CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
In quo probatur quod media elementa sunt in locis suis magis gravia quam levia.
Ut autem plenius ea quae diximus intelligantur, oportet nos adhuc redire in isto capitulo ad considerationem gravium et levium in locis suis. Dicimus ergo quod utrumque mediorum quae habent levitatem et gravitatem, simul habent gravitatem in loco suo plus quam levitatem : et cum habeat actum et motum tam levitatis quam gravitatis, actus gravitatis in eis est similior naturali motui, et actus levitatis in eis est similior motui violento : quia levitas quae est in eis, non est nisi tantum in loco elementi quod quiescit : terra autem gravitatem simpliciter habet in omnibus locis. Verificatio autem hujus est, quia ad sensum patet quod si auferetur aqua, aer descenderet ad locum aquae: quod quidem non consurgit tantum ex necessitate illa, quod non. potest esse vacuum, sed ex inclinatione gravitatis quae est in aere. Similiter descenderet aer ad locum terrae, si auferri poneretur terra. Si autem ignis elevaretur, non moveretur aer sursum nisi violenter expulsus. Unde patet non descendere ex necessitate, quod nihil est vacuum : quia si propter illud descenderet ad locum aquae, tunc propter idem ascenderet ad locum ignis, si intelligeremus ignem auferri. Similiter autem est de aqua quae descenderet ad locum terrae, si terra auferretur, et non ascenderet ad locum aeris vel ignis, si aer vel ignis auferri poneretur, nisi forte aqua violenter impelli sursum diceretur : gravitas ergo aeris se habet ad levitatem ejus sicut duo ad unum : est enim in loco suo gravis, et in loco suo ignis gravis, non levis, nisi in loco alieno, ad quem tamen inclinatur per gravitatem naturalem : gravitas autem aquae se habet ad levitatem suam sicut tria ad unum : quia in loco suo est gravis, et in duobus locis superiorum elementorum : sed in loco terrae non absolute levis est, quia non ascendit a terra, licet terra profundetur sub ipsa, ut supra diximus. Duo enim media elementa magis habet de gravitate quam de levitate.
Probatur autem illud multis exemplis, quorum unum est : quia videmus composita ex igne et aere et parvo terrestri, quorum proportio est, quod in eis est de aere multum plus quam de aliis duobus elementis motu suo descendere, sicut faciunt fulgura et asub descendentia. Secundum autem, spiritus animalis qui est aereus secundum Philosophorum traditionem, et movetur in animali deorsum, licet a calore naturali calefactus moveatur sursum. Tertium est in omnibus compositis, in quibus necesaria est aeris compositio : quia nisi aer ad terram moveretur, non posset commisceri aquae et terrae in composito : ignis enim qui est incompositus, introducitur radiis solis, et non per motum ignis deorsum. Quartum est, quod licet aer sit calidus et humidus, tamen in eo plus est humidum quam calidum, sicut scitur ex diffinitione humidi quae ponitur in secundo Peri geneosos in principio, ex humiditate non habet ascendere, sed descendere : et ratione hujus dicitur sua superficies esse una cum superficie aquae,etnon dicitur esse una ejus superficies cum superficie ignis : licet enim cum igne conveniat in qualitate una quae est caliditas, ratione enim illius fluit ad situm terminatum, et hoc est plus in terra quam in igne, quia ignis propter sui raritatem non bene terminat corpora mota ad ipsum. Haec etiam est causa quare aqua non dicitur habere eamdem superficiem cum terra, licet conveniat cum
ipsa in qualitate una quae est frigiditas : quia ratione frigiditatis terminata non est superficies a superficie vel terminat ipsam, sed potius ex humiditate causatur quod terminari habet : et illa communis est aeri et aquae et ex siccitate non qualihet, sed incorporata et solida corpora reddente, est quod terminat. Et ista est fortior ratio omnibus, quare aerem oportet habere motum gravis in loco suo, et similiter aquam. Quintum autem est illud quod superius posuimus de natura corii subtilis habente in se aerem, qui velocius descendit et plus ponderat, sicut diximus : quia autem superficies aeris et aquae est una, ideo aqua velociter movetur ad aerem,et aere converso ad aquam, quod patet per facilia ingenia : si enim sumatur vas solidum concavum, cujus sit orificium aliquantulum strictius quam ejus venter sit : quia formatum in modum ventosae, et ponatur in eo ignis candelae vel alicujus alterius et subvertatur, et aequaliter ponatur super aquae superficiem, ita quod nusquam aerem possit attrahere, aqua in vase elevabitur velocius ad aliquam partem vasis sequens aerem : et si quis hoc visibiliter probare voluerit, faciat vas ex vitro perspicuo solido : similiter autem ex eadem causa trahit ventosa. Assignantur autem hujus causae multae. Dicit esse Alexander causas duas, quarum una est, quod ignis in vase vel ventosa rarefacit.aerem, et ideo petit locum majorem, et expellit aerem in parte ut solus impleat concavum vasis, qui cum subito extinguitur per humidum aquae ascendentis, tunc constringitur infrigidatus in locum minorem : et tunc eo quod nihil est vacuum, attrahit aquam vel carnem hominis in locum quem aer vacuum relinquit : et quia hoc verum probatur per ventosas quae fiunt ex cornibus in. acumen perforatum, quod non igniuntur, sed ex ipsis extinguitur aer qui intus est : et tunc ex necessitate illa, quod nihil est vacuum, sequitur caro vel aqua, et elevatur ad aerem qui est in parte vasis. Aliam causam hujus assignat idem. Alexander dicens, quod cum ignis primo movet aerem ad superficiem vasis, tunc aer movet aquam motu violento attractionis propter superficierum similitudinem : aqua autem fortius movetur quam moveatur aer : quia saepe contingit hoc quod impetus fortior est in eo quod movetur, quam in eo quod movet primo, sicut diximus in octavo Physicorum : subito ergo consequitur aqua aerem, et expellit ipsum in parte, et non expulsum comprimit inspissando in locum parvum: ex hac necessitate, quia non est vacuum, implet partem vasis.
