QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum ratio Quantitatis sit divisibilitas, vel ratio mensurae?
Arist. hic c. 13. Alteri. 1. Physic. tract. 2. c. 4. D. Thom. opusc. 52. ad fin. Henric. quodlib. 1. q. 4. Aureolus. ibid. dist. 12. q. 2. art. 4. Major et Bassel. in 4. dist. 12.Marsit, in 2. q. 49. Aegid. Theorem. 30. Antou. Andr. hic q. 10. Soncin. ibid. q. 21. Nypsins. dist. 9. Fons. G. 13. q. 1. sect. 2. et 3. Suar. disp. 11. Met. sect. 3. et 4. vide Scot. in radPicam. q. 13. et in 2. dist. 12. q. 7.
Quod non divisibilitas, quia si sic; ergo partes post divisionem differrent. Quaero qualiter, aut per accidens, aut formaliter? non per accidens, quia tunc quantitas divisibilis esset per accidens. Probatio, quia idem est principium divisionis et distinctionis partium divisarum; ergo partes per accidens, etc. Non formaliter, quia distinctio formalis est specifica: ergo partes divisae differrent specie, quod falsum est, inquantum partes quantitativae. Item, propria ratio Generis aequaliter inest speciebus omnibus, quia Genus aeque praedicatur de eis, divisibilitas non. Probatio, quia quantitas discreta est actu divisa, continua in potentia; ergo non aequaliter. Probatio, quod discretum sit actu divisum: senarius si esset actu divisus, essent duo ternarii in actu: sed senario existente in actu, duo ternarii, sunt partes ejus: ergo senarius actu existens senarius, est divisus actu, cum habeat duos ternarios actu in eo, cujus probatio patet ex auctoritatibus Philosophi c. de ex aliquo, t. c. 30. hujus, quod duo sunt pars trium aliqualiter: ergo in ternario dualitas habet suam formam. Et in cap. de Coloba, t. c. 32. hujus, quod numerus habet aliquo modo partes divisibiles, sicut quinarius binarium et ternarium, sed si tantum ex unitatibus esset, non haberet partes divisibiles. Item, 7. Euclides propositione quarta : Omnis numerus minor est pars majoris, aut partes; er go, etc. Item, si divisibilitas essentialiter, vel per se, convenit omnibus speciebus quantitatis, et cujus est potentia, ejus est actus, in lib. 1. c. 1. de Somno et Vigilia: ergo dividi poterit per se competere omni continuo, sed dividi repugnat, quia quod dividitur non est continuum, secundum quod dividitur: tunc etiam naturaliter inesset quanto dividi, et non violenter, et ita figura incisionis naturaliter fieret in materia, et ars universaliter dividens continuum haberet materiam in potentia naturali ad formam quam inducit. Item, ad principale, illa ratio non est generalis omnibus quantis, quia est dare minimum in naturalibus 1. Physic. t. c. 36. et inde, sed omne naturale est quantum, et tamen non est divisibile in partes, quarum est quantitas. Item si sic, cuicumque inesset haec ratio, illud esset per se species quantitatis; hoc falsum est de loco, quia non numeratur hic inter species quantitatis, nec tempus est per se quantitas, quia est quantum per accidens, et motus similiter, secundum Philosophum t. c. 18. hic. Similiter Commentator dicit de loco quod non est quantitas. Ad oppositum est Philosophus hic.