REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Henrici, substantiam materialem individuari duplici negatione divisibilitatis in plura, et identitatis ad alia, refutatur optime, quia negatio nulli convenit, nisi ratione alicujus positivi. De quo late Doctor in I. dist. 28. quaest. 2.
Dicitur ad quaestionem quod non, sed per duplicem negationem, quia natura est de se dividuum. (Hoc vocabulo utitur Richardus primo de Trinit.) Hanc potentiam tollit individuum ; igitur de se non est haec, sed per extrinsecum formae dividuae.
Praeterea, haec natura de se tantum est in potentia haec, et nihil ducit se de potentia ad actum, sicut per aliquid extrinsecum in immaterialibus non potest esse materia, vel quantitas, sed est substantia immaterialis haec ab agente inquantum est terminus actionis ; in materialibus illud extrinsecum formae est duplex negatio. Non enim est absolutum, quia de isto quaerendum esset, quo esset haec? Si seipso, pari ratione standum in primo. Si extrinseco, quaerendum de isto, et sic in infinitum. Neque illud extrinsecum est respectivum, quia omne respectivum fundatur in absoluto, ut producto ; igitur haec prima negatio est non posse dividi in plura sub se. Secunda respicit alia juxta se, quia est negatio identitatis ejus ad aliud, et istae negationes sunt extra intentionem formae, et assimilantur respectibus individui istae negationes. Contra illud, ista duplex negatio non assignat causam intrinsecam, quare repugnat huic dividi, et illi non ? nam per dividi non solvitur quaestio, quia solum assignatur extrinsecum. Si assignet causam proximam, probo, quod illa non est sola negatio, quia non repugnat sibi intrinsece dividi sola negatione ; nihil enim repugnat enti per solam negationem, hic lapis est ens ; igitur non repugnat sibi dividi in plura sola negatione. Major patet, quia aut in isto ente, ut lapide, vel Angelo, est aliquid positivum, quod determinat sibi necessario istam negationem, aut non? Si non, igitur non necessario sibi inest ista negatio ; igitur ejus oppositum sibi potest inesse quantum est de se, si est aliquid positivum, quod determinat sibi negationem ; igitur ratione illius positivi repugnat sibi oppositum illius negationis, scilicet dividi ,-unde ille lapis, etsi esset sine quantitate, si habeat tale positivum intrinsecum, determinat sibi non dividi, et sic repugnat sibi oppositum ; si non, non repugnat.
Item, negatione non constituitur aliquid formaliter in esse perfectiori quam esse, quod praecessit ; igitur substantia prima si constituitur in esse formaliter negatione, non constituitur in esse perfectiori substantiae secundae, quod est contra Aristotelem in Praedicamentis.
Item, de per se singulari per se praedicatur suum commune ; sed nihil positivum praedicatur per se de composito ex natura cum negatione, quia illud non habet unum conceptura ; igitur nullum positivum de isto per se praedicatur.