MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III,
Ad praedicta respondemus, quod cum duplex sit modus salutandi,scilicet tam per seipsum quam per alium, aniicabilior et nobilior est ille qui per seipsum, quam qui per alium. Haec igitur salutatio perfectissima et amicabilissima non fit tamquam
per absentem et per alium, sed tamquam praesentis ad praesentem et per seipsum. Recte igitur modo praesenti taliter Angelus salutationem ab ave inchoavit salutatio illa in qua Deus Trinitas praesens praesentem Virginem in Angelo salutavit. Verbum etiam deprecativum, et salutaivum, et nuntiativum fuit: quia beatitudinem quam Angelus beatissimae Virgini nuntiavit, illam ei exhiberi et impleri ardentissime concupivit, et devotissime optavit. Aliud etiam verbum salutandi poni non debuit, in quo salutis status vel. profectus vel perfectio notaretur: quia cum ista salutatio sit totius salutis inchoatio, quae primo et principaliter et per se beatissimae Virgini nuntiatur, et in ea et per eam toti generi humano destinatur, recte incipit ab ave : initium enim beatitudinis remotio est miseriae.
Alia autem beatitudinem perficientia exprimuntur per alia verba in salutatione sequentia, ut patebit.