REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Vera sententia, dari unitatem realem minorem numerica, et naturam de se non esse universalem, nec singularem, sed indifferentem, ut extra animam per differentias individuantes singularizetur, vel in anima universalizetur, et hic habet expressissime non dari universale a parte rei. De quo late in Oxon. 2. d. 3. quaest. I. et 6. mirum est quomodo aliqui oppositum ei imponant, cum tamen ex professo admittens unitatem minorem numerica, impugnet illam positionem universalis a parte rei. Per quid autem constituatur natura haec, explicat sequentibus quaestionibus.
Ideo dico ad quaestionem concedendo conclusionem, quam probant illae rationes, quod est unitas extra animam minor quam numeralis, ut specifica, et ideo ipsa non est de se haec, quia si sic, ei repugnaret esse ad plura, ut argutum est prius. Modus ponendi est Avicennae 5. Metaphys. cap.l. Equinitas est tantum equinitas, hoc est, ex se non habet hoc esse singulare, nec esse universale ; sed natura potest habere esse sub universalitate, ut in anima, et potest habere majorem unitatem realem quam specificam ; ideo neutrum est ex se, quia non est universale, quia essentia ut est in animal ut considerata ab anima est objectum ; igitur de se non est universale, quia non de se est intellecta, quia.intentio consequens objectum, ut cognitum, non includitur infra objectum cognitum ; igitur illa intellectio objecti secundum se, quod est prius natura ista intensione, est immediata ipsius quod quid ; et sic propositiones sunt per se verae primo modo, quia natura substantiae materialis habet esse prius natura, quam sit esse in anima, et quam sit illa consideratio Logica, quae est rei ut sub intentione formaliter. Similiter natura posita in esse naturae, quod est esse simpliciter extra animam, non includit singularitatem, sed procedit natura, quia si intelligeretur ex se haec, non posset intelligi non haec, ideo est quaerere per quid est haec formaliter, quae est unitas major, quam sit unitas realis specifica ; sicut est quaerere de natura in intellectu, ut est sub modo universalitatis, per quid formaliter est universalis, non de natura ut intellecta, hoc est in esse secundum quid, sed de natura media.
Contra illud arguitur : Ex his sequitur quod universale est actu in re non solum in anima, quia ponitur unitas realis minor numerali, et ista est unitas universalis, et non in anima, ut conceditur. Hoc videtur contra Commentatorem 1. de Anima, com. 8. Intellectus est, qui facit universalitatem in rebus.
Item Damascenus lib. 1. Orthod. fid. cap. 8. ponit differentiam inter unitatem naturae in Deo et in creaturis : In Deo est unitas naturae realis in diversis suppositis;in creaturis est tantum unum ratione, et non in re in diversis suppositis.
Ad primum horum dico, quod uni versale in actu non est nisi in intellectu, quia non est actu universale, nisi sit unum in multis et de multis, ita quod de multis est aptitudo proxima universalis in actu, quia non potest haberi in actu universale, quo ipsum est dicibile de alio sic, hoc est hoc, nisi per intellectum. Tamen ista unitas realis media inter numeralem, et rationis, non est differentia universalitatis, quia hoc est actu dicibile de multis ; sed solum est indifferentia, secundum quam non repugnat sibi esse hoc et hoc simul. Tamen non potest secundum istam realem unitatem minorem esse simul hoc et hoc, nisi in conceptu in intellectu, quod non est ex parte sui, quia haec equinitas est natura, quae non habet unde repugnat sibi esse in hoc, et esse in isto, sed determinatur per singularitatem advenientem, unde non potest simul esse in hoc, et in isto; ideo ista communitas non est universalis complete.
Exemplum ad hoc, sicut materiae non repugnat quin esset sub alia forma, quantum est ex parte sui, et simul sub diversis, si formae essent compossibiles, quia non repugnat sibi esse ex se sub quacumque forma, tamen nunc non est simul sub diversis propter aliud determinans, nec ut determinata per hanc formam potest esse sub alia ; ideo indifferentia materiae non est indifferentia universalis completi, ut actu dicibilis simul de multis. Sic nec omnis unitas realis minor unitate numerali est universalis, sed est unitas naturae praesuppositae operationi intellectus, et ideo intellectus movetur magis ad abstrahendum unum conceptum specificum a Socrate et Platone, quam a Socrate et lapide, et ideo intellectus causat universalitatem ; tamen illi naturae habenti minorem unitatem non repugnat ex se esse in multis, sicut repugnat singularitati advenienti.
