Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Solvit argumenta quaest. 2. posita n. 2. quibus suadetur notitiam dici practicam per extensionem ad praxim, ut ad finem.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis. Ad auctoritatem 2. de Anima, dico quod loquitur de fine ut cognito, nam intellectus propter aliquid ratiocinans ratiocinatur propter finem cognitum, ut est principium demonstrationis.
Ad secundum (b) de prima Metaph. dico quod practica non est gratia usus ut per se finis, tamen aliquam habitudinem habet ad usum, sic quod usus est per se objectum ejus, vel aliquid virtualiter includens usum, quale Philosophus non posuit esse aliquod ens nisi ens ad finem; omne tale objectum est ignobilius objecto speculabili, et ideo talis ordo ad praxim concludit ignobilitatem practicae respectu speculativae.
Ad tertium, de secundo Metaph. dicitur, quod speculativa et practica habent diversos fines, loquendo de per se finibus infra genus cognitionis, sed illi fines non distinguunt primo, sed prior est distinctio ex objectis, sicut dictum est.