LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De fago, et filice, et fraxino simul.
Fauus autem est arbor apud nos valde nota, et est siricii corticis et spissi, procera multum et patula in ramis, crescens ex tunicis ligneis aereae substantiae : propter quod etiam multum cremabitis est : et quia humidum ejus est dulce, facile corruptibile, ideo multi generantur vermes in ea quae teredines vocan- tur, et de facili putrescit : propter quod ad aedificia non multum valet, licet sit inuitum dolabitis. Folia autem ipsius sunt tenuia, dulcis humidi : propter quod eliam pulmenta fiunt ex eis quando sunt recentia. Fructus autem est in thecis hispidis sicut fractus castaneae, et est fructus non adeo solidae substantiae sicut dans : et ideo comestus ab animalibus
non generat solidam carnem sicut glans et castanea. Sed lignum ejus est melius ad ignem lignis omnibus arborum notarum, et facit solidum carbonem diu durantem propter ligni ipsius terrestreitatem et bonam et subtilem commixtionem. Cum autem in se revolvi cogitur ignis ejus, convertitur in cinerem quo utuntur tiiictores : et ille valet quando fit ex ligno quod fere computruit : et hoc ideo est, quia illud siccius est intra, et exterior ejus humiditas cito removetur ab ipso per virtutem ignis, et ideo civis ille siccior efficitur et acutior, et facit magis penetrare colores in ea quae colorantur.
Filex autem a quibusdam vocatur arbor quam. Antiqui vocant miricam, cujus cortex exterior est viscosa et lucida fit humiditate : et ideo albus est, et liber proprie vocatur. Est autem arbor sterilis non nisi in locis sterilibus nascens, alta valde, et multorum minutissimorum ramusculorum in ea dependentium : propter quod scopae fiunt de ramis ejus. Est autem viscosae sive unctuosae et faetidae humiditatis : propter quod non facile scinditur, sed potius flexibiles habet ramos, juncturas, et ligamenta : et quando cortex ejus distillatur, egreditur unguentum faetidum ex ipsa, quo utuntur hi qui plaustra vehunt ad unguenta axium et modiolorum in rotis : et hoc convenit ei propter malitiam nutrimenti ipsius. Folium autem ejus tenue est et parvum in genere aliarum arborum, sed figurae communis, hoc est, sicut circulus qui in anteriori parte est a centro ad punctum extractus.
Fraxinus est arbor magnae altitudinis, medii corticis inter planum est asperum, et non est multum spissus cortex ipsius, et multa folia producit ex uno stipite vel ramo foliali : et in hoc convenit etiam cum nuce, ex qua etiam progreditur unus ramusculus viridis et mollis, ex cujus utraque parte plura procedunt folia, sed tenuiora sunt, et strictiora sunt folia fraxina quam nucis, et fere assimilantur foliis salicis in figura : sed sunt duriora in tactu, et in colore magis albidam habent viriditatem. Fructus autem fraxini in hoc convenit cum botro, quia multa producit ex uno dependentia, quod est in fructu ejus sicut racemus in botro : sed differunt, quod grana fraxini sunt in thecis latis parumper et valde tenuibus, et granula quae sunt in thecis illis, videntur esse evanida, et non perficientia in fructum et generationem.
Lignum autem hujus arboris est valde solidum, praecipue cum aridum efficitur, ita quod sudes ex ipsa facti, aliquando penetrant arma et alia ligna sicut ferrum : et fiunt ex ipso ligno hastae lancearum propter fortitudinem et duritiem et directionem ipsius. Crescit autem ex tunicis ligneis, ita quod inter tunicam et tunicam est quaedam substantia rara, et tamen valde dura : et in hoc differt a ligno tiliae, quod totum est rarum et molle. In corpore autem lignum ipsum non est multum album, sed. quasi cinereitatem habens quamdam : sed in colore corticis multum assimilatur cortici tremulae. Horum autem omnium causae praehabitae facillime sunt ex superius determinatis.