Licet autem contra ista aliqua objiciat Themistius, tamen dicta sua in hac parte non sunt magni momenti, et ideo praetereunda : secundum dicta enim componitur iste motus in vase ex tribus motibus, et ex tribus causis, quarum prima est motus ignis aeris igniti ad superiora vasis, secunda est contrictio vel motus aeris extincti in minorem locum, tertia vero est motus aquae in partem vasis ex similitudine sui ad aerem, quia levis est et gravis, et ideo sursum per parvam violentiam elevabilis : et ideo etiamsi vas aere plenum applicaretur ad terram et exurgeret aer, ita quod vas non possit alium aerem vel aquam attrahere, tunc oportet alterum duorum accidere, quod scilicet aut frangeretur vas, aut quod aer esset immobilis in vase nec posset extingui : quia terra non sequeretur aerem aliquo modo, ita quod in vas elevaretur, cum ipsa sit simpliciter gravis, et nullam habens levitatem, qua facili violentia posset elevari. Sed de igne credo aliud esse : quia iste faciliorem patitur violentiam propter sui raritatem. Et forte etiam terra redigeretur in pulverem minutissimum et esset subtilis, aliud esset, quia subtile quamdam habet similitudinem cum humido, sicut patet consideranti diffinitionem subtilis, quae datur in secundo Peri geneseos, et in fine primi ejusdem libri ubi agitur de mixtione. Sicut ergo sciendum est de istis elementis, quia sicut terra non elevatur sursum
quando elevatur ab ea aqua, eo quod est simpliciter gravis, ita etiam ignis non descenderet deorsum quando aufertur ab eo aer, eo quod est simpliciter levis, et nulla omnino est ei gravitas, neque in loco suo, nec in loco alieno. Sic ergo determinatum sit quod ex corporibus simplicibus unum est grave quiescens sub omnibus corporibus, et unum est leve simpliciter quiescens super omnia corpora, et duo sunt media habentia gravitatem et levitatem ex comparatione : sunt enim illa graviora et in locis suis et in locis corporum illorum super quae quiescunt, propter similitudinem materiae suae ad illud corpus ad quod inclinatur in locis suis, et cum inclinentur ad grave, sicut dictum est, quod similiora sunt simpliciter gravi quam simpliciter levi : haec enim est causa quare per motum inclinantur ad ipsum. Si autem haec ita se habent, tunc oportet quod illud corpus ad cujus locum inclinantur, sit simpliciter grave : quia si ita non esset, tunc oporteret illud iterum inclinari ad aliud : et hoc procederet in infinitum. Cum autem unum est simpliciter grave, et aliud simpliciter leve, tunc sunt duo contraria secundum locum, quae necessario habent duo media : et sic sunt quatuor elementa.
Objicit autem Themistius contra ea quae dicta sunt: diximus quod si. media corpora ex gravitate sua moventur ad locum terrae, tunc non quiescunt in locis suis nisi violenter. Nullum enim corpus quiescens in loco suo naturaliter movetur ab ipso naturali, sed potius movetur ad ipsum motu naturali. Et dicendum est Themistio, quod gravitas quam habet corpus in loco suo, est aequivoca ad. gravitatem quam habet extra locum suum, si. per causam efficientem diffinitione physica diffiniatur : quia, sicut alibi diximus, motus elementi a loco suo est motus corruptionis ipsius et non generationis : frigiditas ergo quae est ex distantia ab orbe, generans grave aliquod in loco elementi, alia est ab ea quae est in majori distantia ab orbe in extremo elementi ejusdem, ubi contingit elementum inferius, et illa dat ei majorem gravitatem et inclinationem ad locum simpliciter gravis elementi : et sic non sequitur quod dicit Themistius.