First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
120 BARCHINONEN.
unus neque a Gubernio stipendia accipit. Haec est enim dis- tributio Clericorum in hoc parochiali templo et nihil alia ».
« Huic autem arctiori necessitati parochiali parum visum est Parocho satisfacere quod sint quinque monialium ecclesiae et septem publicae capellae et aliae quae in posterum de novo creari possint huius conditionis ; quandoquidem Missae quae in supra dictis ecclesiis et cappellis celebrari solent, potius respectivae Communitati, quam fidelium profectui obediunt ; ex eo quod directe ordinentur ad usum peculiarem sive privatum Communitatis et nonnisi tempore eidem con- venienti celebrentur ; praeterquam nec praefatae ecclesiae nec cappellae satis sunt ad plurimos fideles coercendos ».
« Quae cum ita sint, perspicuum est praedictas cappellas sive Oratoria publica fere exiguum emolumentum utilitatemve Paroeciae afierre ; proindeque, non satis fieri gravi oneri Parochi, qui, quidem absque facultate binandi pro duobus saltem sacerdotibus nescit sane quomodo fideles pascat ad vitam aeternam. Iam vero, quia Paroecia maxime gravaretur, si quoties nova ecclesia seu oratorium publicum de novo aperitur, preces etiam de novo iteratura esset, timore vetusta- tis Rescripti; attento parvo auxilio quod a dictis ecclesiis et oratoriis publicis parochiali ecclesiae praestatur, necnon difficultate magis magisque in dies compulsa, bene debiteque perspecta, inveniendi Sacerdotes extraneos ad celebrandum, ut in allatis precibus constat: quum vera sit et realis ne- cessitas ut sex Missae in hac parochiali ecclesia Sancti Ger- vasii, omnibus diebus festis celebrentur, ad provectum vici- norum tumque peregrinorum quotidie ab extremis terris venientium ad nostram Paroeciae Patronam visitandam : Sanctitati Vestrae enixe postulat pro gratia, ut duobus saltem sacerdotibus in diebus festivis liceat semper binare, non ob- stantibus Missis quae celebrari possint in supra dictis eccle- siis monialium vel oratoriis publicis existentibus et futuris eiusdem conditionis ».
Episcopus de more requisitus, imprimis transcripsit quae iam de hac re, alia vice scripserat, quaeque hic opportunum