REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Secunda opinio, substantiam esse de se hanc, quia fit talis per modum vel signationem quantitatis indistinctam ab ipsa substantia, rejicitur, quia si ille modus est ipsa substantia, contra hoc sunt omnia absurda allata ; si aliquid aliud accidentale, occurrunt allata quaestione praecedente. Et hic affert Doctor multa specialia, quibus, ut videtur, convincitur falsitas hujus sententiae, quam nonnulli Thomisiae sequi videntur.
Secundus modus ponendi est iste, quod substantia lapidis est haec de se, quia non per aliquid aliud ab essentia. Nam quantitas de se potest individuare, quia ipsa sola separata est divisibilis ; igitur ipsa derelinquit modum in substantia, et signationem, qua substantia est haec. Et per istum modum, qui non est aliud a substantia, quae signatur, et per nihil aliud positivum est haec.
Contra, impossibile est aliquid esse idem realiter priori naturaliter, et tamen dependere a posteriori naturaliter ; sed substantia est prior quantitate naturaliter, et iste motus est idem substantiae realiter ; igitur impossibile est quod dependeat a quantitate naturaliter. Major patet, quia quod est idem realiter cum aliquo, non potest non esse alio manente, quando simplex est idem alteri ; sed prius naturaliter potest esse sine posteriori natura ; igitur prius naturaliter potest esse sine causato a posteriori, quia causatum a posteriori est in tertio signo.
Item, impossibile est conditionem necessariam causae, ut causae, esse a causato, quia sic causatum faceret aliquid ad esse causae, ut causa, quia si necessaria sit sibi ista conditio, ut causa, non posset causari, nisi causatum poneret istam conditionem in causa ; sed haec conditio est necessaria substantiae ut causa, quia substantia est haec simplex, ut patet 2. Phys. text. 25. et 5.Metaph. text. 12. non est effectus singularis, nisi a causa singulari naturaliter ; igitur impossibile est hanc substantiam, aliquam conditionem necessariam a posteriori habere, quia est causatum a substantia.
Item, iste modus derelictus in substantia, aut est aliquid qualitercumque aliud ab eo, quod fuit in substantia in priori natura, vel non ? Si sic, non erit illud quod praefuit de se hoc, quia tu ponis quod substantia, quae est prius natura quantitate, est de se haec, et per consequens non est per aliquid quodcumque aliud ab eo quod praefuit, haec. Si nullo modo sit aliud ab eo quod praefuit, igitur in illo priori natura habuit totum, unde est hoc quod nunc habet ; igitur nihil derelinquit quantitas, unde substantia est haec.
Item, pari ratione, qua quantitas derelinquit modum, quo substantia est quanta, qui non est aliud a substantia, esset ponendum quod albedo non seipsa facit superficiem albam ; sed derelinquit unum modum in superficie, qui non est aliud a superficie, quo superficies immediate est alba, et tunc per essentiam semper esset alba, quia non per extrinsecum.
Item, si iste modus ponit quod (ut communiter ponitur) individuatio est per quantitatem, hoc improbatum est prius. Si ponit quod est aliquo modo causa individuationis, probatum est quod non potest esse causa formalis, nec finalis, nec materialis, certum autem est quod erit aliqua causa activa, tamen negatur quantitatem principium activum esse.