerunt, Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Quid apertius, fratres? Vere quia gloriosissima de te dicta sunt, civitas Dei. Ecce, Mater Sion, dicet homo. Quis homo? Qui homo factus est in ea. In ea factus est homo, et ipse eam 1107 fundavit. Quomodo in ea factus est, et ipse eam fundavit? Ut in ea fieret homo, jam fundata erat. Sic intellige, si potes. Etenim, Mater Sion, dicet; sed, homo, Mater Sion, dicet; homo autem factus est in ea: ipse autem fundavit eam, non homo, sed Altissimus. Sic fundavit civitatem in qua nasceretur, quomodo creavit matrem, de qua nasceretur. Quid est hoc, fratres? Quales promissiones, quantam spem tenemus! Ecce propter nos Altissimus qui fundavit civitatem, Mater, dicit ipsi civitati; et homo in ea factus est, et Altissimus eam fundavit.