MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Ad primum respondemus per beatum Bernardum, qui dicit: " Quo ingressus ad eam ? Puto in secretarium pudici cubiculi, ubi illa fortassis clauso super se ostio orabat Patrem in abscondito. Solent Angeli adstare orantibus, et delectari in his quos vident levare puras manus in oratione : holocaustum sanctae devotionis sig. audent se offerre Deo in odorem suavitatis. Mariae autem orationes quantum placuerunt in conspectu Altissimi, Angelus indicavit, qui ingressus ad eam, tam reverenter salutavit. Nec fuit difficile Angelo per clausum ostium penetrare abdita Virginis, qui utique ex subtilitate substantiae suae hoc habet in natura, ut nec seris ferreis ejus arceatur ingressus, quocumque suus eum impetus ferat. Angelicis enim spiritibus parietes non obsistunt, sed cuncta illis visibilia cedunt, cuncta aeque corpora quantumlibet solida vel spissa, penetrabilia sunt eis ac pervia. Suspicandum igitur non est, quod apertum invenerit Angelus ostiolum Virginis, cui nimirum in proposito erat hominum fugere frequentias, vitare colloquia, ne vel orantis perturbaretur silentium, vel continentiae castitas tentaretur. Clauserat itaque etiam illa hora suum super se habitaculum Virgo prudentissima, sed hominibus,. non Angelis. Proinde etsi ad eam potuit intrare Angelus : sed nulli hominum facilis patebat accessus . " Ex his colligendo credimus Angelum clausis januis intrasse, et hoc potuisse propter naturae suae subtilitatem, et assumpti aetherei corporis qualitate, beatissimam autem Virginem in adventu ejus inclinatis genibus, et elevatis puris manibus, erectis
in caelum oculis ad Patrem misericordi arum pro incarnatione Filii sui devo- tissimas preces cum lacrymis fudisse, et Angelo veniente reverenter assurrexisse, et percepta ejus annuntiatione credendo In eam consensisse, et quanto citius potuit impleri, flexis genibus rursus in terram, et elevatis in coelum oculis ac manibus, ex intimo corde erumpentibus prae gaudio lacrymis devotissime flagitasse, et sic Deum pariter et hominem concepisse. Et iste quidem modus positionis et situs est eorum qui de manu
Angeli, id est, sacerdotis suscipiunt corpus Dominicum de altari.
Quod autem hic repetitur nomen commune Angeli cum dicitur: Ingressus Angelus '', per hoc quidem datur intelligi, quod omnino in ratione nuntii venit, scilicet quod sua auctoritate non venit, quod, istud negotium non invenit, non nisi missus intravit, non sua verba sed divina protulit, salutationem non dictavit, sed detulit, quo omnium novorum novissimum nuntiavit.