LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De ebeno, et hedera simul.
Ebenus est arbor nigra, quae circa tertium nascitur clima. In India enim nascitur, sed est lineas habens albas insertas. Quae autem nascitur in aethiopia sub Cancro, est nigerrima tota. Est autem ligni compactissimi, cujus tactus et consortio est sicut cornu : corticem tamen habet levem : cujus causa est, quod non exsudat ad superficiem ejus terreum nisi parvum, et residuum est aqueum quod sevit corticem. In aqua enim mergitur propter victoriam terrei ipsius, et consertionem suarum partium, et propter clausuram suorum pororum non ardet : sed posita et rasa super carbones, spirat odorem bonum propter optime suum digestum humidum.
Est autem calida secundum naturam et sicca. Cum autem fricatur in aqua, sicut plures lapides in aqua fricantur, fit subtiliativa et abstersiva : et haec lotura abstergit pannum oculi et albuginem ipsius. Ponitur enim in collyriis oculorum propter multam convenientiam ipsius. Dixit etiam Philosophus nomine Aleuri, quod frangit lapidem in renibus, et quod resolvit inflationem ventris. In aqua autem posita diutissime durat, praecipue illa quae est tota nigra. Haec enim praestantior est ad omnes operationes. Qui autem student incantationi et physicis ligaturis, dicunt quod ebenus nigra cunis alligatur, ut infantem phantasmata non err eant.
Hedera est arbor nota et communis semper virens, serpens super ea quibus conjungitur, carens flore et fructu propter frigiditatem ipsius : nec nascitur nisi in locis frigidis, ita quod multum convalescat. Habet etiam radices per totum lignum suum, et per omnes ramusculos ipsius, quibus stringitur ad ea quibus conjungitur, et sugit ea, et exsiccat: quia tamen undique trahit nutrimentum, cito convalescit et augmentatur. Est autem faetidi odoris et saporis : hoedis autem et capris specialiter tribuere dicitur lactis abundantiam. Et propter hoc, ut dicunt, hedera vocatur.