IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Impugnat sententiam allatam primo, quia esse existentiae est terminus acquisitus per generationem. Secundo, in Christo est vita creata. Tertio, anima Christi creatur. Quarto, Trinitas produxit naturam humanam Christi, sed productio causativa terminatur ad existens creatum. Quinto, humanitas dimissa a Verbo non haberet novam existentiam. Sexto, secundum eos natura Angeli non potest esse sine sua existentia. Septimo, humanitas prius existit, quam unitur. Rejicit rationes adductas pro opposita sententia.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
Primo sic : generationis terminus est esse existentiae, vel aliquid habens tale esse, 5. Physic. Terminus per se generationis habet esse acquisitum per generationem ; Filius Dei vere generabatur ex matre temporaliter secundum Damascenum 53. c. et illius generationis terminus est aliquid inquantum habens esse existentiae, non autem increatum, quia illud esse non fuit effectum per generationem temporalem ; ergo aliud esse.
Praeterea, secundo de Anima: Vivere viventibus est esse: sed in Christo fuit alia vita ab increata, alioquin non fuisset vere mortuus, quia mors est privatio verae vitae; vita autem increata privari non potuit ; et ita fuit in eo aliud vivere, et per consequens aliud esse
Praeterea, anima creabatur ; creatio terminatur ad naturaliter existens ; ergo fuit aliqua existentia actualis animae, inquantum terminavit istam actionem ; non increata, ergo creata.
Item, illam naturam quam Verbum personavit, tota Trinitas produxit in ratione causae efficientis, et conservavit ; causalitas autem causae efficientis et conservantis non terminabatur nisi ad aliquod existere non increatum, quia nihil efficit se ; igitur, etc.
Praeterea, si ista natura dimitteretur a Verbo, non oporteret sibi acquiri novum esse per generationem, nec per creationem, et tamen ipsa dimissa, ex hoc quod dimissa, non esset annihilata, nec esset ens in potentia, ut anima Antichristi ante creationem ; ergo haberet aliquod esse in actu, et non novum, quia per nullam mutationem positivam ; ergo idem quod modo habet ; ergo, etc.
Praeterea, natura Angeli posset assumi a Verbo, et illa non potest manere eadem, nisi maneat sua existentia eadem secundum istos ; ergo nec natura humana modo posset manere eadem in Christo, nisi manente sua existentia. Consequentia est manifesta, quia ita intrinseca est existentia sua uni, sicut alteri ; ergo, etc.
Praeterea, fundamentum relationis naturaliter praecedit relationem, et secundum esse actuale praecedit rationem relationis actualis; unio ista fuit relatio actualis ; ergo ejus fundamentum praecessit naturaliter secundum esse actuale ; fundamentum autem illud erat ipsa natura totalis, igitur, etc. Confirmatur, quia prius naturaliter anima perficit corpus, quam tota natura esset nata assumi ; in illo priori forma fuit actus materiae, et per consequens dabat esse sibi quod non corrumpebatur per assumptionem.