QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Arguit quadrupliciter contra solutionem tertii, quod intendebat infinitatem numerorum, si dentur duo simul actu, et solvit exactissime sustinendo tantum esse unum numerum actu, et plures tantum in potentia.
Contra totam hanc viam ad tertium, etc. videtur ponere omnem numerum esse simpliciter indivisibilem, et ita ut videtur non quantum, prima consequentia patet: si enim aliquis est divisibilis, possibile est esse duos , et stat argumentum. Videtur etiam ponere quod Deus non posset facere duos numeros esse actu, quare hoc, cum quaelibet species sit factibilis in actu, et unam esse cum alia non includat contradictionem? Tertio, accipiatur maximus numerus qui datur, esse in actu, ille est unus, et nulla unitate quae sit pars ejus, ergo alia ; ergo connumerando illam cum unitatibus materialibus, habetur major numerus, et in actu, et ita duo numeri, et in actu. Quarto, pars quanti in toto non est in potentia, sicut generabile, imo totam entitatem suam habet, licet non separatim: ergo quot unitates essent in partibus divisis, tot etiam modo licet non separentur. Ad
primum, indivisibile, hoc est impossibile dividi, concedatur, nec sequitur ultra, ergo non quantum, quia quantum est aptum natum dividi inquantum quantum, non autem impossibile , alioquin coelum non esset quantum. Secundum concedatur, quia contradictio est duas esse discretiones, sicut aliqua una non discreta ab aliis unis, et si discreta ab illis ; ergo cum eis faciunt unum numerum. Ad tertium, impossibile est unitatem informantem connumerari cum materialibus, nisi in imaginatione, in qua vadunt numeri in infinitum. Ad quartum, concedo quod entitas omnium unitatum est quae esset facta divisione, sed nunc ex unitatibus, nullus numerus est in actu, nisi ex omnibus, ita quod haec et illa non faciunt unitatem binarii, sed una praecise distincta a se invicem, ita quod a nullis aliis, unde nec sic est binarius in trinario, sicut pars lineae in linea.
Contra, si numerus unus, et partes non sunt in actu, haec est falsa simpliciter : bis tria sunt sex, cujus oppositum videtur, quia est vera in sensu composito secundum Philosophum 1. Elenchorum cap. 2. Item bis tria est ductus numeri in numerum, et qualitas numeri, sed qualitas praedicatur de subjecto. Dicitur quod haec est falsa, bis tria sunt sex. Et accipitur haec auctoritas quia sex sunt semel sex ; potest tamen concedi propositio, quod bis tria sunt sex. Et ad Philosophum, non negat Philosophus, nisi quod ductus ternarii non est essentia senarii, sed est qualitas. Ad aliud accipiendo sic, quod bis tria non sunt senarius, sed quae habent bis tres unitates, habent senarium, et est denominativa praedicatio.
Ad aliud principale, quod potentia quae est tantum potentia ante actum, quando illa est propria alicujus actus, non potest esse actus, manente illa potentia, quia si subjectum determinaret sibi potentiam ante actum, actus non potest stare, quia corruptibile determinat sibi potentiam ad corruptionem ante actum: actus destruit et subjectum et potentiam. Similiter Philosophus 3. Phys. cap. de Motu, text. com. 11. aedificabile est aliquis proprius actus, non domus, sed aedificari, et nunquam aedificabile habet domum pro actu, quia non est actu sub domo, ut aedificabile. Similiter quia continuum determinat potentiam divisionis ante actum, ideo dividi non stat cum continuo. Per idem dicitur de unitate, nec est simile de risibili et ridere, quia non est determinata potentia ante actum. Contra, cujus est potentia, ejus est actus, alias potentia esset ad impossibile: unde videtur contradictionem includere quod aliqua potentia praecise ante actum sit propria alicui subjecto, vel necessario sibi inhaerens, quia tunc actus possibilis et impossibilis inesset.