MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
In contrarium objicitur et probatur, quod beatissima Virgo fuit sine vae. Seneca probat, quod sapiens non turbatur, hoc modo : " Validius est quod laedit eo quod laeditur : fortior non est virtute nequitia, sed infirmior: sed non laeditur quis nisi a malis : igitur non laeditur . " Item dicit: " Quidquid in sapientem fit petulanter, proterve, superbe, frustra tentatur. " Item, Idem in eodem : " Divinitati non nocetur : sed omnis sapiens in, participatione Deus est: igitur sapienti non nocetur. " Item, " Omnis injuria est alicujus rei quae. perdi potest: sapiens nihil perdere potest: omnia in se reposuit, nihil credidit fortunae, bona sua habuit in solido : nihil eripit fortuna, nisi quod dedit: virtutem autem non eripit, quia non dedit . " Ex istis autem concludit, quod nulla turbatio cadit in sapientem : sed citra Deum in statu viae beatissima Virgo fuit omni sapiente sapientior : ergo debuit esse sine omni vae.
Quod si concludatur, contrarium tamen videtur esse : cum adhuc sit sub vae subjectionis, quod est ex peccato secutum, juxta illud: Sub viri potestate eris . Item sub vae afflictionis, juxta illud : Ei tuam ipsius animam pertransibit gladius . Item sub vae damni, id est, sub maledicto legis : quia sterilis adhuc fuit.