Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCXLVIII . Augustinus Sebastiano, de pia tristitia quam boni ferunt ex impietate malorum. Huic epistolae subscripsit Alypius.
Domino sancto desiderabili, et in Christi honore suavissimo fratri SEBASTIANO AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Quamvis ab animo nostro nullo modo te separatum esse permittat dulce vinculum charitatis, et indesinenter tuos sanctos mores atque colloquia recolamus; tamen bene fecisti, et gratias agimus quod nobis etiam corporalis salutis tuae nuntios apices mittendo, nos plurimum exhilarasti. Sensi autem in epistola tua quod taedium te detinuerit a peccatoribus relinquentibus legem Dei: illo enim spiritu vivis, quod dictum est, Vidi insensatos, et tabescebam (Psal. CXVIII, 53, 158). Pia est ista tristitia, et, si dici potest, beata miseria, vitiis alienis tribulari, non implicari; moerere, non haerere; dolore contrahi, non amore attrahi. Haec est persecutio quam patiuntur omnes qui volunt in Christo pie vivere, secundum apostolicam mordacem veracemque sententiam (II Tim. III, 12). Quid enim hic magis persequitur vitam bonorum, quam vita iniquorum; non cum cogit imitari quod displicet, sed cum cogit dolere quod videt? Quoniam coram pio vivens impie, etsi non obligat consentientem, cruciat sentientem. Nam saepe et diu impiorum corporibus a saecularibus potestatibus, et quorumlibet vexationibus parcitur; piorum autem cordibus a malis hominum moribus nunquam usque ad hujus saeculi finem. Sic ergo potius impletur quod commemoravi dixisse Apostolum, Quia omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur; et tanto amarius quanto interius, donec diluvium transeat, ubi arca continet corvum et columbam.
2. Sed inhaere, frater, illi a quo audisti, Qui perseveraverit 1065usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13): conjungere Domino, ut crescat in novissimis vita tua. Scio enim non deesse recreationem cordis de fratribus bonis. Huc adjunge promissiones Dei fideles, magnas, certas, sempiternas, ipsiusque tolerantiae imperturbabilem ineffabilemque mercedem: et vide quam verum Domino cantes, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Mitte fratri Firmo litteras nostras. Sanctitatem tuam et familiam Dei, quae tuo ministerio gubernatur, fratres et sorores quae apud nos sunt nobiscum, in Domino resalutant. (Et alia manu:) Incolumes pro nobis oretis, dilectissimi et sancti fratres.
Ego Alypius impensissime saluto Sinceritatem tuam, omnesque tibi in Domino conjunctos; atque ut hanc tanquam meam epistolam deputes, peto: etsi enim aliam propriam mittere potuissem, tamen malui huic suscribere, ut unanimitatem nostram una etiam pagina testaretur.