MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Jam nunc quaeramus de salutatione, quae non congrue videtur incipi ab ave .''
1. Cum in salutationibus soleant propria nomina et dignitatum praemitti, et post hoc personae recipienti salus optari, vel gratia, vel servitium, vel dilectio demandari: quae omnia in hac salutatione non videntur observari.
2, Item, Iste modus salutandi per secundam personam, est modus salutandi a seipso et personaliter et non ab alio : ergo videtur, quod Angelus salutavit eam ab ipso et non a Deo,
3. Item, Ave dicit remotionem poenae, salve praesentiam boni, et permanentiam salutis : ergo major perfectio significatur per salve quam per ave : ergo ista perfectissima salutatio debuit potius incipere a salve quam ab ave.
4. Item, Ave pertinet ad incipientes, et salve ad proficientes, sig. aude ad perfectos : ergo cum beatissima Virgo fuerit perfectissima, per sig. aude fuit salutanda: quod etiam videtur per locum a minori: Angelus enim salutavit Tobiam : Gaudium tibi sit semper . ''
5. Item, Consuetudo et modus salutandi quem ipse Deus tenuit et docuit, fuit: Pax vobis . Hunc etiam tenuit dicens : Pax huic domui . ''Ergo iste modus salutandi est nobilissimus : igitur debuit in salutatione nobilissima observari.
8. Item, Non bene, neque vere videtur ei Angelus dicere ave. Aut enim hoc dixit optando, aut praedicendo de futuro, aut narrando de praesenti. Si narrando de praesenti, falsum dixit: quia adhuc sine vae non fuit. Si optavit, ergo voluntatem
suam voluntati divinae non conformavit:
quia eam multa pati voluit. Si autem futura praedixit, non salutavit, sed prophetavit, quod praemium est commune omnium salvandorum, quia quandoque erunt sine vae.