Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCXLIV . Augustinus Chrisimo, consolans ne deficiat in adversis.
Domino vere ac merito charissimo, et praedicando fratri CHRISIMO , AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Rumor ad me detulit (Deus faciat ut non sit) sic te animo perturbatum, ut multum mirer prudentiam tuam et christianum animum parum cogitare rerum terrenarum conditionem nullo modo aequari posse coelestibus, ubi cor nostrum et spes nostra collocanda est. Vir cordate, numquid aut totum bonum tuum in his rebus erat, quas nunc videris amittere; aut tam magnum bonum illic deputabas, ut eo subtracto sic tenebrescat mens nimia tristitia, quasi lumen ejus, non Deus, sed terra sit? Audivi enim (jam dixi, Deus faciat ut falsum audierim) quod tibi manus etiam velles inferre; quod melius non credo aut ascendisse in cor tuum, aut exisse de ore tuo. Sed tamen quia ita perturbatus es, ut hoc de te dici potuerit, 1060 graviter de te contristatus, hoc litterarum alloquio putavi consolandam Charitatem tuam; quanquam non dubitem Dominum Deum nostrum in corde tuo loqui meliora: novi enim quam pio studio semper audieris verbum ejus.
2. Erige itaque animum, frater in Christo charissime; Deus noster nec perit a suis, nec perdet suos: vult autem monere nos quam sint haec fragilia et incerta, quae nimis diligunt homines, ut solvamus ab eis vinculum cupiditatis, per quod implicatos nos trahunt, et totum amorem nostrum consuefaciamus in eum currere, in quo nulla damna timeamus. Ipse te hortatur per ministerium nostrum, viriliter cogites te fidelem esse christianum, et ejus redemptum esse sanguine, qui non solum aeterna sapientia, sed etiam humana praesentia docuit nos temperanter prospera saeculi hujus contemnere, et fortiter adversa tolerare; ejus felicitatis mercedem pollicens, quam nemo possit a nobis auferre. Scripsi sane etiam ad virum laudabilem comitem; quam epistolam, in tuo erit arbitrio utrum dari velis. Nam per quem detur, non dubito deesse non posse, adjuvante Domino, vel episcopum, vel presbyterum, vel quemlibet.