LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De galbano, et gutta, et caeteris in communi.
Galbanum autem est arbor si frutex arbor vocetur, cujus gutta et galbanum vocatur. Habet autem lignum fructicis et folium strictum, nec nascitur nisi In calidis Iocis, primi vel secundi vel tertii climatis.
Gumma autem ejus duplex est. Una enim est spumosa, et levis ponderis, et vehementioris albedinis : et altera est spissioris substantiae, gravior, et nigrior, vel minus alba, et haec majoris est virtutis quam prima. Est autem prima silvestris, ut dicitur, secunda domestica. Aliquando autem per incisionem corporis educitur, et tunc minus valet quam quando solis ardore ebullit. Est autem calida et exsiccativa, et odor ejus fortis et bonus, Ita quod Incensum optimum inde componitur.
Operatur autem in corporibus quibus applicatur, resolutionem et lenitionem et carminationem ventositatum. Sed corrumpit carnem hominis quando linitui super eam : calefacit etiam et inflanimal et attrahit et resolvit et eradicat lentigines quae erumpunt in pelle, confert lassitudini et spasmo lacertorum, et valet contra epilepsiam. ita quod quando epi- lepticus ipsum odorat, reviviscit a casu, et surgit. Confert etiam dolori molaris. Subito autem confert dolori dentis corrosi Quod autem expertum est, hoc est, quod provocat menstrua fortiter, et educit foetum de matrice quando supponitur, et confert praefocationi matricis multum bibitum cum vino, et removet difficultatem urinae. Mirabiliter autem odor ejus fugat omnia animalia venenosa, ita quod cum aliquis liniat se galbano, non appropriant ei venenosa : et si aliquo casu nisi cito recedant, moriuntur. Multum enim valde resistit venenis. Odor autem ejus delectabilis est valde homini consueto bonis odoribus : sed purgatoribus lacrymarum, et consueto malis odoribus displicet valde aliquando.
Generaliter autem omnis Gutta quae est gumma vel lacryma arboris vocatur, invenitur triplicis coloris. Alba videlicet, et citrina, et subcitrina : raro autem rubea vel nigra : et in genere quidem melior est alba : et omnes species guttarum sunt calidae,et operationes habent stipticas et conglutinativas et exsiccativas.
Gummi tamen quod vocatur Achaiae, circa Corinthum, est fortius caeteris, et ideo ponitur cum tyriaca, et sunt gummae lenitivae pectoris, etexpulsivae superfluitatum pulmonis. Et ideo clarificant vocem et confortant stomachum. Id tamen quod vocatur gummi Arabicum stillans de quadam arbore Arabica, est calidum et humidum et album quando est nobile, et habet virtutem laxandi et humectandi et leniendi et conglutinandi, et colatio ejus In aqua donec viscosum fiat, removetlinguae asperitatem. Gummae autem omnes et guttae virtutes suas habent ab arboribus ex quibus stillant, et ex ardore solis cum fervore ebulliunt : et hoc facile est experiri per antecedentia. Bi autem qui curiosius talia sunt rimati, dicunt guttam esse idem quod laudamini, et non esse aliquid plantae vel arboris, sed potius esse de genere arboris, sicut mel, et manna, et id quod vocatur tereniabin: sicut enim mel fit ex
vapore digesto per operationem stellarum, et postea cadit super spicas et lapides et arbores, sic etiam alii vapores digesti transeunt in diversas species, et aliquando appropriantur his super quae cadunt, sicut tereniabin quod cadit ultra Euphraten juxta Babyloniam versus Meridiem, et sic fit laudanum, quod vocatus gutta in Meridionalibus locis, et cadit super plantam quae vocatur casus, a casu ejus super eam : et lambunt ipsum caprae et hirci : et extrahitur de barbis eorum. Sed tunc admiscetur ei arena et pulvis, et ideo melius est purum per se inventum : hoc enim est pingue citrinum et lucidum, dans bonum odorem. Hoc autem est humiditatum viscosarum maturativum capitis, et sedativum doloris aliquantulum, et facit nasci capillos : non autem convenit quod dicunt quidam ipsum esse gummi.