Glossa. Post passionem et mortem christi, evangelista sepulturam eius narrat, dicens et cum iam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante sabbatum, venit ioseph ab Arimathaea. Beda.
Parasceve Graece, Latine praeparatio dicitur: quo nomine Iudaei qui inter Graecos morabantur sextam sabbati appellabant, eo quod in illo ea quae requiei sabbati necessaria essent praeparare solerent. Quia ergo sexta die homo factus est, septima autem die conditor ab omni opere suo requievit; recte salvator sexta die crucifixus humanae restaurationis implevit arcanum. Sabbato autem in sepulcro quiescens, resurrectionis, quae octava die ventura erat, expectabat eventum. Sic et nos in hac quidem saeculi aetate mundo necesse est crucifigi; in septima vero die, idest cum mortis quis debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum domino post bona opera oportet quiescere, donec octava aetate etiam corpora ipsa resurrectione glorificata cum animabus incorruptionem accipiant. Talem autem esse decebat qui corpus domini sepeliret, qui etiam per iustitiam meritorum tali ministerio dignus esset, et per nobilitatem potentiae saecularis facultatem posset obtinere ministrandi; et ideo dicitur, quod erat nobilis decurio expectans regnum dei.
Decurio vocatur quod sit de ordine curiae, et officium curiae administraret, qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari. Arimathaea autem ipsa est Ramathain civitas helcanae et Samuelis. Hieronymus.
Quae interpretatur deponens, de qua fuit ioseph, qui venit ad deponendum corpus christi de cruce.
Sequitur et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus iesu. Theophylactus.
Audet ausum laudabilem: non enim excogitavit: a divitiis decidam, et expellar a Iudaeis, si corpus petam eius qui est blasphemus condemnatus.
Sequitur Pilatus autem mirabatur si iam obiisset. Putabat enim quod diu viveret in cruce, sicut et latrones in patibulo vivebant diu.
Sequitur et accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset, scilicet ante horam qua ceteri mori consueverunt.
Sequitur et cum cognovisset a centurione, scilicet quod mortuus esset, donavit corpus ioseph. Beda. Non autem quilibet ignotus aut mediocris ad praesidem accedere, et crucifixi corpus poterat impetrare.
Sequitur ioseph autem mercatus sindonem, et deponens eum, involvit in sindone.
Theophylactus. Pretiosum corpus pretiose sepeliens: cum enim esset discipulus domini, sciebat qualiter corpus domini honorari deberet. Beda. Possumus autem secundum intelligentiam spiritualem hoc sentire, quod corpus domini non auro, non gemmis et serico, sed linteamine puro obvolvendum sit: hinc ecclesiae mos obtinuit ut sacrificium altaris, non in serico, neque in panno tincto, sed in Lino terreno celebretur, sicut corpus est domini in sindone munda sepultum: iuxta quod in gestis pontificalibus a b. Silvestro legimus esse statutum: quamquam et hoc significet, quod ille sindone munda involvit iesum qui pura mente susceperit.
Sequitur et posuit eum in monumento quod erat excisum in petra, et advolvit lapidem ad Ostium monumenti. Dicitur quod monumentum domini domus rotunda fuit, de subiacente rupe excisa, tantae altitudinis ut homo rectus existens vix extenta manu culmen posset attingere; et habet introitum ab oriente, cui lapis magnus involutus atque impositus est in eius parte aquilonari. Ipsum sepulcrum, idest locus dominici corporis, de eadem petra factum est, septem habens pedes longitudinis, trium palmorum mensura a pavimento altius eminens, qui scilicet locus non desuper, sed a latere meridiano per totum patet, unde corpus inferebatur.
Color autem monumenti et loculi albo et rubeo dicitur esse permixtus. Hieronymus.
Sepultura autem christi resurgimus, descensione eius ad inferos nos ascendimus ad caelos. Hic invenitur mel in ore leonis mortui. Theophylactus. Imitemur autem et nos ioseph, recipientes christi corpus per unitatem, et ponamus illud in monumento exciso de petra, idest in anima memorante, et non obliviscente deum: illa enim anima est ex petra excisa, idest ex christo, qui est petra, quia continet firmitatem.
Involvere etiam debemus ipsum in sindone, idest in corpore puro suscipere: sindon namque est corpus, quod est animae indumentum. Decet enim non solum pura anima corpus christi suscipere, sed in corpore puro. Involvere autem oportet, sed non operire: nam secretum clausum est et occultum.
Sequitur maria autem Magdalene et maria ioseph aspiciebant ubi poneretur.
Beda. In Luca legimus, quod stabant noti eius a longe, et mulieres quae secutae erant eum. His ergo notis iesu post depositum eius corpus ad sua remeantibus, solae mulieres, quae arctius amabant, funus subsecutae, quomodo poneretur respicere curabant, ut tempore congruo munus possent devotionis offerre. Die autem parasceves sanctae mulieres, idest animae humiles, idem faciunt, cum amore salvatoris ferventes, passionis eius vestigiis in hoc saeculo, quo praeparanda est requies futura, diligenter obsequuntur; et si forte valeant imitari, pia curiositate quo ordine sit eius passio completa perpendunt. Hieronymus.
Haec etiam congruunt ad populum Iudaicum in fine credentem, qui nobilitatur fide, ut Abrahae sit filius, deponit desperationem, expectat regnum dei, intrat ad christianos ut baptizetur: quod significat nomen Pilati, idest malleatoris, idest qui domat ferreas gentes, ut regat eas in virga ferrea; et petit sacrificium quod donatur poenitentibus in fine viaticum, et corde mundo et peccatis mortuo involvit munimine fidei stabilitum, et operculo spei per opera caritatis concludit: finis enim praecepti est caritas; aspicientibus a longe electis, qui sunt stellae maris, quoniam, si fieri potest, scandalizabuntur etiam electi.