REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Tertia opinio, substantiam esse hanc a suis causis intrinsecis et extrinsecis effective, sed ex se formaliter est talis, et non est quaerendum unde individuetur, refutatur sicut prima sententia, et quia sic repugnaret naturam dividi in plura, quia bac ratione nequit divina natura multiplicari. Occasione bujus probat quinque rationibus dari unitatem realem, minorem unitate numerali, de qua loco citato agit a num. 2.
Ter tius modus ponendi quod substantia materialis de se est haec, est iste, ab eisdem causis est haec substantia, haec, et substantia,quia sicut est substantia effective et finaliter a causis extrinsecis, et materialiter et formaliter a causis intrinsecis, sic ab eisdem causis est haec substantia, ita quod non prius est natura, quam sit haec natura. Imo nulla videtur esse quaestio quaerere per quid haec substantia est haec, quia ita in esse extra animam est haec ex se, et singulare, sicut in esse in anima est universalis. Illud probatur sic: Esse in anima est esse secundum quid, esse extra animam est esse simpliciter ; ista duo dividunt omne esse. Sicut igitur non est quaerendum quo formaliter habet universale esse in anima, nisi ex se; sed bene est quaerere quo effective, quia per intellectum considerantem et causantem, et illud esse est esse diminutum ; igitur sic non est quaerere, quo natura sit haec extra animam in esse simpliciter formaliter, sed solum quo effective, et quo finaliter, intrinsece vero a causis intrinsecis.
Contra, non quaeritur per quid haec substantia sit haec, intelligendo quod sit haec, et postea quaeratur per quod superveniens sit haec, sed per quid natura specifica extra animam sit haec individua ; et quod sic non posset esse haec de se, probatur, quia illa natura extra animam, quae in: esse simpliciter est haec, ex se est talis, quod sibi repugnat communicari pluribus; sed natura speciei extra animam est talis per te, igitur, etc. Major probatur ; primo, exemplo, quia essentia divina est ex se haec, ideo sibi repugnat dividi et communicari pluribus ; similiter de Intelligentiis secundum Philosophos. Seeundo per rationem, cui ex se convenit unum oppositorum, sibi ex se repugnat oppositum ; esse ex se haec et posse communicari pluribus, sunt opposita ; igitur cui competis esse ex se haec, sibi repugnat posse communicari pluribus.
Confirmatur, quia si essentia extra animam secundum se simpliciter determinat sibi ex se, quod sit haec, igitur intellectus intelligens essentiam, ut universalis, intelligit ipsam ut repugnat objecto extra. Sicut enim essentia Dei est de se haec, et intelligens ipsam sub ratione universalis, intelligit sub modo repugnante objecto illius intellectus ; sicsi lapis extra animam in esse simpla citer est de se hic, intelligens lapidem, ut universale, est intelligens ipsum sub opposito modo objecti, sicut intelligens Socratem ut unive.il sale.
Item, si non potest intelligi inclusum esse nisi hoc, igitur neque includens. Si enim non potest intelligi rationale sub opposito rationalis, igitur nec homo, includens rationale, sed non potest intelligi haecceitas, ut universale, igitur nec natura speciei includens, cum ipsa haecceitas dc se sit haec ; igitur impossibile est intelligere naturam specificam, ut universale.
Item, natura lapidis extra animam in esse simpliciter habet minorem unitatem realem, quam habeat hic lapis ; igitur extra animam est unitas realis minor quam numeralis, et illa est specifica. Assumptum probatur, quia prima mensura habet aliquam unitatem realem. Quod habeat unitatem patet. 10. Metaph. text. 4. Mensura in omni genere est unum, et quod sit unitas realis, probatur, quia in creatis ens reale non mensuratur ente rationis tantum, igitur mensura erit realis, et una non unitate singularitatis, quia 3. Metaph. text. 2. In singularibus ejusdem speciei, non est hoc perfectius illo, quia non intelligit Aristoteles, quod albedo intensissima non sit mensura in genere colorum, sic quod una intensior quantum ad hoc mensurat albedines minus intensas, sed capit albedinem pro omnibus suppositis quantum ad mensuram, ac si omnia essent unum.
Secundo sic probatur idem assumptum : Unitas realis est formae, ut secundum eam etiam est operatio, quia ut 7. Physic. text. 29. secundum genus non fiunt comparationes, sed secundum speciem; illud non potest esse propter unitatem in conceptu solum, sed propter unitatem realem, quia si unitas conceptus sufficeret ad comparationem, cum genus habeat unum conceptum, aequaliter fieret comparatio secundum genus et secundum speciem. Quod genus habeat unum conceptum, probo, quia si tot sunt conceptus generis, quot sunt naturae specierum, igitur nullus est conceptus generis dictus in quid de pluribus speciebus ; sed praedicando conceptum animalis de asino est praedicare conceptum asini de asino, et sic idem de se ; igitur conceptus generis est aeque unus, sicut conceptus speciei, et non proprie comparatur idem sibi realiter ; igitur oportet quod forma, secundum quam debet esse comparatio, habeat unitatem realem minorem, quam sit unitas numeralis.
Item, tertio sic probatur idem: Unitas realis requiritur ad hoc quod aliquid sit fundamentum relationis realis aequiparantiae, ut similitudinis, et non numeralis; igitur minor. Quod non numeralis, patet, quia tunc non esset relatio realis. Neque sufficit unitas conceptus, quia relatio realis non requirit unitatem in fundamento, quae est tantum ratio ; igitur inter unitatem rationis, quae est in conceptu, et realem numeralem, est realis minor.
Quarto ad idem, unius actus sentiendi est objectum per se unum reale, et non requiritur necessario unitas rationis tantum ad hoc quod sentiatur, quia sensus non sentit universale ; nec est illa unitas realis numeralis, quia sensus non sentit objectum suum, ut est hoc numero ; sensus enim visus non sentit albedinem, ut est haec numeralis, quia si sic, discerneret hanc albedinema qualibet quae non est haec.Non enim est visus, qui distinguit an sit idem radius Solis, vel statim alius et alius, nec an sit idem, qui durat per totum diem lucente Sole; similiter, si Deus faceret duo alba simillima simul esse in eodem situ, non distingueret visus hanc albedinem ab ista. Sensus igitur non per se sentit singulare, tamen sentit naturam extra animam primo, sed ut conjunctam singularitati necessario,intellectus vero potest illam cognoscere non ut conjunctam singularitati.
Quinto sic : Si omnis unitas realis est numeralis ; igitur diversitas realis est tantum numeralis ; igitur non plus differunt quaecumque realia plusquam solo numero. Consequentia patet, quot modis dicitur unum oppositorum, tot et reliquum, primo Topicorum text. 9. igitur si unitas realis tantum sit numeralis, nulla erit diversitas realis nisi numeralis.