QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Optime explicat rationem prioris, juxta mentem Philosophi, de quo vide ipsum hic in text. Com. 16. et Alensem ibidem.
Dicitur quod notificatio est conveniens, tamen aliter convenit prioribus essentialiter et accidentaliter ordinatis, quia in essentialiter ordinatis nihil causat sine primo simpliciter, sed accidit hoc in ordinatis accidentaliter, quia accidit huic revolutioni caeli, quod alia praecessit, quia potuit fuisse, et si prior non fuisset per impossibile; unde entitas talium omnium non est ab aliquo uno simpliciter primo, sicut in essentialiter ordinatis sunt omnia ab uno primo, et a quo dependent omnia; unde prius in accidentaliter ordinatis dicitur per comparationem ad aliquod primum, non simpliciter, sed respectu illius, et hoc per accidens. In essentialiter ordinatis dicitur prius respectu primi simpliciter, quod est causa illius, et omnium posteriorum.
Ad primum dicitur, vel dici posset forte, quod in tempore est prius ex assignatione nostra, et similiter principium. Contra, tunc tempus non erit in genere Quantitatis, et tunc primus motus sine tempore, vel dependeret motus ejus ab anima, ideo dicitur aliter quod in tempore est principium sine anima, non simpliciter primum ; nec etiam esset cum anima, est tamen ibi principium respectu alicujus posterioris et prioris, quia ista dies incipit a mane, et hora prima propinquior est mane quam hora secunda. Contra istud, si in tempore secundum se non est principium, sed in aliqua parte ejus respectu alterius partis, tunc tempus secundum se nec habet prius nec posterius, sed solum respectu aliquarum partium; hoc inconveniens, quia definitio convenit toti per se, quae est, quod tempus est numerus motus secundum prius et posterius, et partibus per accidens. Item, tempus est continuum; ergo non est ibi aliquod nunc in actu de se quod sit prius, respectu cujus dicatur aliqua pars posterior, sed solum in potentia, quantum est ex parte temporis, quia si sic, esset de se discontinuum; ergo est ibi solum primum, et prius ex assignatione nostra, et solum in potentia de se.
Ad primum, quod si secundum se accipiatur pro toto tempore, verum est, et ideo totum tempus non est prius et posterius, sed ex hoc non sequitur quod in tempore non sit prius et posterius, quia secundum partes habet prius et posterius.
Ad aliud, quod tertio generantes habent quartum pro principio respectu ipsorum, respectu cujus dicuntur inter se priores et posteriores. Ad aliud, quod illa ratio ponitur de illis quae sunt post principium, non de principio proprie. Vel aliter, quod principium non est prius, sed primum; vel aliter, quod notificatio datur de illo in quo minimum reperitur de ratione prioris.
Ad aliud de numeris, quod si aliquid sit magis secundum formam oportet ponere maximum: non tamen oportet in his quae sunt majora et minora quantitate, quia ubi est magis et minus secundum perfectionem, entitas omnium est a maximo ; sed in numeris non, quia perfectio majorum numerorum est a minoribus ex eo quod pluries replicantur, sive ex hoc quod unitas, quae est minimum ibi frequenter replicatur, causatur perfectio aliorum. Ad aliud, quod hoc nunc, non est principium respectu cujus dicatur prius et posterius in praeterito, nisi mediate, quia est aliquod nunc prius respectu cujus dicantur illa in praeterito priora et posteriora.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio octava de veritate definitionis prioris, text. comment. 16. quae satis clara est. ubi nulla correctio notabilis in littera occurrit; determinatio vero Doctoris asserliva et lucida existit. Pro ampliori autem materiae discussione videantur ea quae in Postpraedicamentis ad propositum babel, et ibi deliramenta quorumdam, et maxime Varr. Burlaei exterminentur. De gradibus etiam et modis prioris, et diversitate ordinum quaeratur in doctrina hujus et Franc. de Mayr. in plerisque locis ut alias saepe notavi.
Quantum vero dicitur quod est divisibile in ea quae insunt, quorum utrumque, aut singulum, unum aliquid, et hoc aliquid natum est esse, text. com. 18.