Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCXL . Pascentius Augustinum contumeliose compellat, urgens ut proferat qui se tribus personis sit unus Deus, ad conflictum sub arbitris provocans.
1051
Optaveram te, frater dilectissime, pristini erroris tui consilium deponere; nunc miror te in ipso adhuc permanere, sicut epistola quam ad me misisti, clamat. Nam ita est Dignatio tua, sicut sitiens nimio calore accensus, si invenerit aquam coenosam et se inde ingurgitaverit; postea, etiamsi limpidam et frigidam reperiens biberit, non satis proficere potest, quandoquidem coeno semel ejus cor et anima obruitur. Denique, quod pace tua dicam, ita est consilium Praestantiae tuae, sicut arbor curva et nodosa, quae nihil in se rectum habet, et aciem pervertit oculorum. Rescribit mihi Sanctitas tua Patrem Deum, Filium Deum, Spiritum sanctum Deum, sed unum Deum. Quis e tribus unus Deus? an forte est una persona triformis, quae hoc nomine nuncupetur? Tu si voluisses et confideres de professione tua, resideres mecum cum coepiscopis tuis puro ac pacifico animo et spiritu, et conferres de iis quae sunt Dei, et quae ad gloriam et gratiam spiritualem pertinent. Unde, quid opus est scribere et rescribere quod nos non aedificat?