Aliud exemplum, forma est principium formale operandi et producendi simile, et aliud principium non est hoc, quia haecceitas generantis et geniti sunt primo diversa, non illud in quo sunt similia; sed calor est principium operandi, in quo ignis generans assimilatur genito.
Ad Damascenum dico, quod non sic est unum re in creaturis, et in Socrate et Platone, sicut essentia divina in diversis suppositis, quia in creaturis non est eadem numero essentia in tribus.
Dicunt, in quo est ista unitas realis minor numerali ? Non in uno tantum, quia quod est in uno numero est unum numero. Nec in uno in comparatione ad aliud, quia tunc non esset natura absoluta ; igitur in duobus simul.
Dico, quod ista unitas est naturae, ut est in uno supposito, non ut in ordine ad aliud, neque in duobus simul.
Et cum dicitur, quidquid est in hoc numero, est unum numero, verum est praedicatione denominativa vel essentiali. Sic haec unitas minor de se est haec numero, non essentialiter, sed tantum denominative ; sed haecceitas est numero haec essentialiter. Sicut aliter dicitur corpus animatum, quod est altera pars compositi, et aliter homo dicitur animatus ; corpus enim tantum denominative, sed homo essentialiter. Et sic dupliciter dicitur illa unitas minor, una, quia essentialiter est una unitate minori numerali, et tamen denominative est una numero, quia in hoc uno numero.
Ad primum principale, dico quod ratio Philosophi est contra ideas Platonis, quia substantia prima est de se haec, ideo idea non est prima substantia. Sed loquendo de natura extra animam, ipsa est propria illi, cujus est, sed non de se, sed per aliquid posterius se contrahens ipsum, ut per haecceitatem, ideo satis est ratio Philosophi contra Platonem, quia idea per nihil contrahens est propria.
Ad primum pro positione alia, cum dicit, species dicit totam naturam individuorum, verum est totam quidditatem, et totum esse quidditativum, quia illud additum non pertinet ad quidditatem.
Ad aliud dico, quod loquendo de divisione formali proprie, sic non dividitur species in individua, sed genus in species ; loquendo tamen de divisione formarum, bene potest species dividi in individua, unde ibi est differentia formarum, sed non formalis.
Ad rationes secundae positionis cum dicitur, quantitas est de se haec, falsum est, quia quantitas nullius est de se haec. Et cum dicitur, ipsa separata est plurificabilis ex se, quia ex se potest dividi, ex hoc sequitur oppositum, quia quod ex se est plurificabile, non est principium dividendi, quia quod est ratio dividentis, vel plurificabile, vel confuse accipitur, nunquam est principium dividendi partem a parte ; neque derelinquit quantitas talem modum in substantia, qui non sit aliud a substantia, sicut dictum est prius
Ad rationes tertiae positionis, cum dicitur, si in uno esse est determinatum ad universale, ut secundum esse diminutum, quod habet in intellectu ; igitur secundum esse extra, quod est esse simpliciter, est determinatum ad esse haec. Dico quod non sequitur, quia esse extra quod est naturae, simpliciter est indifferens de se ad esse diminutum, quod habet in intellectu, et ad esse hoc, quod habet per singularitatem. Ideo si in intellectu possit habere esse diminutum, sicut in esse extra intellectum potest habere esse simpliciter duplex quantum est de se, tunc esset simile hinc inde, et tunc sicut quaerendum esset quo unitas realis minor habet unitatem majorem formaliter, sic quaerendum esset in esse diminuto, quo formaliter haberet aliud magis diminutum. Sicut igitur in esse diminuto non oportet quaerere, quo habet esse proprium naturae extra animam, nisi agens, sed ulterius oportet quaerere per quid illud unum reale habet majorem unitatem realem, et sic quo natura secundum se habet esse diminutum in intellectu formaliter.